previous III DE INIVSTO RVPTO IRRITO FACTO TESTAMENTO next

3. III DE INIVSTO RVPTO IRRITO FACTO TESTAMENTO

1

Papinianus libro primo definitionum Testamentum aut non iure factum dicitur, ubi sollemnia iuris defuerunt: aut nullius esse momenti, cum filius qui fuit in patris potestate praeteritus est: aut rumpitur alio testamento, ex quo heres existere poterit, vel adgnatione sui heredis: aut in irritum constituitur non adita hereditate.

2

Vlpianus libro secundo ad Sabinum Tunc autem prius testamentum rumpitur, cum posterius rite perfectum est, nisi forte posterius vel iure militari sit factum vel in eo scriptus est qui ab intestato venire potest: tunc enim et posteriore non perfecto superius rumpitur.

3

Idem libro tertio ad Sabinum Postumi per virilem sexum descendentes ad similitudinem filiorum nominatim exheredandi sunt, ne testamentum adgnascendo rumpant. [1] Postumos autem dicimus eos dumtaxat, qui post mortem parentis nascuntur. sed et hi, qui post testamentum factum in vita nascuntur, ita demum per legem Vellaeam rumpere testamentum prohibentur, si nominatim sint exheredati. [2] Vnde etiam ante heredis institutionem vel inter medias heredum institutiones vel inter gradus exheredari possunt: nam divus Marcus decrevit idem in postumo quod in filio servandum, nec ratio diversitatis reddi potest. [3] Ex his apparet aliam causam esse filiorum superstitum, aliam posteriorum: illi iniustum faciunt, hi rumpunt, illi semper, hi, si nascantur nec inveniant se exheredatos. [4] Sed et si sit ante hoc aliud testamentum, a quo postumus exheredatus sit, placet, sive post mortem testatoris nascatur sive vivo testatore, utrumque ruptum esse et superius per inferius et inferius per postumum. [6] Nominatim autem exheredatus postumus videtur, sive ita dixerit: "quicumque mihi nasceretur", sive ita: "ex Seia", sive ita: "venter exheres esto". sed et si dixerit: "postumus exheres esto", natus vel post mortem vel vivo testatore non rumpet. [6] Licet autem postumus praeteritus adgnascendo rumpat, tamen interdum evenit, ut pars testamenti rumpatur: ut puta si proponas a primo gradu postumum exheredatum, a secundo praeteritum: nam hic primus gradus valet, secundus ruptus est.

4

Idem libro quarto disputationum Denique et deliberantibus primo gradu scriptis heredibus qui secundo gradu scripti sunt heredes optinere hereditatem non possunt: gradu enim rupto et infirmato amplius hereditas inde optineri non potest.

5

Idem libro tertio ad Sabinum Nam et si sub condicione sit heres institutus quis, a quo postumus non est exheredatus, tamen pendente condicione rumpitur gradus, ut et Iulianus scripsit: sed et si sit ei substitutus quis, etiam deficiente condicione primi gradus non admittetur substitutus, a quo scilicet postumus exheredatus non est. puto igitur existente quidem condicione primi gradus postumo potius locum fore: post defectum autem condicionis natus postumus gradum non rumpit, quia nullus est. rumpendo autem testamentum sibi locum facere postumus solet, quamvis filius sequentem gradum, a quo exheredatus est, patiatur valere. sed si a primo gradu praeteritus, a secundo exheredatus sit, si eo tempore nascatur postumus, quo aliquis ex institutis vixit, totum testamentum ruptum est: nam tollendo primum gradum, sibi locum faciet.

6

Idem libro decimo ad Sabinum Si quis filio exheredato nuru praegnate relicta decesserit et extraneum sub condicione instituerit et pendente condicione post mortem patris vel deliberante herede instituto de adeunda hereditate exheredatus filius decesserit et nepos fuerit natus, an rumpat testamentum? et dicemus testamentum non rumpi, cum nec exheredari huiusmodi nepos deberet ab avo, quem pater praecedebat. plane si forte institutus omiserit hereditatem, hunc avo suum futurum heredem ab intestato non dubitatur. utrumque propriis rationibus: nam adgnascendo quidem is rumpit quem nemo praecedebat mortis tempore: ab intestato vero is succedit cui ante eum alii non est delata hereditas, non fuisse autem filio delatam hereditatem apparet, cum deliberante instituto decesserit. sed haec ita, si mortis avi tempore in utero nepos fuit. ceterum si postea conceptus est, Marcellus scribit neque ut suum neque ut nepotem aut cognatum ad hereditatem vel ad bonorum possessionem posse admitti. [1] Sed si pater eius, qui mortis avi tempore in utero fuit, apud hostes erat, nepos iste patre in eadem causa decedente post mortem avi succedendo testamentum rumpet, quia supra scripta persona ei non obstat: nec enim creditur in rebus humanis fuisse, cum in ea causa decedat, quamquam captivus reversus patris sui iniustum faceret testamentum in eo praeteritus. [2] Sive autem in civitate nepos fuit conceptus sive apud hostes, quoniam datur et partui postliminium, succedendo testamentum rumpit. [3] Succedendo itaque sui non rumpunt, sive fuerint instituti vel exheredati ab eo gradu ad quem hereditas defertur, scilicet si gradus ille valeat. [4] Quocumque autem modo parentes praecedentes in potestate esse desierint, succedentes liberi, si fuerint instituti vel exheredati, non rumpent testamentum, sive per captivitatem sive per mortem vel poenam. [5] Irritum fit testamentum, quotiens ipsi testatori aliquid contigit, puta si civitatem amittat per subitam servitutem, ab hostibus verbi gratia captus, vel si maior annis viginti venum se dari passus sit ad actum gerendum pretiumve participandum. [6] Sed et si quis fuerit capite damnatus vel ad bestias vel ad gladium vel alia poena quae vitam adimit, testamentum eius irritum fiet, et non tunc cum consumptus est, sed cum sententiam passus est: nam poenae servus efficitur: nisi forte miles fuit ex militari delicto damnatus, nam huic permitti solet testari, ut divus Hadrianus rescripsit, et credo iure militari testabitur. qua ratione igitur damnato ei testari permittitur, numquid et, si quod ante habuit factum testamentum, si ei permissum sit testari, valeat? an vero poena irritum factum reficiendum est? et si militari iure ei testandum sit, dubitari non oportet, quin, si voluit id valere, fecisse id credatur. [7] Eius qui deportatur non statim irritum fiet testamentum, sed cum princeps factum comprobaverit: tunc enim et capite minuitur. sed et si de decurione puniendo vel filio nepoteve praeses scribendum principi interlocutus est, non puto statim servum poenae factum, licet in carcere soleant diligentioris custodiae causa recipi. nec huius igitur testamentum irritum fiet, priusquam princeps de eo supplicium sumendum rescripserit: proinde si ante decesserit, utique testamentum eius valebit, nisi mortem sibi conscivit. nam eorum, qui mori magis quam damnari maluerint ob conscientiam criminis, testamenta irrita constitutiones faciunt, licet in civitate decedant: quod si quis taedio vitae vel valetudinis adversae inpatientia vel iactationis, ut quidam philosophi, in ea causa sunt, ut testamenta eorum valeant. quam distinctionem in militis quoque testamento divus Hadrianus dedit epistula ad Pomponium falconem, ut, si quidem ob conscientiam delicti militaris mori maluit, irritum sit eius testamentum: quod si taedio vel dolore, valere testamentum aut, si intestato decessit, cognatis aut, si non sint, legioni ista sint vindicanda. [8] Hi autem omnes, quorum testamenta irrita damnatione fieri diximus, si provocaverint, capite non minuuntur atque ideo neque testamenta quae antea fecerunt inrita fient et tunc testari poterunt: hoc enim saepissime est constitutum nec videbuntur quasi de statu suo dubitantes non habere testamenti factionem: sunt enim certi status nec ipsi de se interim incerti. [9] Quid tamen si appellationem eius praeses non recepit, sed imperatori scribendo poenam remoratus est? puto hunc quoque suum statum interim retinere nec testamentum irritum fieri: nam, ut est oratione divi Marci expressum, tametsi provocantis vel eius pro quo provocatur appellatio non fuerit recepta, poena tamen sustinenda est, quoad princeps rescripserit ad litteras praesidis et libellum rei cum litteris missum, nisi forte latro manifestus vel seditio praerupta factioque cruenta vel alia iusta causa, quam mox praeses litteris excusabit, moram non recipiant, non poenae festinatione, sed praeveniendi periculi causa: tunc enim punire permittitur, deinde scribere. [10] Quid si quis fuerit damnatus illicite poena non sumpta, an testamentum eius irritum fiat, videamus: ut puta decurio ad bestias an capite minuatur testamentumque eius irritum fiat? et non puto cum sententia eum non tenuerit. ergo et si quis eum, qui non erat iurisdictionis suae, damnaverit, testamentum eius non erit irritum, quemadmodum est constitutum. [11] Sed ne eorum quidem testamenta rata sunt, sed irrita fient, quorum memoria post mortem damnata est, ut puta ex causa maiestatis, vel ex alia tali causa. [12] Quatenus tamen diximus ab hostibus capti testamentum irritum fieri, adiciendum est postliminio reversi vires suas recipere iure postliminii aut, si ibi decedat, lege Cornelia confirmari. ergo et si quis damnatus capite in integrum indulgentia principis sit restitutus, testamentum eius convalescet. [13] Filii familias veterani sui iuris morte patris facti testamentum irritum non fieri constat: nam quantum ad testandum de castrensi peculio pro patre familias habendus est, et ideo nec emancipatione irritum fieri militis vel veterani testamentum verum est.

7

Idem libro decimo ad Sabinum Si miles iure civili testamentum fecerit et primo gradu heredem eum scripserit quem iure militari poterat, secundo eum quem communi iure potest, et post annum missionis decesserit, primus gradus irritus fiet et a secundo incipiet testamentum.

8

Idem libro undecimo ad Sabinum Verum est adoptione vel adrogatione filii filiaeve testamentum rumpi, quoniam sui heredis adgnatione solet rumpi. [1] Filia cum emancipatur vel nepos, quia una mancipatione exeunt de potestate, testamentum non rumpunt.

9

Paulus libro secundo ad Sabinum Si pater ab hostibus capiatur filio manente in civitate, reverso eo non rumpitur testamentum:

10

Idem libro primo ad Vitellium Sed nec filius postliminio rediens rumpit patris testamentum, ut Sabinus existimavit.

11

Vlpianus libro quadragesimo sexto ad edictum Si binae tabulae proferantur diversis temporibus factae, unae prius, alia postea, utraeque tamen septem testium signis signatae, et apertae posteriores vacuae inventae sint, id est nihil scriptum habentes omnino, superius testamentum non est ruptum, quia sequens nullum est.

12

Idem libro quarto disputationum Postumus praeteritus vivo testatore natus decessit: licet iuris scrupulositate nimiaque suptilitate testamentum ruptum videatur, attamen, si signatum fuerit testamentum, bonorum possessionem secundum tabulas accipere heres scriptus potest remque optinebit, ut et divus Hadrianus et imperator noster rescripserunt, idcircoque legatarii et fideicommissarii habebunt ea, quae sibi relicta sint, securi. idem et circa iniustum et irritum testamentum erit dicendum, si bonorum possessio data fuerit ei, qui rem ab intestato auferre possit. [1] Si paganus, qui habebat iam factum testamentum, aliud fecisset et in eo comprehendisset fidei heredis committere, ut priores tabulae valerent, omnimodo prius testamentum ruptum est: quo rupto potest quaeri, an vice codicillorum id valere deberet. et cum haec verba sint fideicommissi, et sine dubio universa, quae illic scripta sunt, in causa fideicommissi erunt, non solum legata et fideicommissa, sed et libertates et heredis institutio.

13

Gaius libro secundo institutionum Postumorum loco sunt et hi, qui in sui heredis loco succedendo quasi adgnascendo fiunt parentibus sui heredes. ut ecce si filium et ex eo nepotem neptemve in potestate habeam, quia filius gradu praecedit, is solus iura sui heredis habet, quamvis nepos quoque et neptis ex eo in eadem potestate sint: sed si filius meus me vivo morietur aut qualibet ratione exeat de potestate mea, incipit nepos neptisve in eius loco succedere et eo modo iura suorum heredum quasi adgnatione nanciscuntur. ne ergo eo modo rumpat mihi testamentum, sicut ipsum filium vel heredem instituere vel exheredare nominatim debeo, ne non iure faciam testamentum, ita et nepotem neptemve ex eo necesse est mihi vel heredem instituere vel exheredare, ne forte me vivo filio mortuo succedendo in locum eius nepos neptisve quasi adgnatione rumpat testamentum: idque lege Iunia Vellea provisum est.

14

Paulus libro singulari de adsignatione libertorum Si ita facta sit exheredatio: "si filius natus natave sit, exheres esto", utrisque natis non rumpitur testamentum.

15

Iavolenus libro quarto epistularum Qui uxorem praegnatem habebat, in hostium potestatem pervenit: quaero, filio nato quo tempore testamentum in civitate factum rumpatur? et si filius ante moriatur quam pater, an scripti heredes hereditatem habituri sint? respondi: non puto dubium esse, quin per legem Corneliam, quae de confirmandis eorum testamentis, qui in hostium potestate decessissent, lata est, nato filio continuo eius testamentum, qui in hostium potestate sit, rumpatur: sequitur ergo, ut ex eo testamento hereditas ad neminem perveniat.

16

Pomponius libro secundo ad Quintum Mucium Cum in secundo testamento heredem eum qui vivit instituimus sive pure sive sub condicione (si tamen condicio existere potuit, licet non exstiterit), superius testamentum erit ruptum. multum autem interest, qualis condicio posita fuerit: nam aut in praeteritum concepta ponitur aut in praesens aut in futurum: in praeteritum concepta ponitur veluti "si Titius consul fuit": quae condicio si vera est, id est si Titius consul fuit, ita est institutus heres, ut superius testamentum rumpatar: tum enim ex hoc heres esset. si vero Titius consul non fuit, superius testamentum non est ruptum. quod si ad praesens tempus condicio adscripta est herede instituto, veluti "si Titius consul est", eundem exitum habet, ut, si sit, possit heres esse et superius testamentum rumpatur, si non sit, nec possit heres esse nec superius testamentum rumpatur. in futurum autem collatae condiciones si possibiles sunt, existere potuerunt, licet non exstiterint, efficiunt, ut superius testamentum rumpatur, etiamsi non extiterint: si vero impossibiles sunt, veluti "Titius si digito caelum tetigerit, heres esto", placet perinde esse, quasi condicio adscripta non sit, quae est impossibilis.

17

Papinianus libro quinto responsorum Filio praeterito qui fuit in patris potestate neque libertates competunt neque legata praestantur, si praeteritus fratribus partem hereditatis avocavit: quod si bonis se patris abstinuit, licet suptilitas iuris refragari videtur, attamen voluntas testatoris ex bono et aequo tuebitur.

18

Scaevola libro quinto quaestionum Si qui heres institutus est a testatore adrogetur, potest dici satis ei factum, quia et antequam adoptetur, institutio in extraneo locum habebat.

19

Idem libro sexto quaestionum Si ego et Titius instituti simus et a nobis postumus exheredatus sit, a substitutis nostris non sit exheredatus, Titio defuncto ne ego quidem adire potero: iam enim propter instituti personam, a quo postumus exheredatus est, in cuius locum substitutus vocatur, a quo postumus exheredatus non est, ruptum est testamentum. [1] Sed si ego et Titius invicem substituti simus, quamvis in partem substitutionis exheredatus non sit, mortuo vel repudiante Titio me posse adire puto et ex asse heredem esse. [2] In prima tamen specie et si vivat Titius, neque ego sine illo neque ipse sine me adire poterit, quia incertum est, an adhuc altero omittente rumpatur testamentum: itaque simul adire possumus.

20

Idem libro tertio decimo digestorum Lucius Titius integra mente et valetudine testamentum fecit uti oportet, postea cum in valetudinem adversam incidisset, mente captus tabulas easdem incidit: quaero, an heredes his tabulis instituti adire possint hereditatem. respondit secundum ea quae proponerentur non ideo minus adiri posse.


previous III DE INIVSTO RVPTO IRRITO FACTO TESTAMENTO next