CONSTITVTIO OMNEM
IMPERATOR CAESAR FLAVIVS IVSTINIANVS ALAMANNICVS GOTTHICVS FRANCICVS GERMANICVS ANTICVS ALANICVS VANDALICVS AFRICANVS PIVS FELIX INCLVTVS VICTOR AC TRIVMPHATOR SEMPER AVGVSTVS THEOPHILO, DOROTHEO, THEODORO, ISIDORO ET ANATOLIO ET THALELAEO ET CRATINO VIRIS ILLVSTRIBVS ANTECESSORIBVS ET SALAMINIO VIRO DISERTISSIMO ANTECESSORI SALVTEM
Omnem rei publicae nostrae sanctionem iam esse purgatam et compositam tam in quattuor
libris institutionum seu elementorum quam in quinquaginta digestorum seu pandectarum
nec non in duodecim imperialium constitutionum quis amplius quam vos cognoscit ? et
omnia quidem, quae oportuerat et ab initio mandare et post omnium consummationem,
factum libenter admittentes, definire, iam per nostras orationes tam Graeca lingua
quam Romanorum, quas aeternas fieri optamus, explicita sunt. sed cum vos professores
legitimae scientiae constitutos etiam hoc oportuerat scire, quid et in quibus
temporibus tradi necessarium studiosis credimus, ut ex hoc optimi atque eruditissimi
efficiantur: ideo praesentem divinam orationem ad vos praecipue faciendam
existimamus, quatenus tam prudentia vestra quam ceteri antecessores, qui eandem artem
in omne aevum exercere maluerint, nostris regulis observatis inclutam viam
eruditionis legitimae possint ambulare. itaque dubio procul quidem est necesse esse
institutiones in omnibus studiis primum sibi vindicare locum, utpote prima vestigia
cuiusque scientiae mediocriter tradentes. ex libris autem quinquaginta nostrorum
digestorum sex et triginta tantummodo sufficere tam ad vestram expositionem quam ad
iuventutis eruditionem iudicamus. sed ordinem eorum et tramites per quos ambulandum
est manifestare tempestivum nobis esse videtur, et vos in memoriam quidem eorum, quae
antea tradebatis, redigere, ostendere autem novellae nostrae compositionis tam
utilitatem quam tempora, ut nihil huiusmodi artis relinquatur incognitum.
[1]
Et antea quidem, quemadmodum et vestra scit prudentia, ex tanta
legum multitudine, quae in librorum quidem duo milia, versuum autem tricies centena
extendebatur, nihil aliud nisi sex tantummodo libros et ipsos confusos et iura utilia
in se perraro habentes a voce magistra studiosi accipiebant, ceteris iam desuetis,
iam omnibus inviis. in his autem sex libris Gaii nostri institutiones et libri
singulares quattuor, primus de illa vetere re uxoria, secundus de tutelis et tertius
nec non quartus de testamentis et legatis connumerabantur: quos nec totos per
consequentias accipiebant, sed multas partes eorum quasi supervacuas praeteribant. et
primi anni hoc opus legentibus tradebatur non secundum edicti perpetui ordinationem,
sed passim et quasi per saturam collectum et utile cum inutilibus mixtum, maxima
parte inutilibus deputata. in secundo autem anno praepostera ordinatione habita prima
pars legum eis tradebatur, quibusdam certis titulis ab ea exceptis: cum erat enorme
post institutiones aliquod legere, quam quod in legibus et primum positum est et
istam nuncupationem meruerit. post eorum vero lectionem (neque illam continuam, sed
particularem et ex magna parte inutilem constitutam) tituli alii eis tradebantur tam
ex illa parte legum, quae de iudiciis nuncupatur (et ipsis non continuam, sed raram
utilium recitationem praebentibus, quasi cetero toto volumine inutili constituto)
quam ex illa quae de rebus appellatur, septem libris (semotis et in his multis
partibus legentibus inviis, utpote non idoneis neque aptissimis ad eruditionem
constitutis). in tertio autem anno quod ex utroque volumine, id est de rebus vel de
iudiciis, in secundo anno non erat traditum, accipiebant secundum vicissitudinem
utriusque voluminis: et ad sublimissimum Papinianum eiusque responsa iter eis
aperiebatur: et ex praedicta responsorum consummatione, quae decimo et nono libro
concludebatur, octo tantummodo libros accipiebant, nec eorum totum corpus eis
tradebatur, sed pauca ex multis et brevissima ex amplissimis, ut adhuc sitientes ab
eis recederent. his igitur solis a professoribus traditis Pauliana responsa per semet
ipsos recitabant, neque haec in solidum, sed per inperfectum et iam quodammodo male
consuetum inconsequentiae cursum. et is erat in quartum annum omnis antiquae
prudentiae finis: quis ea quae recitabant enumerare malet, computatione habita
inveniet ex tam immensa legum multitudine vix versuum sexaginta milia eos suae
notionis perlegere, omnibus aliis deviis et incognitis constitutis et tunc tantummodo
ex aliqua minima parte recitandis, quotiens vel iudiciorum usus hoc fieri coegerit
vel ipsi magistri legum aliquid ex his perlegere festinabatis, ut sit vobis aliquid
amplius discipulorum peritia. et haec quidem fuerant antiquae eruditionis monumenta,
secundum quod et vestro testimonio confirmatur.
[2]
Nos
vero tantam penuriam legum invenientes et hoc miserrimum iudicantes legitimos
thensauros volentibus aperimus, quibus per vestram prudentiam quodammodo erogatis
ditissimi legum oratores efficiantur discipuli. et primo quidem anno nostras hauriant
institutiones ex omni paene veterum institutionum corpore elimatas et ab omnibus
turbidis fontibus in unum liquidum stagnum conrivatas tam per Tribonianum virum
magnificum magistrum et ex quaestore sacri palatii nostri et ex consule quam duos e
vobis, id est Theophilum et Dorotheum facundissimos antecessores. in reliquam vero
anni partem secundum optimam consequentiam primam legum partem eis tradi sancimus,
quae Graeco vocabulo πρὥτα nuncupatur, qua nihil
est anterius, quia quod primum est aliud ante se habere non potest. et haec eis
exordium et finem eruditionis primi anni esse decernimus. cuius auditores non volumus
vetere tam frivolo quam ridiculo cognomine dupondios appellari, sed Iustinianos novos
nuncupari, et hoc in omne futurum aevum optinere censemus, ut hi, qui rudes adhuc
legitimae scientiae adspirent et scita prioris anni accipere maluerint, nostrum nomen
mereant, quia ilico tradendum eis est primum volumen, quod nobis emanavit auctoribus.
antea enim dignum antiqua confusione legum cognomen habebant: cum autem leges iam
clare et dilucide prostent animis eorum facile tradendae, visum est necesse eos et
cognomine mutato fulgere.
[3]
In secundo autem anno, per
quem ex edicto eis nomen antea positum et a nobis probatur, vel de iudiciis libros
septem vel de rebus octo accipere eos sancimus, secundum quod temporis vicissitudo
indulserit, quam intactam observari praecipimus. sed eosdem libros de iudiciis vel de
rebus totos et per suam consequentiam accipiant, nullo penitus ex his derelicto: quia
omnia nova pulchritudine sunt decorata, nullo inutili, nullo desueto in his penitus
inveniendo. alterutri autem eorundem volumini, id est de iudiciis vel de rebus,
adiungi in secundi anni audientiam volumus quattuor libros singulares, quos ex omni
compositione quattuordecim librorum excerpsimus: ex collectione quidem tripertiti
voluminis, quod pro dotibus composuimus, uno libro excerpto. ex duobus autem de
tutelis et curationibus uno: et ex gemino volumine de testamentis uno: et ex septem
libris de legatis et fideicommissis et quae circa ea sunt simili modo uno tantum
libro. hos igitur quattuor libros, qui in primordiis singularum memoratarum
compositionum positi sunt, tantummodo a vobis eis tradi sancimus, ceteris decem
oportuno tempori conservandis: quia neque possibile est neque anni secundi tempus
sufficit ad istorum quattuordecim librorum magistra voce eis tradendorum
recitationem.
[4]
Tertii insuper anni doctrina talem
ordinem sortiatur, ut, sive libros de iudiciis sive de rebus secundum vices legere
eis sors tulerit, concurrat eis tripertita legum singularium dispositio: et in primis
liber singularis ad hypothecariam formulam, quem oportuno loco in quo de hypothecis
loquimur posuimus, ut, cum aemula sit pigneraticiis actionibus, quae in libris de
rebus positae sunt, non abhorreat eorum vicinitatem, cum circa easdem res ambabus
paene idem studium est. et post eundem librum singularem alius liber similiter eis
aperiatur, quem edictum aedilium et de redhibitoria actione et de evictionibus nec
non duplae stipulatione composuimus: cum enim, quae pro emptionibus et venditionibus
legibus cauta sunt, in libris de rebus praefulgent, hae autem omnes quas diximus
definitiones in ultima parte prioris edicti fuerant positae, necessario eas in
anteriorem locum transtulimus, ne a venditionibus, quarum quasi ministrae sunt,
vicinitate ulterius devagentur. et hos tres libros cum acutissimi Papiniani lectione
tradendos posuimus, quorum volumina in tertio anno studiosi recitabant, non ex omni
eorum corpore, sed sparsim pauca, ex multis et in hac parte accipientes: vobis autem
ipse pulcherrimus Papinianus non solum ex responsis, quae in decem et novem libros
composita fuerant, sed etiam ex libris septem et triginta quaestionum et gemino
volumine definitionum nec non de adulteris et paene omni eius expositione in omni
nostrorum digestorum ordinatione praefulgens propriis partibus praeclarus sui
recitationem praebebit. ne autem tertii anni auditores, quos Papinianistas vocant,
nomen et festivitatem eius amittere videantur, ipse iterum in tertium annum per
bellissimam machinationem introductus est: librum enim hypothecariae ex primordiis
plenum eiusdem maximi Papiniani fecimus lectione, ut et nomen ex eo habeant et
Papinianistae vocentur et eius reminiscentes et laetificentur et festum diem, quem,
cum primum leges eius accipiebant, celebrare solebant, peragant, et maneat viri
sublimissimi praefectorii Papiniani et per hoc in aeternum memoria hocque termine
tertii anni doctrina concludatur.
[5]
Sed quia solitum est
anni quarti studiosos Graeco et consueto quodam vocabulo λύτας appellari, habeant
quidem, si maluerint, hoc cognomen: pro responsis autem prudentissimi Pauli, quae
antea, ex libris viginti tribus vix in decem et octo recitabant, per iam expositam
confusionem eos legentes, decem libros singulares, qui ex quattuordecim quos antea
enumeravimus supersunt, studeant lectitare: multo maioris et amplioris prudentiae ex
eis thensauram consecuturi, quam quem ex Paulianis habebant responsis. et ita omnis
ordo librorum singularium a nobis compositus et in decem et septem libros partitus
eorum animis inponetur (quem in duabus digestorum partibus posuimus, id est quarta et
quinta, secundum septem partium distributionem) et quod iam primis verbis orationis
nostrae posuimus, verum inveniatur, ut ex triginta sex librorum recitatione fiant
iuvenes perfecti et ad omne opus legitimum instructi et nostro tempore non indigni:
duabus aliis partibus, id est sexta et septima nostrorum digestorum, quae in
quattuordecim libros compositae sunt, eis depositis, ut possint postea eos et legere
et in iudiciis ostendere. quibus si bene sese imbuerint et in quinti anni, quo
prolytae nuncupantur, metas constitutionum codicem tam legere quam suptiliter
intellegere studeant, nihil eis legitimae scientiae deerit, sed omnem ab initio usque
ad finem suis animis anplectantur, et (quod paene in alia nulla evenit arte, cum etsi
vilissimae sint, omnes tamen infinitae sunt) haec sola scientia habeat finem
mirabilem, in praesenti tempore a nobis sortita.
[6]
Discipuli igitur omnibus eis legitimis arcanis reseratis nihil habeant absconditum,
sed omnibus perlectis, quae nobis per Triboniani viri excelsi ministerium
ceterorumque composita sunt, et oratores maximi et iustitiae satellites inveniantur
et iudiciorum optimi tam athletae quam gubernatores in omni loco aevoque felices.
[7]
Haec autem tria volumina a nobis composita tradi eis
tam in regiis urbibus quam in Berytiensium pulcherrima civitate, quam et legum
nutricem bene quis appellet, tantummodo volumus, quod iam et a retro principibus
constitutum est, et non in aliis locis quae a maioribus tale non meruerint
privilegium: quia audivimus etiam in Alexandrina splendidissima civitate et in
Caesariensium et in aliis quosdam imperitos homines devagare et doctrinam discipulis
adulterinam tradere: quos sub hac interminatione ab hoc conamine repellimus, ut, si
ausi fuerint in posterum hoc perpetrare et extra urbes regias et Berytiensium
metropolim hoc facere, denarum librarum auri poena plectantur et reiciantur ab ea
civitate, in qua non leges docent, sed in leges committunt.
[8]
Illud autem, quod iam cum ab initio hoc opus mandantes in nostra oratione
et post completum in alia nostri numinis constitutione scripsimus, et nunc utiliter
ponimus, ut nemo audeat eorum qui libros conscribunt sigla in his ponere et per
compendium ipsi legum interpretationi vel compositioni maximum adferre discrimen:
scituris omnibus librariis, qui hoc in posterum commiserint, quod post criminalem
poenam etiam aestimationem libri in duplum domino eius, si nescienti dederint,
inferre compellentur: cum et ipse, qui talem librum comparaverit, pro nihilo cum
habebit, nemine iudice ex tali libro fieri recitationem concedente, sed pro non
scripto eum haberi disponente.
[9]
IIlud vero satis
necessarium constitutum cum summa interminatione edicimus, ut nemo audeat neque in
hac splendidissima civitate neque in Berytiensium pulcherrimo oppido ex his, qui
legitima peragunt studia, indignos et pessimos, immo magis serviles et quorum
effectus iniuria est ludos exercere et alia crimina vel in ipsos professores vel in
socios suos et maxime in eos, qui rudes ad recitationem legum perveniunt, perpetrare.
quis enim ludos appellet eos, ex quibus crimina oriuntur ? hoc etenim fieri nullo
patimur modo, sed optimo ordini in nostris temporibus et hanc partem tradimus et toto
postero transmittimus saeculo, cum oportet prius animas et postea linguas fieri
eruditos.
[10]
Et haec omnia in hac quidem florentissima
civitate vir excelsus praefectus huius almae urbis tam observare quam vindicare,
prout delicti tam iuvenum quam scriptorum qualitas exegerit, curae habebit: in
Berytiensium autem civitate tam vir clarissimus praeses Poenicae maritimae quam
beatissimus eiusdem civitatis episcopus et legum professores.
[11]
Incipite igitur legum doctrinam eis dei gubernatione tradere et viam
aperire quam nos invenimus, quatenus fiant optimi iustitiae et rei publicae ministri
et vos maximum decus in omne saeculum sequatur: quis vestris temporibus talis legum
inventa est permutatio, qualem et apud Homerum patrem omnis virtutis Glaucus et
Diomedes inter se faciunt dissimilia permutantes:
χρὑσεα χαλκείων, ἑκατόμβοια ἐννεαβοίων.
quae
omnia optinere sancimus in omne aevum, ab omnibus tam professoribus quam legum
auditoribus et librariis et ipsis et iudicibus observanda. Data septimo decimo
kalendas Ianuarias Constantinopoli domino nostro Iustiniano perpetuo Augusto ter
consule.