8. VIII DE IVRE DELIBERANDI
1
Vlpianus libro sexagesimo ad edictum Si servus fuerit heres institutus, utique non ipsi praestituimus tempus ad deliberandum, sed ei cuius servus est, quia pro nullo isti habentur apud praetorem. itemque si plurium servus sit, utique omnibus dominis praestituemus. [1] Ait praetor: "si tempus ad deliberandum petet, dabo ". [2] Cum dicit tempus nec adicit diem, sine dubio ostendit esse in ius dicentis potestate, quem diem praestituat:
2
Paulus libro quinquagesimo septimo ad edictum Itaque pauciores centum dierum non sunt dandi.
3
Vlpianus libro sexagesimo ad edictum Nec non illud sciendum nonnumquam semel, nonnumquam saepius diem ad deliberandum datum esse, dum praetori suadetur tempus, quod primum aditus praestituerat, non suffecisse:
4
Idem libro sexagesimo primo ad edictum Sed hoc impetrari non debet nisi ex magna causa.
5
Idem libro septagesimo ad edictum Aristo scribit non solum creditoribus, sed et heredi instituto praetorem subvenire debere hisque copiam instrumentorum inspiciendorum facere, ut perinde instruere se possint, expediet nec ne agnoscere hereditatem. [1] Si maior sit hereditas et deliberat heres et res sunt in hereditate, quae ex tractu temporis deteriores fiunt, adito praetore potest is qui deliberat sine praeiudicio eas iustis pretiis vendere: qui possit etiam ea, quae nimium sumptuosa sint, veluti iumenta aut venalicia, item ea quae mora deteriora fiant, vendere, quique praeterea curaturus sit, ut aes alienum quod sub poena vel sub pretiosis pignoribus debeatur, solvatur.
6
Gaius libro vicesimo tertio ad edictum provinciale Igitur si quidem in hereditate sit vinum oleum frumentum numerata pecunia, inde fieri debebunt impendia: si minus, a debitoribus hereditariis exigenda pecunia. quod si nulli sunt debitores aut iudicem provocent, venire debent res supervacuae.
7
Vlpianus libro sexagesimo ad edictum Ait praetor: "si pupilli pupillae nomine postulabitur tempus ad deliberandum, an expediat eum hereditatem retinere, et hoc datum sit: si iusta causa esse videbitur, bona interea deminui nisi si causa cognita boni viri arbitratu vetabo". [1] Merito praetor impedit interim deminutionem, quamdiu nomine pupilli petitur tempus ad deliberandum. [2] Quid sit autem "deminui vetabo" videamus. his verbis praetor non tantum alienationem impedit, verum etiam actiones exerceri non patitur: est enim absurdum ei, cui alienatio interdicitur, permitti actiones exercere, et ita Labeo scribit. [3] In causae autem cognitione hoc vertetur, an iusta causa sit, ut deminuere praetor permittat. ergo et funeris causa deminui permittet, item eorum quae sine piaculo non possunt praeteriri. vescendi gratia aeque deminui permittet. sed et ubi urguet, ex aliis quoque causis permittere eum oportet, ut aedificia sarciantur, ne agri inculti sint, si qua pecunia sub poena debetur ut restituatur, ne pignora distrahantur. ex aliis quoque iustis causis praetor aditus deminutionem permittet: neque enim sine permissu eius debet deminutio fieri.
8
Vlpianus libro sexagesimo primo ad edictum Si quis suus heres, posteaquam se abstinuerit, tunc petat tempus ad deliberandum, videamus, an impetrare debeat: magisque est, ut ex causa debeat impetrare, cum nondum bona venierint.
9
Paulus libro quinquagesimo ad edictum Filius dum deliberat, alimenta habere debet ex hereditate.
10
Marcellus libro vicesimo octavo digestorum Si plures gradus sint heredum institutorum, per singulos observaturum se ait praetor id quod praefiniendo tempore deliberationis edicit, videlicet ut a primo quoque ad sequentem translata hereditate quam primum inveniat successorem, qui possit defuncti creditoribus respondere.
11
Iavolenus libro quarto ex posterioribus Labeonis Qui filium libertinum habebat, heredem eum instituerat, deinde ita scripserat: "si mihi filius nullus erit, qui in suam tutelam veniat, tum dama servus liber esto": is filius pupillus libertinus erat: quaerebatur, si dama liber esset. Trebatius negat, quia filii appellatione libertinus quoque contineretur: Labeo contra, quia eo loco verum filium accipi oportet. Trebatii sententiam probo, si tamen testatorem de hoc filio locutum esse apparet.