GaiusGai Institutionum commentarii quattuor |
digilibLT 2020 |
Informazioni editoriali |
Commentarius I
[I. De iure ciuili et naturali.]
[1]
Omnes populi, qui legibus et moribus reguntur, partim suo
proprio, partim communi omnium hominum iure utuntur; nam quod quisque populus ipse sibi ius
constituit, id ipsius proprium est uocaturque 'ius ciuile', quasi ius proprium ciuitatis; quod
uero naturalis ratio inter omnes homines constituit, id apud omnes populos peraeque custoditur
uocaturque 'ius gentium', quasi quo iure omnes gentes utuntur. populus itaque Romanus partim
suo proprio, partim communi omnium hominum iure utitur; quae singula qualia sint, suis locis
proponemus.
[2]
Constant autem iura populi Romani ex legibus, plebi scitis,
senatus consultis, constitutionibus principum, edictis eorum, qui ius edicendi habent,
responsis prudentium.
[3]
Lex est, quod populus iubet atque constituit. plebi scitum est,
quod plebs iubet atque constituit. plebs autem a populo eo distat, quod 'populi' appellatione
uniuersi ciues significantur, connumeratis et patriciis, 'plebis' autem appellatione sine
patriciis ceteri ciues significantur; unde olim patricii dicebant plebi scitis se non teneri,
quae sine auctoritate eorum facta essent; sed postea lex Hortensia lata est, qua cautum est, ut
plebi scita uniuersum populum tenerent; itaque eo modo legibus exaequata sunt.
[4]
Senatus consultum est, quod senatus iubet atque constituit; idque legis
uicem optinet, quamuis de ea re fuerit quaesitum.
[5]
Constitutio principis est, quod imperator decreto uel edicto uel
epistula constituit; nec umquam dubitatum est, quin id legis uicem optineat, cum ipse imperator
per legem imperium accipiat.
[6]
Ius autem edicendi habent magistratus populi Romani. sed
amplissimum ius est in edictis duorum praetorum, urbani et peregrini, quorum in prouinciis
iurisdictionem praesides earum habent; item in edictis aedilium curulium, quorum iurisdictionem
in prouinciis populi Romani quaestores habent; nam in prouincias Caesaris omnino quaestores non
mittuntur, et ob id hoc edictum in his prouinciis non proponitur.
[7]
Responsa prudentium sunt sententiae et opiniones eorum, quibus
permissum est iura condere. quorum omnium si in unum sententiae concurrunt, id, quod ita
sentiunt, legis uicem optinet; si uero dissentiunt, iudici licet quam uelit sententiam sequi;
idque rescripto diui Hadriani significatur. [II. De iuris diuisione.]
[8]
Omne autem ius, quo utimur, uel ad personas pertinet uel ad res
uel ad actiones. et prius uideamus de personis. [III. De condicione hominum.]
[9]
Et quidem summa diuisio de iure personarum haec est, quod omnes
homines aut liberi sunt aut serui.
[10]
Rursus liberorum hominum alii
ingenui sunt, alii libertini.
[11]
Ingenui sunt, qui liberi nati
sunt; libertini, qui ex iusta seruitute manumissi sunt.
[12]
Rursus
libertinorum <genera sunt tria: aut enim ciues Romani aut Latini aut
dediticiorum> numero sunt. de quibus singulis dispiciamus; ac prius de
<de>diticiis. [IIII. De dediticiis uel lege Aelia Sentia.]
[13]
Lege itaque Aelia Sentia cauetur, ut, qui serui a dominis poenae
nomine uincti sunt, quibusue stigmata inscripta sunt deue quibus ob noxam quaestio tormentis
habita sit et in ea noxa fuisse conuicti sunt quiue, ut ferro aut cum bestiis depugnarent,
traditi sint inue ludum custodiamue coniecti fuerint et postea uel ab eodem domino uel ab alio
manumissi, eiusdem condicionis liberi fiunt, cuius condicionis sunt peregrini dediticii.
[V. De peregrinis dediticiis.]
[14]
Vocantur autem 'peregrini dediticii' hi, qui quondam aduersus
populum Romanum armis susceptis pugnauerunt, deinde uicti se dediderunt.
[15]
Huius ergo turpitudinis seruos quocumque modo et cuiuscumque aetatis manumissos, etsi
pleno iure dominorum fuerint, numquam aut ciues Romanos aut Latinos fieri dicemus, sed omni
modo dediticiorum numero constitui intellegemus.
[16]
Si uero in
nulla tali turpitudine sit seruus, manumissum modo ciuem Romanum modo Latinum fieri dicemus.
[17]
Nam in cuius personam tria haec concurrunt, ut maior sit
annorum triginta et ex iure Quiritium domini et iusta ac legitima manumissione liberetur, id
est uindicta aut censu aut testamento, is ciuis Romanus fit; sin uero aliquid eorum deerit,
Latinus erit.
[VI. De manumissione uel causae probatione.]
[18]
Quod autem de aetate serui requiritur, lege Aelia Sentia
introductum est; nam ea lex minores XXX annorum seruos non aliter uoluit manumissos ciues
Romanos fieri, quam si uindicta, apud consilium iusta causa manumissionis adprobata, liberati
fuerint.
[19]
Iusta autem causa manumissionis est, ueluti si quis
filium filiamue aut fratrem sororemue naturalem aut alumnum aut paedagogum aut seruum
procuratoris habendi gratia aut ancillam matrimonii causa apud consilium manumittat. [VII.
De consilio adhibendo.]
[20]
Consilium autem adhibetur in urbe Roma quidem quinque senatorum
et quinque equitum Romanorum puberum, in prouinciis autem uiginti recuperatorum ciuium
Romanorum. idque fit ultimo die conuentus; sed Romae certis diebus apud consilium
manumittuntur. maiores uero triginta annorum serui semper manumitti solent, adeo ut uel in
transitu manumittantur, ueluti cum praetor aut pro consule in balneum uel in theatrum eat.
[21]
Praeterea minor triginta annorum seruus manumissus potest ciuis
Romanus fieri, si ab eo domino, qui soluendo non erat, testamento eum liberum et heredem
relictum [...]
[22]
<...24 vv....> homines 'Latini Iuniani'
appellantur; 'Latini' ideo, quia adsimulati sunt Latinis coloniariis; 'Iuniani' ideo, quia per
legem Iuniam libertatem acceperunt, cum olim serui uiderentur esse.
[23]
Non tamen illis permittit lex Iunia uel ipsis testamentum facere uel ex testamento
alieno capere uel tutores testamento dari.
[24]
Quod autem diximus ex
testamento eos capere non posse, ita intellegemus, ne quid in<de> derecto
hereditatis legatorumue nomine eos posse capere dicamus; alioquin per fideicommissum capere
possunt.
[25]
Hi uero, qui dediticiorum numero sunt, nullo modo ex
testamento capere possunt, non magis quam quilibet peregrinus; [quia] nec ipsi
testamentum facere possunt secundum id, quod magis placuit.
[26]
Pessima itaque libertas eorum est, qui dediticiorum numero sunt;
nec ulla lege aut senatus consulto aut constitutione principali aditus illis ad ciuitatem
Romanam datur.
[27]
Quin etiam in urbe Roma uel intra centesimum
urbis Romae miliarium morari prohibentur; et, si qui contra ea fecerint, ipsi bonaque eorum
publice uenire iubentur ea condicione, ut ne in urbe Roma uel intra centesimum urbis Romae
miliarium seruiant neue umquam manumittantur, et, si manumissi fuerint, serui populi Romani
esse iubentur. et haec ita lege Aelia Sentia conprehensa sunt.
[QVIBVS MODIS LATINI AD CIVITATEM ROMANA PERVENIANT.]
[28]
Latini uero multis modis ad ciuitatem Romanam perueniunt.
[29]
Statim enim ex lege Aelia Sentia cautum est ut, minores
triginta annorum manumissi et Latini facti si uxores duxerint uel ciues Romanas uel Latinas
coloniarias uel eiusdem condicionis, cuius et ipsi essent, idque testati fuerint adhibitis non
minus quam septem testibus ciuibus Romanis puberibus et filium procreauerint, cum is filius
anniculus esse coeperit, datur eis potestas per eam legem adire praetorem uel in prouinciis
praesidem prouinciae et adprobare se ex lege Aelia Sentia uxorem duxisse et ex ea filium
anniculum habere. et, si is, apud quem causa probata est, id ita esse pronuntiauerit, tunc et
ipse Latinus [Iunianus] et uxor eius, si et ipsa eiusdem <condicionis sit, et
filius eius, si et ipse eiusdem> condicionis sit, ciues Romani esse iubentur.
[30]
Ideo autem in persona filii adiecimus 'si et ipse eiusdem
condicionis sit', quia, si uxor Latini ciuis Romana est, qui ex ea nascitur, ex nouo senatus
consulto, quod auctore diuo Hadriano factum est, ciuis Romanus nascitur.
[31]
Hoc tamen ius adipiscendae ciuitatis Romanae etiamsi soli minores triginta annorum
manumissi et Latini facti ex lege Aelia Sentia habuerunt, tamen postea senatus consulto, quod
Pegaso et Pusione consulibus factum est, etiam maioribus triginta annorum manumissis Latinis
factis concessum est.
[32]
Ceterum etiamsi ante decesserit Latinus, quam anniculi filii
causam probet, potest mater eius causam probare; et sic et ipsa fiet ciuis Romana, si Latina
fuerit filiusque eius suus heres. Item permissum est filio post matris obitum causam probare,
quod quibusdam placet, etsi mater civis romana fuerit; quamuis enim iam ipse filius ciuis
Romanus sit, quia ex ciue Romana matre natus est, tamen debet causam probare, ut suus heres
patri fiat.
[32a]
<Quae> uero diximus de filio annicul<o, eadem et de filia
annicula> dicta intellegemus.
[RVBRICA.[...]]
[32b]
<...1 v....>, id est fiunt ciues Romani, si
Romae inter uigiles sex annis militauerint. postea dicitur factum esse senatus consultum, quo
data est illis ciuitas Romana, si triennium militiae expleuerint.
[32c]
Item edicto Claudii Latini ius Quiritium consecuntur, si nauem marinam aedificauerint, quae
non minus quam decem milia modiorum frumenti capiat, eaque nauis uel, quae in eius locum
substituta est, sex annis frumentum Romam portauerit.
[33]
Praeterea
a Nerone constitutum est, ut, si Latinus, qui patrimonium sestertium CC milium plurisue
habebit, in urbe Roma domum aedificauerit, in quam non minus quam partem dimidiam patrimonii
sui impenderit, ius Quiritium consequatur.
[34]
Denique Traianus
constituit, ut, si Latinus in urbe triennio pistrinum exercuerit, in quo in dies singulos non
minus quam centenos modios frumenti pinseret, ad ius Quiritium perueniat <...3 vv....>
[35]
[...] maiores triginta annorum manumissi et Latini facti [...] ius Quiritium consequi. quoque
[...] triginta annorum manumittantur <...1½
vv....> manumissus uindicta aut censu aut testamento, fit ciuis Romanus et
eius libertus fit, qui eum iterauerit. ergo si seruus in bonis tuis, ex iure Quiritium meus
erit, Latinus quidem a te solo fieri potest, iterari autem a me, non etiam a te potest, et eo
modo meus libertus fit; sed et ceteris modis ius Quiritium consecutus meus libertus fit;
bonorum autem, quae, cum is morietur, reliquerit, tibi possessio datur, quocumque modo ius
Quiritium fuerit consecutus. quodsi, cuius et in bonis et ex iure Quiritium sit, manumissus ab
eodem scilicet et Latinus fieri potest et ius Quiritium consequi.
[...]
[36]
Non tamen cuicumque uolenti manumittere licet.
[37]
Nam is, qui in fraudem creditorum uel in fraudem patroni manumittit, nihil
agit, quia lex Aelia Sentia inpedit libertatem.
[38]
Item eadem lege
minori XX annorum domino non aliter manumittere permittitur quam uindicta, si apud consilium
iusta causa manumissionis adprobata fuerit.
[39]
Iustae autem causae
manumissionis sunt, ueluti si quis patrem aut matrem aut paedagogum aut conlactaneum
manumittat. sed et illae causae, quas superius in seruo minore XXX annorum exposuimus, ad hoc
quoque casum, de quo loquimur, adferri possunt.
item ex diuerso hae causae, quas in
minore XX annorum domino rettulimus, porrigi possunt etiam ad seruum minorem XXX annorum.
[40]
Cum ergo certus modus manumittendi minoribus XX annorum dominis
per legem Aeliam Sentiam constitutus sit, euenit, ut qui XIIII annos aetatis expleuerit, licet
testamentum facere possit et in eo heredem sibi instituere legataque relinquere possit, tamen
si adhuc minor sit annorum XX, libertatem seruo dare non possit.
[41]
Et quamuis Latinum facere uelit minor XX annorum dominus, tamen nihilo minus debet apud
consilium causam probare et ita postea inter amicos manumittere.
[...]
[42]
Praeterea lege Fufia Caninia certus modus constitutus est in
seruis testamento manumittendis.
[43]
Nam ei, qui plures quam duos
neque plures quam decem seruos habebit, usque ad partem dimidiam eius numeri manumittere
permittitur; ei uero, qui plures quam X neque plures quam XXX seruos habebit, usque ad tertiam
partem eius numeri manumittere permittitur. at ei, qui plures quam XXX neque plures quam centum
habebit, usque ad partem quartam potestas manumittendi datur. nouissime ei, qui plures quam C
habebit nec plures quam D, non plures ei manumittere permittitur quam us<que
ad> quintam partem; neque plur<...>atur, sed praescribit lex,
ne cui plures manumittere liceat quam C. quod si quis unum seruum omnino aut duos habet, ad
hanc legem non pertinet; et ideo liberam habet potestatem manumittendi.
[44]
Ac ne ad eos quidem omnino haec lex pertinet, qui sine testamento manumittunt; itaque
licet iis, qui uindicta aut censu aut inter amicos manumittunt, totam familiam suam liberare,
scilicet si alia causa non inpediat libertatem.
[45]
Sed quod de
numero seruorum testamento manumittendorum diximus, ita intellegemus, ne umquam ex eo numero,
ex quo dimidia aut tertia aut quarta aut quinta pars liberari potest, pauciores manumittere
liceat, quam ex antecedenti numero licuit. et hoc ipsa lege prouisum est; erat enim sane
absurdum, ut X seruorum domino quinque liberare liceret, quia usque ad dimidiam partem eius
numeri manumittere ei conceditur, XII seruos habenti non plures liceret manumittere quam IIII;
at eis, qui plures quam X neque <...24 vv....>
[46]
nam etsi testamento scriptis in orbem seruis libertas data sit,
quia nullus ordo manumissionis inuenitur, nulli liberi erunt, quia lex Fufia Caninia, quae in
fraudem eius facta sint, rescindit. sunt etiam specialia senatus consulta, quibus rescissa sunt
ea, quae in fraudem eius legis excogitata sunt.
[47]
In summa sciendum est, <quod> lege Aelia
Sentia cautum sit, ut[, si] creditorum fraudandorum causa manumissi [sint,]
liberi non fiant, hoc etiam ad peregrinos pertinere, (senatus ita censuit ex auctoritate
Hadriani), cetera uero iura eius legis ad peregrinos non pertinere.
[...]
[48]
Sequitur de iure personarum alia diuisio. nam quaedam personae
sui iuris sunt, quae alieno iuri subiectae sunt.
[49]
Rursus earum
personarum, quae alieno iuri subiectae sunt, aliae in potestate, aliae in manu, aliae in
mancipio sunt.
[50]
Videamus nunc de iis, quae alieno iuri subiectae
sint; <nam> si cognouerimus, quae istae personae sunt, simul intellegemus,
quae sui iuris sint.
[51]
Ac prius dispiciamus de iis, qui in aliena
potestate sunt.
[52]
In potestate itaque sunt serui dominorum; quae
quidem potestas iuris gentium est: nam apud omnes peraeque gentes animaduertere possumus
dominis in seruos uitae necisque potestatem esse; et quodcumque per seruum adquiritur, id
domino adquiritur.
[53]
Sed hoc tempore neque ciuibus Romanis nec
ullis aliis hominibus, qui sub imperio populi Romani sunt, licet supra modum et sine causa in
seruos suos saeuire; nam ex constitutione sacratissimi imperatoris Antonini, qui sine causa
seruum suum occiderit, non minus teneri iubetur, quam qui alienum seruum occiderit; sed et
maior quoque asperitas dominorum per eiusdem principis constitutionem coercetur, nam consultus
a quibusdam praesidibus prouinciarum de his seruis, qui ad fana deorum uel ad statuas principum
confugiunt, praecepit, ut, si intolerabilis uideatur dominorum saeuitia, cogantur seruos suos
uendere. et utrumque recte fit, [Regula] male enim nostro iure uti non debemus; qua
ratione et prodigis interdicitur bonorum suorum administratio.
[54]
Ceterum cum apud ciues Romanos duplex sit dominium (nam uel in
bonis uel ex iure Quiritium uel ex utroque iure cuiusque seruus esse intellegatur), ita demum
seruum in potestate domini esse dicemus, si in bonis eius sit, etiamsi simul ex iure Quiritium
eiusdem non sit; nam qui nudum ius Quiritium in seruo habet, is potestatem habere non
intellegitur.
[55]
Item in potestate nostra sunt liberi nostri, quos iustis nuptiis
procreauimus, quod ius proprium ciuium Romanorum est. fere enim nulli alii sunt homines, qui
talem in filios suos habent potestatem, qualem nos habemus, idque diui Hadriani edicto, quod
proposuit de his, qui sibi liberisque suis ab eo ciuitatem Romanam petebant, significatur. nec
me praeterit Galatarum gentem credere in potestate parentum liberos esse.
[...]
[56]
<...1 v....> si ciues Romanas uxores duxerint
uel etiam Latinas peregrinasue, cum quibus conubium habeant; cum enim conubium id efficiat, ut
liberi patris condicionem sequantur, euenit, ut non ciues Romani fiant, sed et in potestate
patris sint.
[57]
Vnde et ueteranis quibusdam concedi solet
principalibus constitutionibus conubium cum his Latinis peregrinisue, quas primas post
missionem uxores duxerint; et qui ex eo matrimonio nascuntur, et ciues Romani et in potestatem
parentum fiunt.
[...]
[58]
Non tamen omnes nobis uxores ducere licet; nam a quarundam
nuptiis abstinere debemus.
[59]
Inter eas enim personas, quae
parentum liberorumue locum inter se optinent, nuptiae contrahi non possunt, nec inter eas
conubium est, uelut inter patrem et filiam uel inter matrem et filium uel inter auum et neptem
uel inter auiam et nepotem. et si tales personae inter se coierint, nefarias et incestas
nuptias contraxisse dicuntur. et haec adeo ita sunt, ut quamuis per adoptionem parentum
liberorumue loco sibi esse coeperint, non possint inter se matrimonio coniungi, in tantum, ut
etiam dissoluta adoptione idem iuris maneat. itaque eam, quae mihi per adoptionem
filia<e aut> neptis loco esse coeperit, non potero uxorem ducere, quamuis
eam emancipauerim.
[60]
Inter eas quoque personas, quae ex transuerso gradu cognatione
iunguntur, est quaedam similis obseruatio, sed non tanta.
[61]
Sane
inter fratrem et sororem prohibitae sunt nuptiae, siue eodem patre eademque matre nati fuerint
siue alterutro eorum. sed si qua per adoptionem soror mihi esse coeperit, quamdiu quidem
constat adoptio, sane inter me et eam nuptiae non possunt consistere; cum uero per
emancipationem adoptio dissoluta sit, potero eam uxorem ducere; sed et si ego emancipatus
fuero, nihil inpedimento erit nuptiis.
[62]
Fratris filiam uxorem
ducere licet: idque primum in usum uenit, cum diuus Claudius Agrippinam, fratris sui filiam,
uxorem duxisset; sororis uero filiam uxorem ducere non licet. et haec ita principalibus
constitutionibus significantur.
[63]
Item amitam et materteram uxorem ducere non licet, item eam,
quae mihi quondam socrus aut nurus aut priuigna aut nouerca fuit. ideo autem diximus 'quondam',
quia si adhuc constant eae nuptiae, per quas talis adfinitas quaesita est, alia ratione mihi
nupta esse non potest, quia neque eadem duobus nupta esse potest neque idem duas uxores habere.
[64]
Ergo si quis nefarias atque incestas nuptias contraxerit, neque
uxorem habere uidetur neque liberos; itaque hi, qui ex eo coitu nascuntur, matrem quidem habere
uidentur, patrem uero non utique. nec ob id in potestate eius sunt, quales sunt hi, quos mater
uulgo concepit; nam et hi patrem habere non intelleguntur, cum is etiam incertus sit; unde
solent 'spurii' filii appellari uel a Graeca uoce quasi σποράδην concepti uel quasi sine patre filii.
[...]
[65]
. Aliquando autem euenit, ut liberi, qui statim ut nati sunt,
parentum in potestatem non fiant, ii postea tamen redigantur in potestatem.
[66]
Veluti si Latinus ex lege Aelia Sentia uxore ducta filium procreauerit
(aut Latinum ex Latina aut ciuem Romanum ex ciue Romana), non habebit eum in potestate; sed si
postea causa probata ius Quiritium consecutus fuerit, simul ergo eum in potestate sua habere
incipit.
[67]
Item si ciuis Romanus Latinam aut peregrinam uxorem
duxerit per ignorantiam, cum eam ciuem Romanam esse crederet, et filium procreauerit, hic non
est in potestate eius, quia ne quidem ciuis Romanus est, sed aut Latinus aut peregrinus, id est
eius condicionis, cuius et mater fuerit, quia non aliter quisque ad patris condicionem accedit,
quam si inter patrem et matrem eius conubium sit; sed ex senatus consulto permittitur causam
erroris probare, et ita uxor quoque et filius ad ciuitatem Romanam perueniunt, et ex eo tempore
incipit filius in potestate patris esse. idem iuris est, si eam per ignorantiam uxorem duxerit,
quae dediticiorum numero est, nisi quod uxor non fit ciuis Romana.
[68]
Item si ciuis Romana per errorem nupta sit peregrino tamquam ciui Romano, permittitur ei
causam erroris probare; et ita filius quoque eius et maritus ad ciuitatem Romanam perueniunt,
et aeque simul incipit filius in potestate patris esse. idem iuris est, si peregrino tamquam
Latino ex lege Aelia Sentia nupta sit; nam et de hoc specialiter senatus consulto cauetur. idem
iuris est aliquatenus, si ei, qui dediticiorum numero est, tamquam ciui Romano aut Latino e
lege Aelia Sentia nupta sit; nisi quod scilicet, qui dediticiorum numero est, in sua condicione
permanet, et ideo filius, quamuis fiat ciuis Romanus, in potestatem patris non redigitur.
[69]
Item si Latina peregrino, cum eum Latinum esse crederet,
nupserit, potest ex senatus consulto filio nato causam erroris probare; et ita omnes fiunt
ciues Romani, et filius in potestate patris esse incipit.
[70]
Idem
constitutum est, ut, si Latinus per errorem peregrinam quasi Latinam aut ciuem Romanam e lege
Aelia Sentia uxorem duxerit,
[71]
praeterea si ciuis Romanus, qui se credidisset Latinum esse, et
ob id Latinam <uxorem duxerit>, permittitur ei filio nato erroris causam
probare, tamquam e lege Aelia Sentia uxorem duxisset. item his, qui cum ciues Romani essent,
peregrinos se esse credidissent et peregrinas uxores duxissent, permittitur ex senatus consulto
filio nato causam erroris probare; quo facto fiet uxor ciuis Romana, et filius quoque natus non
solum ad ciuitatem Romanam peruenit, sed etiam in potestatem patris redigitur.
[72]
Quaecumque de filio esse diximus, eadem et de filia dicta intellegemus.
[73]
Et quantum ad erroris causam probandam attinet, nihil interest,
cuius aetatis filius sit filia <...2 vv....>,
si minor anniculo sit filius filiaue, causa probari non potest. nec me praeterit in aliquo
rescripto diui Hadriani ita esse constitutum, tamquam quod ad erroris quoque causam probandam
<...2½ vv....> dedit.
[74]
Si peregrinus ciuem Romanam uxorem duxerit, an ex senatus
consulto causam probare possit, quaesitum est. <...1½
vv....> hoc ei specialiter concessum est. sed cum peregrinus ciuem Romanam
uxorem duxisset et filio nato alias ciuitatem Romanam consecutus esset, deinde cum quaereretur,
an causam probare posset, rescripsit imperator Antoninus proinde posse eum causam probare,
atque si peregrinus mansisset. ex quo colligimus etiam peregrinum causam probare posse.
[75]
Ex iis, quae diximus, apparet, siue ciuis Romanus peregrinam
siue peregrinus ciuem Romanam uxorem duxerit, eum, qui nascitur, peregrinum esse, sed si quidem
per errorem tale matrimonium contractum fuerit, emendari uitium eius ex
<senatus> consulto secundum ea, quae superius diximus. si uero nullus error
interuenerit, <sed> scientes suam condicionem ita coierint, nullo casu
emendatur uitium eius matrimonii.
[76]
Loquimur autem de his scilicet, <inter> quos
conubium non sit; nam alioquin, si ciuis Romanus peregrinam, cum qua ei conubium est, uxorem
duxerit, sicut supra quoque diximus, iustum matrimonium contrahitur, et tunc ex iis, qui
nascitur, ciuis Romanus est et in potestate patris erit.
[77]
Itaque
si ciuis Romana peregrino, cum quo ei conubium est, nupserit, peregrinus sane procreat; et is
iustus patris filius est, tamquam si ex peregrina eum procreasset. hoc tamen tempore
<ex> senatus consulto, quod auctore diuo Hadriano sacratissimo factum est,
etiamsi non fuerit conubium inter ciuem Romanam et peregrinum, qui nascitur, iustus patris
filius est.
[78]
Quod autem diximus, inter ciuem Romanum peregrinamque nisi
conubium sit, qui nascitur, peregrinum esse, lege Minicia cautum est, ut is quidem deterioris
parentis condicionem sequatur. eadem lege autem ex diuerso cauetur, ut, si peregrinus, cum qua
ei conubium non sit, uxorem duxerit ciuem Romanam, peregrinus ex eo coitu nascatur. sed hoc
maxime casu necessaria lex Minicia; nam remota ea lege diuersam condicionem sequi debuisset,
quia ex eis, inter quos non est conubium, qui nascitur, iure gentium matris condicioni accedit;
qua parte autem iubet lex ex ciue Romano et peregrina peregrinum nasci, superuacua uidetur; nam
et remota ea lege hoc utique iure gentium futurum erat.
[79]
Adeo
autem hoc ita est, ut ex <...2½ vv....> solum
exterae nationes et gentes, sed etiam, qui Latini nominantur; sed ad alios Latinos pertinet,
qui proprios populos propriasque ciuitates habebant et erant peregrinorum numero.
[80]
Eadem ratione ex contrario ex Latino et ciue Romana, siue ex lege Aelia
Sentia siue aliter contractum fuerit matrimonium, ciuis Romanus nascitur. fuerunt tamen, qui
putauerunt ex lege Aelia Sentia contracto matrimonio Latinum nasci, quia uidetur eo casu per
legem Aeliam Sentiam et Iuniam conubium inter eos dari (et semper conubium efficit, ut, qui
nascitur, patris condicioni accedat), aliter uero contracto matrimonio eum, qui nascitur, iure
gentium matris condicionem sequi et ob id esse ciuem Romanum. sed hoc iure utimur ex senatus
consulto, quo auctore diuo Hadriano significatur, ut quoquo modo ex Latino et ciue Romana natus
ciuis Romanus nascatur.
[81]
His conuenienter et illud senatus consultum diuo Hadriano
sacratissimo auctore significauit, ut ex Latino et peregrina, item contra,
<qui> ex peregrino et Latina qui nascitur, is matris condicionem sequatur.
[82]
Illud quoque his consequens est, quod ex ancilla et libero iure
gentium seruus nascitur, et contra ex libera et seruo liber nascitur.
[83]
Animaduertere tamen debemus, ne iuris gentium regulam uel lex aliqua uel quod legis
uicem optinet, aliquo casu commutauerit.
[84]
Ecce enim ex senatus
consulto Claudiano poterat ciuis Romana, quae alieno seruo uolente domino eius coiit, ipsa ex
pactione libera permanere, sed seruum procreare; nam quod inter eam et dominum istius serui
conuenerit, ex senatus consulto ratum esse iubetur. sed postea diuus Hadrianus iniquitate rei
et inelegantia iuris motus restituit iuris gentium regulam, ut cum ipsa mulier libera
permaneat, liberum pariat.
[85]
Ex <diverso e lege ...
ex> ancilla et libero poterant liberi nasci; nam ea lege cauetur, ut, si quis cum
aliena ancilla, quam credebat liberam esse, coierit, si quidem masculi nascantur, liberi sint,
si uero feminae, ad eum pertineant, cuius mater ancilla fuerit. sed et in hac specie diuus
Vespasianus inelegantia iuris motus restituit iuris gentium regulam, ut omni modo, etiamsi
masculi nascantur, serui sint eius, cuius et mater fuerit.
[86]
Sed
illa pars eiusdem legis salua est, ut ex libera et seruo alieno, quem sciebat seruum esse,
serui nascantur. itaque, apud quos talis lex non est, qui nascitur,
iure gentium matris
condicionem sequitur et ob id liber est.
[87]
Quibus autem casibus
matris et non patris condicionem sequitur, qui nascitur, isdem casibus in potestate eum patris,
etiamsi is ciuis Romanus sit, non esse plus quam manifestum est. et ideo superius rettulimus
quibusdam casibus per errorem non iusto contracto matrimonio senatum interuenire et emendare
uitium matrimonii eoque modo plerumque efficere, ut in potestatem patris filius redigatur.
[88]
Sed si ancilla ex ciue Romano conceperit, deinde manumissa
ciuis Romana facta sit et tunc pariat, licet ciuis Romanus sit qui nascitur, sicut pater eius,
non tamen in potestate patris est, quia neque ex iusto coitu conceptus est neque ex ullo
senatus consulto talis coitus quasi iustus constituitur.
[89]
Quod autem placuit, si ancilla ex ciue Romano conceperit, deinde
manumissa pepererit, qui nascitur, liberum nasci, naturali ratione fit; nam hi, qui illegitime
concipiuntur, statum sumunt ex eo tempore, quo nascuntur. itaque si ex libera nascuntur, liberi
fiunt, nec interest, ex quo mater eos conceperit, cum ancilla fuerit: at hi, qui legitime
concipiuntur, ex conceptionis tempore statum sumunt.
[90]
Itaque si
cui mulieri ciui Romanae praegnati aqua et igni interdictum fuerit, eoque modo peregrina facta
tunc pariat, conplures distinguunt et putant, si quidem ex iustis nuptiis conceperit, ciuem
Romanum ex ea nasci, si uero uolgo conceperit, peregrinum ex ea nasci.
[91]
Item si qua mulier ciuis Romana praegnas ex senatus consulto
Claudiano ancilla facta sit ob id, quod alieno seruo inuito et denuntiante domino eius
<coierit>, conplures distinguunt et existimant, si quidem ex iustis nuptiis
conceptus sit, ciuem Romanum ex ea nasci, si uero uolgo conceptus sit, seruum nasci eius, cuius
mater facta esset ancilla.
[92]
Peregrina quoque si uolgo conceperit,
deinde ciuis Romana fac<ta> tunc pariat, ciuem Romanum parit; si uero ex
peregrino secundum leges moresque peregrinorum conceperit, ita uidetur ex senatus consulto,
quod auctore diuo Hadriano factum est, ciuem Romanum parere, si et patri eius ciuitas Romana
donetur.
[93]
Si peregrinus sibi liberisque suis ciuitatem Romanam petierit,
non aliter filii in potestate eius fiunt, quam si imperator eos in potestatem redegerit. quod
ita demum is facit, si causa cognita aestimauerit hoc filiis expedire: diligentius autem
exactiusque causam cognoscit de impuberibus absentibusque, et haec ita edicto diui Hadriani
significantur.
[94]
Item si quis cum uxore praegnante ciuitate Romana
donatus sit, quamuis is, qui nascitur, ut supra diximus, ciuis Romanus sit, tamen in potestate
patris non fit; idque subscriptione diui sacratissimi Hadriani significatur. qua de causa, qui
intellegit uxorem suam esse praegnatem, dum ciuitatem sibi et uxori ab imperatore petit, simul
ab eodem petere debet, ut eum, qui natus erit, in potestate sua habeat.
[95]
Alia causa est eorum, qui Latii iure cum liberis suis ad ciuitatem Romanam
perueniunt; nam horum in potestate fiunt liberi. Quod ius quibusdam peregrinis ciuitatibus
datum est uel a populo Romano uel a senatu uel a Caesare.
[96]
Huius
iuris duo genera sunt; nam aut maius est Latium aut minus; maius est Latium, cum et hi, qui
decuriones leguntur, et ei, qui honorem aliquem aut magistratum gerunt, ciuitatem Romanam
consecuntur; minus Latium est, cum hi tantum, qui uel magistratum uel honorem gerunt, ad
ciuitatem Romanam perueniunt. idque conpluribus epistulis principum significatur.
[...]
[97]
Non solum tamen naturales liberi secundum ea, quae diximus, in
potestate nostra sunt, uerum et hi, quos adoptamus.
[98]
Adoptio
autem duobus modis fit: aut populi auctoritate aut imperio magistratus uelut praetoris.
[99]
Populi auctoritate adoptamus eos, qui sui iuris sunt; quae
species adoptionis dicitur 'adrogatio', quia et is, qui adoptat, 'rogatur', id est
'interrogatur', an uelit eum, quem adoptaturus sit, iustum sibi filium esse, et is, qui
adoptatur, rogatur, an id fieri patiatur; et populus rogatur, an id fieri iubeat. imperio
magistratus adoptamus eos, qui in potestate parentium sunt, siue primum gradum liberorum
optineant, qualis est filius et filia, siue inferiorem, qualis est nepos neptis, pronepos
proneptis.
[100]
Et quidem illa adoptio, quae per populum fit,
nusquam nisi Romae fit; at haec etiam in prouinciis apud praesides earum fieri solet.
[101]
Item per populum feminae non adoptantur, nam id magis placuit;
apud praetorem uero uel in prouinciis apud proconsulem legatumue etiam feminae solent adoptari.
[102]
Item inpuberem apud populum adoptari aliquando prohibitum est,
aliquando permissum est; nam ex epistula optimi imperatoris Antonini, quam scripsit
pontificibus, si iusta causa adoptionis esse uidebitur, cum quibusdam condicionibus permissum
est.
apud praetorem uero et in prouinciis apud proconsulem legatumue cuiuscumque aetatis
adoptare possumus.
[103]
Illud uero utriusque adoptionis commune est,
quod et hi, qui generare non possunt, quales sunt spadones, adoptare possunt.
[104]
Feminae uero nullo modo adoptare possunt, quia ne quidem naturales
liberos in potestate habent.
[105]
Item si quis per populum siue apud
praetorem uel apud praesidem prouinciae adoptauerit, potest eundem alii in adoptionem dare.
[106]
Sed et illa queastio, an minor natu maiorem natu adoptare
possit, utriusque adoptionis commune est.
[107]
Illud proprium est
eius adoptionis, quae per populum fit, quod is, qui liberos in potestate habet, si se
adrogandum dederit, non solum ipse potestati adrogatoris subicitur, sed etiam liberi eius in
eiusdem fiunt potestate tamquam nepotes.
[...]
[108]
Nunc de his personis uideamus, quae in manu nostra sunt, quod
et ipsum ius proprium ciuium Romanorum est.
[109]
Sed in potestate
quidem et masculi et feminae esse solent; in manum autem feminae tantum conueniunt.
[110]
Olim itaque tribus modis in manum conueniebant: usu, farreo, coemptione.
[111]
Vsu in manum conueniebat, quae anno continuo nupta
perseuerabat; nam uelut annua possessione usucapiebatur, in familiam uiri transibat filiaeque
locum optinebat. itaque lege duodecim tabularum cautum est, ut, si qua nollet eo modo in manum
mariti conuenire, ea quotannis trinoctio abesset atque eo modo cuiusque anni
<usum> interrumperet. sed hoc totum ius partim legibus sublatum est, partim
ipsa desuetudine obliteratum est.
[112]
Farreo in manum conueniunt per quoddam genus sacrificii, quod
Ioui Farreo fit, in quo farreus panis adhibetur, unde etiam 'confarreatio' dicitur; conplura
praeterea huius iuris ordinandi gratia cum certis et sollemnibus uerbis praesentibus decem
testibus aguntur et fiunt. quod ius etiam nostris temporibus in usu est; nam flamines maiores,
id est Diales, Martiales, Quirinales, item reges sacrorum, nisi ex farreatis nati non leguntur:
ac ne ipsi quidem sine confarreatione sacerdotium habere possunt.
[113]
Coemptione uero in manum conueniunt per mancipationem, id est per quandam imaginariam
uenditionem; nam adhibitis non minus quam V testibus ciuibus Romanis puberibus, item
libripende, emit eum <mulier et is> mulierem, cuius in manum conuenit.
[114]
Potest autem coemptionem facere mulier non solum cum marito
suo, sed etiam cum extraneo. scilicet aut, 'matrimonii causa' facta coemptio dicitur aut
'fiduciae'; quae enim cum marito suo facit coemptionem, <ut> apud eum filiae
loco sit, dicitur 'matrimonii causa' fecisse coemptionem; quae uero alterius rei causa facit
coemptionem aut cum uiro suo aut cum extraneo, uelut tutelae euitandae causa, dicitur 'fiduciae
causa' fecisse coemptionem.
[115]
Quod est tale: si qua uelit, quos
habet tutores, reponere et alium nancisci, illis <auctoribus> coemptionem
facit; deinde a coemptionatore remancipata ei, cui ipsa uelit, et ab eo uindicta manumissa
incipit eum habere tutorem, <a> quo manumissa est; qui 'tutor fiduciarius'
dicitur, sicut inferioribus apparebit.
[115a]
Olim etiam testamenti
faciendi gratia fiduciaria fiebat coemptio; tunc enim non aliter feminae testamenti faciendi
ius habebant, exceptis quibusdam personis, quam si coemptionem fecissent remancipataeque et
manumissae fuissent; sed hanc necessitatem coemptionis faciendae ex auctoritate diui Hadriani
senatus remisit.
[115b]
<...1½ vv....> fiduciae causa cum uiro suo
fecerit coemptionem, nihilo minus filiae loco incipit esse; nam si omnino qualibet ex causa
uxor in manu uiri sit, placuit eam filiae iura nancisci.
[...]
[116]
Superest, ut exponamus, quae personae in mancipio sint.
[117]
Omnes igitur liberorum personae, siue masculini siue feminini
sexus, quae in potestate parentis sunt, mancipari ab hoc eodem modo possunt, quo etiam serui
mancipari possunt.
[118]
Idem iuris est in earum personis, quae in manu sunt; nam
feminae a coemptionatoribus eodem modo possunt mancipari, adeo ut, quamvis ea sola apud
coemptionatorem filiae loco sit, quae ei nupta sit, tamen nihilo minus etiam, quae ei nupta non
sit nec ob id filiae loco sit, ab eo mancipari possit.
[118a]
Plerumque <tum> solum et a parentibus et a coemptionatoribus mancipantur,
cum uelint parentes coemptionatoresque <ex> suo iure eas personas dimittere,
sicut inferius euidentius apparebit.
[119]
Est autem mancipatio, ut
supra quoque diximus, imaginaria quaedam uenditio; quod et ipsum ius proprium ciuium Romanorum
est. eaque res ita agitur: adhibitis non minus quam quinque testibus ciuibus Romanis puberibus
et praeterea alio eiusdem condicionis, qui libram aeneam teneat, qui appellatur 'libripens',
is, qui mancipio accipit, rem tenens ita dicit: HVNC EGO HOMINEM EX IVRE QVIRITIVM MEVM ESSE
AIO ISQVE MIHI EMPTVS ESTO HOC AERE AENEAQVE LIBRA; deinde aere percutit libram idque aes dat
ei, a quo mancipio accipit, quasi pretii loco.
[120]
Eo modo et
seruiles et liberae personae mancipantur. animalia quoque, quae mancipi sunt, quo in numero
habentur boues, equi, muli, asini, item praedia tam urbana quam rustica, quae et ipsa mancipi
sunt, qualia sunt Italica, eodem modo solent mancipari.
[121]
In eo
solo praediorum mancipatio a ceterorum mancipatione differt, quod personae seruiles et liberae,
item animalia, quae mancipi sunt, nisi in praesentia sint, mancipari non possunt, adeo quidem,
ut eum, <qui> mancipio accipit, adprehendere id ipsum, quod ei mancipio
datur, necesse sit (unde etiam 'mancipatio' dicitur, quia 'manu' res 'capitur'); praedia uero
absentia solent mancipari.
[122]
Ideo autem aes et libra adhibetur,
quia olim aereis tantum nummis utebantur; et erant asses, dupundii, semisses, quadrantes, nec
ullus aureus uel argenteus nummus in usu erat, sicut ex lege XII tabularum intellegere
possumus. eorumque nummorum uis et potestas non in numero erat, sed in pondere; namque sicuti
asses librales erant, <ita> et dupondi fuerat [...]; unde etiam 'dupondius'
dictus est, quasi 'duo pondo', quod nomen adhuc in usu retinetur. semisses quoque et quadrantes
pro rata scilicet portione ad pondus examinati erant; [...] qui dabat olim pecuniam, non
numerabat eam, sed appendebat; unde serui, quibus permittitur administratio pecuniae,
'dispensatores' appellati sunt et adhuc votantur.
[123]
Si tamen
quaerat aliquis, <...1 v....> quidem, quae
coemptionem faceret, non redicitur in seruilem condicionem, at <...¾ v....>a parentibus et a coemptionatoribus mancipati
mancipataeue seruorum loco constituuntur, adeo quidem, ut ab eo, cuius in mancipio sunt, neque
hereditates neque legata aliter capere possint, quam <si> simul eodem
testamento liberi esse iubeantur, sicuti iuris est in persona seruorum. sed differentiae ratio
manifesta est, cum a parentibus et a coemptionatoribus isdem uerbis mancipio accipiantur,
quibus serui; quod non similiter fit in coemptione.
[124]
Videamus nunc, quo modo hi, qui alieno iuri subiecti sunt, eo
iure liberentur.
[125]
Ac prius de his dispiciamus, qui in potestate
sunt.
[126]
Et quidem serui quem ad modum potestate liberentur, ex
his intellegere possumus, quae de seruis manumittendis superius exposuimus.
[127]
. Hi uero, qui in potestate parentis sunt, mortuo eo sui iuris fiunt. sed
hoc distinctionem recipit; nam mortuo patre sane omni modo filii filiaeue sui iuris
efficiuntur; mortuo uero auo non omni modo nepotes neptesue sui iuris fiunt, sed ita si post
mortem aui in patris sui potestatem recasuri non sunt. itaque si moriente auo pater eorum et
uiuat et in potestate patris fuerit, tunc post obitum aui in patris sui potestate fiunt; si
uero is, quo tempore auus moritur, aut iam mortuus est aut exiit de potestate <patris,
tunc hi, quia in potestatem> eius cadere non possunt, sui iuris fiunt.
[128]
Cum autem is, cui ob aliquod maleficium ex lege Cornelia aqua et igni
interdicitur, ciuitatem Romanam amittat, sequitur, ut, quia eo modo ex numero ciuium Romanorum
tollitur, proinde ac mortuo eo desinant liberi in potestate eius esse; nec enim ratio patitur,
ut peregrinae condicionis homo ciuem Romanum in potestate habeat. pari ratione et, si ei, qui
in potestate parentis sit, aqua et igni interdictum fuerit, desinit in potestate parentis esse,
quia aeque ratio non patitur, ut peregrinae condicionis homo in potestate sit ciuis Romani
parentis.
[129]
Quodsi ab hostibus captus fuerit parens, quamuis
seruus hostium fiat, tamen pendet ius liberorum propter ius postliminii, quo hi, qui ab
hostibus capti sunt, si reuersi fuerint, omnia pristina iura recipiunt; itaque reuersus habebit
liberos in potestate; si uero illic mortuus sit, erunt quidem liberi sui iuris, sed utrum ex
hoc tempore, quo mortuus est apud hostes parens, an ex illo, quo ab hostibus captus est,
dubitari potest.
Ipse quoque filius neposue si ab hostibus captus fuerit, similiter
dicemus propter ius postliminii potestatem quoque parentis in suspenso esse.
[130]
Praeterea exeunt liberi uirilis sexus de parentis potestate, si
flamines Diales inaugurentur, et feminini sexus, si uirgines Vestales capiantur.
[131]
Olim quoque, quo tempore populus Romanus in Latinas regiones colonias
deducebat, qui iussu parentis in coloniam Latinam nomen dedissent, desinebant in potestate
parentis esse, quia efficerentur alterius ciuitatis ciues.
[...]
[132]
Praeterea emancipatione desinunt liberi in potestate parentum
esse. sed filius quidem tribus mancipationibus, ceteri uero liberi siue masculini sexus siue
feminini una mancipatione exeunt de parentium potestate; lex enim XII tabularum tantum in
persona filii de tribus mancipationibus loquitur his uerbis: SI PATER <TER>
FILIVM VENVM DVIT, A PATRE FILIVS LIBER ESTO. eaque res ita agitur: mancipat pater filium
alicui; is eum uindicta manumittit; eo facto reuertitur in potestatem patris; is eum iterum
mancipat uel eidem uel alii (sed in usu est eidem mancipari) isque eum postea similiter
uindicta manumittit; eo facto rursus in potestatem patris reuertitur; tertio pater eum mancipat
uel eidem uel alii (sed hoc in usu est, ut eidem mancipetur), eaque mancipatione desinit in
potestate patris esse, etiamsi nondum manumissus sit, sed adhuc in causa mancipii. Si
<...15 fere vv....>
[133]
Admonendi autem sumus liberum esse arbitrium ei, qui filium et
ex eo nepotem in potestate habebit, filium quidem de potestate dimittere, nepotem uero in
potestate retinere, uel ex diuerso filium quidem in potestate retinere, nepotem uero
manumittere, uel omnes sui iuris efficere. eadem et de pronepote dicta esse intellegemus.
[134]
<...4 fere vv....> et duae intercedentes
manumissiones proinde fiunt, ac fieri solent, cum ita eum pater de potestate dimittit, ut sui
iuris efficiatur. deinde aut patri remancipatur, et ab eo is, qui adoptat, uindicat apud
praetorem filium suum esse, et illo contra non uindicante <a> praetore
uindicanti filius addicitur, aut non remancipatur patri, sed ab eo uindicat is, qui adoptat,
apud quem in tertia mancipatione est; sed sane commodius est patri remancipari. in ceteris uero
liberorum personis seu masculini seu feminini sexus una scilicet mancipatio sufficit, et aut
remancipantur parenti aut non remancipantur. eadem et in prouinciis apud praesidem prouinciae
solent fieri.
[135]
Qui ex filio semel iterumue mancipato conceptus est, licet post
tertiam mancipationem patris sui nascatur, tamen in aui potestate est; et ideo ab eo et
emancipari et in adoptionem dari potest. at is, qui ex eo filio conceptus est, qui in tertia
mancipatione est, non nascitur in aui potestate. sed eum Labeo quidem existimat in eiusdem
mancipio esse, cuius et pater sit; utimur autem hoc iure, ut, quamdiu pater eius in mancipio
sit, pendeat ius eius, et si quidem pater eius ex mancipatione manumissus erit, cadat in eius
potestatem, si uero is, dum in mancipio sit, decesserit, sui iuris fiat.
[135a]
Eadem scilicet <...2½
vv....>, ut supra diximus, quod in filio faciunt tres mancipationes, hoc
facit una mancipatio in nepote.
[136]
<...2¾ vv....> Maximi et Tuberonis cautum est,
ut haec, quod ad sacra tantum uideatur in manu esse, quod uero ad ceteras causas, proinde
habeatur, atque si in manum non conuenisset. <...1¼
vv....> potestate parentis liberantur; nec interest, an in uiri sui manu
sint an extranei, quamuis hae solae loco filiarum habeantur, quae in uiri manu sint.
[137]
<...3 vv....> desinunt in manu esse, et, si ex
ea mancipatione manumissae fuerint, sui iuris efficiuntur.
[137a]
<...3½ vv....> nihilo magis potest cogere, quam
et filia patrem. sed filia quidem nullo modo patrem potest cogere, etiamsi adoptiua sit, haec
autem repudio misso proinde compellere potest, atque si ei numquam nupta fuisset.
[138]
Hi, qui in causa mancipii sunt, quia seruorum loco habentur,
uindicta, censu, testamento manumissi sui iuris fiunt.
[139]
Nec
tamen in hoc casu lex Aelia Sentia locum habet. itaque nihil requirimus, cuius aetatis sit is,
qui manumittit et qui manumittitur; ac ne illud quidem, an patronum creditoremue manumissor
habeat; ac ne numerus quidem lege Fufia Caninia finitus in his personis locum habet.
[140]
Quin etiam inuito quoque eo, cuius in mancipio sunt, censu libertatem
consequi possunt, excepto eo, quem pater ea lege mancipio dedit, ut sibi remancipetur; nam
quodam modo tunc pater potestatem propriam reseruare sibi uidetur eo ipso, quod mancipio
recipit. ac ne is quidem dicitur inuito eo, cuius in mancipio est, censu libertatem consequi,
quem pater ex noxali causa mancipio dedit, ueluti quod furti eius nomine damnatus est et eum
mancipio actori dedit: nam hunc actor pro pecunia habet.
[141]
In
summa admonendi sumus aduersus eos, quos in mancipio habemus, nihil nobis contumeliose facere
licere; alioquin iniuriarum tenebimur. ac ne diu quidem in eo iure detinentur homines, sed
plerumque hoc fit dicis gratia uno momento; nisi scilicet ex noxali causa mancipantur.
[142]
Transeamus nunc ad aliam diuisionem. nam ex his personis, quae
neque in potestate neque in manu neque in mancipio sunt, quaedam uel in tutela sunt uel in
curatione, quaedam neutro iure tenentur. uideamus igitur, quae in tutela, quae in curatione
sint; ita enim intellegemus ceteras personas, quae neutro iure tenentur.
[143]
Ac prius dispiciamus de his, quae in tutela sunt.
[144]
Permissum est itaque parentibus liberis, quos in potestate sua habent,
testamento <tuto>res dare; masculini quidem sexus inpuberibus,
<...>que, cum nuptae sint. ueteres enim uoluerunt feminas, etiamsi
perfectae aetatis sint, propter animi leuitatem in tutela esse.
[145]
Itaque si quis filio filiaeque testamento tutorem dederit et ambo ad pubertatem peruenerint,
filius quidem desinit habere tutorem, filia uero nihilo minus in tutela permanet; tantum enim
ex lege Iulia et Papia Poppaea iure liberorum tutela liberantur feminae. loquimur autem
exceptis uirginibus Vestalibus, quas etiam ueteres in honorem sacerdotii liberas esse
uoluerunt; itaque etiam lege XII tabularum cautum est.
[146]
Nepotibus autem neptibusque ita demum possumus testamento tutores dare, si post mortem nostram
in patris sui potestatem [iure] recasuri non sint. itaque si filius meus mortis meae
tempore in potestate mea sit, nepotes ex eo non poterunt ex testamento meo habere tutorem,
quamuis in potestate mea fuerint; scilicet quia mortuo me in patris sui potestate futuri sint.
[147]
Cum tamen in compluribus aliis causis postumi pro iam natis
habeantur, et in hac causa placuit non minus postumis quam iam natis testamento tutores dari
posse, si modo in ea causa sint, ut, si uiuis nobis nascantur, in potestate nostra fiant. hos
etiam heredes instituere possumus, cum extraneos postumos heredes instituere permissum non sit.
[148]
Quae in manu est, proinde ac si filiae, item nurui, quae in
filii manu est, proinde ac nepti tutor dari potest.
[149]
Rectissime autem tutor sic dari potest: LVCIVM TITIVM LIBERIS
MEIS TVTOREM DO, LVCIVM <TITIVM VXORI MEAE> TVTOREM DO. sed et, si ita
scriptum sit: LIBERIS MEIS uel VXORI MEAE TITIVS TVTOR ESTO, recte datus intellegitur.
[150]
In persona tamen uxoris, quae in manu est, recepta est etiam
tutoris optio, id est, ut liceat ei permittere, quem uelit ipsa, tutorem sibi optare, hoc modo:
TITIAE VXORI MEAE TVTORIS OPTIONEM DO. quo casu licet uxori <tutorem optare>
uel in omnes res uel in unam forte aut duas.
[151]
Ceterum aut
'plena' optio datur aut 'angusta'.
[152]
Plena ita dari solet, ut
proxume supra diximus; angusta ita dari solet: TITIAE VXORI MEAE TVTORIS OPTIONEM DVMTAXAT
SEMEL DO, aut DVMTAXAT BIS DO.
[153]
Quae optiones plurimum inter se
differunt. nam quae plenam optionem habet, potest semel et bis et ter et saepius tutorem
optare; quae uero angus<tam> habet optionem, si dumtaxat semel data est
optio, amplius quam semel optare non potest; si tantum bis, amplius quam bis optandi facultatem
non habet.
[154]
Vocantur autem hi, qui nominatim testamento tutores
dantur, 'datiui'; qui ex optione sumuntur, 'optiui'.
[155]
Quibus testamento quidem tutor datus non sit, iis ex lege XII
<tabularum> agnati sunt tutores, qui uocantur 'legitimi'.
[156]
Sunt autem agnati per uirilis sexus personas cognatione iuncti, quasi a
patre cognati, ueluti frater eodem patre natus, fratris filius neposue ex eo, item patruus et
patrui filius et nepos ex eo. at hi, qui per feminini sexus personas cognatione coniunguntur,
non sunt agnati, sed alias naturali iure cognati. itaque inter auunculum et sororis filium non
agnatio est, sed cognatio. item amitae, materterae filius non est mihi agnatus, sed cognatus;
et inuicem scilicet ego illi eodem iure coniungor, quia, qui nascuntur, patris, non matris
familiam secuntur.
[157]
Sed olim quidem, quantum ad legem XII tabularum attinet, etiam
feminae agnatos habebant tutores. sed postea lex Claudia lata est, quae, quod ad feminas
attinet, <tales> tutelas sustulit; itaque masculus quidem inpubes fratrem
puberem aut patruum habet tutorem; femina uero talem habere tutorem non potest.
[158]
Sed adgnationis quidem ius capitis diminutione perimitur, cognationis
uero ius eo modo non commutatur, quia ciuilis ratio ciuilia quidem iura corrumpere potest,
naturalia uero non potest.
[159]
Est autem capitis diminutio prioris
status permutatio. eaque tribus modis accidit; nam aut maxima est kapitis deminutio, aut minor,
quam quidam 'mediam' uocant, aut minima.
[160]
Maxima est capitis
deminutio, cum aliquis simul et ciuitatem et libertatem amittit; quae accidit incensis, qui ex
forma censuali uenire iubentur. quod ius <...1¾
vv....>, qui contra eam legem in urbe Roma domicilium habuerint; item
feminae, quae ex senatus consulto Claudiano ancillae fiunt eorum dominorum, quibus inuitis et
denuntiantibus cum seruis eorum coierint.
[161]
Minor siue media est kapitis deminutio, cum ciuitas amittitur,
libertas retinetur; quod accidit ei, cui aqua et igni interdictum fuerit.
[162]
Minima est capitis deminutio, cum et ciuitas et libertas retinetur, sed status
hominis conmutatur; quod accidit in his, qui adoptantur, item in his, quae coemptionem faciunt,
et in his, qui mancipio dantur quique ex mancipatione manumittuntur; adeo quidem, ut, quotiens
quisque mancipetur aut manumittatur, totiens capite deminuatur.
[163]
Nec solum maioribus <capitis> deminutionibus ius adgnationis corrumpitur,
sed etiam minima; et ideo si ex duobus liberis alterum pater emancipauerit, post obitum eius
neuter alteri adgnationis iure tutor esse poterit.
[164]
Cum autem ad
agnatos tutela pertineat, non simul ad omnes pertinet, sed ad eos tantum, qui proximo gradu
sunt.
<...1½ v....>
<...12 fere vv....>
<...1½ v....>
<...1 v....>
<...1½ v....>
[165]
Ex eadem lege XII tabularum libertarum et inpuberum libertorum
tutela ad patronos liberosque eorum pertinet. quae et ipsa 'tutela legitima' uocatur, non quia
nominatim ea lege de hac tutela cauetur, sed quia proinde accepta est per interpretationem,
atque si uerbis legis introducta esset; eo enim ipso, quod hereditates libertorum
libertarumque, si intestati decessissent, iusserat lex ad patronos liberosue eorum pertinere,
crediderunt ueteres uoluisse legem etiam tutelas ad eos pertinere, quia et agnatos, quos ad
hereditatem uocauit, eosdem et tutores esse iusserat. [DE FIDVCIARIA TVTELA.]
[166]
Exemplo patronorum receptae sunt et aliae tutelae, quae
'fiduciariae' uocantur, id est, quae ideo nobis competunt, quia liberum caput mancipatum nobis
uel a parente uel a coemptionatore manumiserimus.
[167]
Sed Latinarum et Latinorum impuberum tutela non omni modo ad
manumissores liberosque eorum pertinet, sed ad eos, quorum ante manumissionem ex iure Quiritium
<fuerunt; unde si ancilla ex iure Quiritium> tua sit, in bonis mea, a me
quidem solo, non etiam a te manumissa Latina fieri potest, et bona eius ad me pertinent, sed
eius tutela tibi competit; nam ita lege Iunia cauetur. itaque si ab eo, cuius et in bonis et ex
iure Quiritium ancilla fuerit, facta sit Latina, ad eundem et bona et tutela pertinent.
[168]
Agnatis et patronis et liberorum capitum manumissoribus
permissum est feminarum tutelam alii in iure cedere; pupillorum autem tutelam non est permissum
cedere, quia non uidetur onerosa, cum tempore pubertatis finiatur.
[169]
Is autem, cui ceditur tutela, 'cessicius tutor' uocatur.
[170]
Quo mortuo aut capite diminuto reuertitur ad eum tutorem tutela, qui cessit; ipse
quoque, qui cessit, si mortuus aut capite diminutus sit, a cessicio tutela discedit et
reuertitur ad eum, qui post eum, qui cesserat, secundum gradum in ea tutela habuerit.
[171]
Sed quantum ad agnatos pertinet, nihil hoc tempore de cessicia
tutela quaeritur, cum agnatorum tutelae in feminis lege Claudia sublatae sint.
[172]
Sed fiduciarios quoque quidam putauerunt cedendae tutelae ius non habere,
cum ipsi se oneri subiecerint. quod etsi placeat, in parente tamen, qui filiam neptemue aut
proneptem alteri ea lege mancipio dedit, ut sibi remanciparetur, remancipatamque manumisit,
idem dici non debet, cum is et legitimus tutor habeatur; et non minus huic quam patronis honor
praestandus est.
[173]
Praeterea senatus consulto mulieribus permissum est in absentis
tutoris locum alium petere, quo petito prior desinit; nec interest, quam longe aberit is tutor.
[174]
Sed excipitur, ne in absentis patroni locum liceat libertae
tutorem petere.
[175]
Patroni autem loco habemus etiam parentem, qui
ex eo, quod ipse sibi remancipatam filiam neptemue aut proneptem manumisit, legitimam tutelam
nanctus est. huius quidem liberi fiduciarii tutoris loco numerantur; patroni autem liberi
eandem tutelam adipiscuntur, quam et pater eorum habuit.
[176]
Sed aliquando etiam in patroni absentis locum permittitur
tutorem petere, ueluti ad hereditatem adeundam.
[177]
Idem senatus
censuit et in persona pupilli patroni filii;
[178]
Nam et lege Iulia
de maritandis ordinibus ei, quae in legitima tutela pupilli sit, permittitur dotis
constituendae gratia a praetore urbano tutorem petere.
[179]
Sane
patroni filius, etiamsi inpubes sit, libertae efficietur tutor, quamquam in nulla re auctor
fieri potest, cum ipsi nihil permissum sit sine tutoris auctoritate agere.
[180]
Item si qua in tutela legitima furiosi aut muti sit, permittitur ei
senatus consulto dotis constituendae gratia tutorem petere.
[181]
Quibus casibus saluam manere tutelam patrono patronique filio manifestum est.
[182]
Praeterea senatus censuit, ut, si tutor pupilli pupillaeue suspectus a
tutela remotus sit siue ex iusta causa fuerit excusatus, in locum eius alius tutor detur, quo
facto prior tutor amittit tutelam.
[183]
Haec omnia similiter et
Romae et in prouinciis obseruantur, scilicet ut in prouinciis a praeside prouinciae tutor
petendus sit.
[184]
Olim cum legis actiones in usu erant, etiam ex illa causa tutor
dabatur, si inter tutorem et mulierem pupillumue lege agendum erat; nam quia ipse tutor in re
sua auctor esse non poterat, alius dabatur, quo auctore legis actio perageretur; qui dicebatur
'praetorius tutor', quia a praetore urbano dabatur. sed post sublatas legis actiones quidam
putant hanc speciem dandi tutoris in usu esse desisse; aliis autem placet adhuc in usu esse, si
legitimo iudicio agatur.
[185]
Si cui nullus omnino tutor sit, ei datur in urbe Roma ex lege
Atilia a praetore urbano et maiore parte tribunorum plebis, qui 'Atilianus tutor' uocatur; in
prouinciis uero a praesidibus prouinciarum ex lege Iulia et Titia.
[186]
Et ideo, si cui testamento tutor sub condicione aut ex die certo datus sit, quamdiu
condicio aut dies pendet, tutor dari potest; item si pure datus fuerit, quamdiu nemo heres
existat, tamdiu ex his legibus tutor petendus est; qui desinit tutor esse, posteaquam aliquis
ex testamento tutor esse coeperit.
[187]
Ab hostibus quoque tutore
capto ex his legibus tutor peti debet; qui desinit tutor esse, si is, qui captus est, in
ciuitatem reuersus fuerit; nam reuersus recipit tutelam iure postliminii.
[188]
Ex his apparet, quot sint species tutelarum. si uero quaeramus,
in quot genera hae species diducantur, longa erit disputatio; nam de ea re ualde ueteres
dubitauerunt. nos, qui diligentius hunc tractatum exsecuti sumus et in edicti interpretatione
et in his libris, quos ex Quinto Mucio fecimus, hoc solum tantisper sufficit admonuisse, quod
quidam quinque genera esse dixerunt, ut Quintus Mucius; alii tria, ut Seruius Sulpicius; alii
duo, ut Labeo; alii tot genera esse crediderunt, quot etiam species essent.
[189]
Sed inpuberes quidem in tutela esse omnium ciuitatium iure contingit;
quia id naturali rationi conueniens est, ut is, qui perfectae aetatis non sit, alterius tutela
regatur; nec fere ulla ciuitas est, in qua non licet parentibus liberis suis inpuberibus
testamento tutorem dare; quamuis, ut supra diximus, soli ciues Romani uideantur tantum liberos
suos in potestate habere.
[190]
Feminas uero perfectae aetatis in
tutela esse fere nulla pretiosa ratio suasisse uidetur. nam quae uulgo creditur, quia leuitate
animi plerumque decipiuntur et aequum erat eas tutorum auctoritate regi, magis speciosa uidetur
quam uera; mulieres enim, quae perfectae aetatis sunt, ipsae sibi negotia tractant, et in
quibusdam causis dicis gratia tutor interponit auctoritatem suam; saepe etiam inuitus auctor
fieri a praetore cogitur.
[191]
Vnde cum tutore nullum ex tutela
iudicium mulieri datur;
At ubi pupillorum pupillarumue negotia tutores tractant, eis post
pubertatem tutelae iudicio rationem reddunt.
[192]
Sane patronorum et
parentum legitimae tutelae uim aliquam habere intelleguntur eo, quod hi neque ad testamentum
faciendum neque ad res mancipi alienandas neque ad obligationes suscipiendas auctores fieri
coguntur, praeterquam si magna causa alienandarum rerum mancipi obligationisque suscipiendae
interueniat. eaque omnia ipsorum causa constituta sunt, ut, quia ad eos intestatarum mortuarum
hereditates pertinent, neque per testamentum excludantur ab hereditate neque alienatis
pretiosioribus rebus susceptoque aere alieno minus locuples ad eos hereditas perueniat.
[193]
Apud peregrinos non similiter, ut apud nos, in tutela sunt
feminae; sed tamen plerumque quasi in tutela sunt: ut ecce lex Bithynorum, si quid mulier
<contra>hat, maritum auctorem esse iubet aut filium eius puberem.
[194]
Tutela autem liberantur ingenuae quidem trium
<liberorum iure, libertinae uero quattuor, si in patroni> liberorumue eius
legitima tutela sint; nam ceterae, quae alterius generis tutores habeant, uelut Atilianos aut
fiduciarios, trium liberorum iure tutela liberantur.
[195]
Potest
autem pluribus modis libertina alterius generis <tutorem> habere, ueluti si
a femina manumissa sit; tunc enim e lege Atilia petere debet tutorem, uel in
prouinc<iis e lege Iul>ia et Titia; nam in patronae tutela esse non potest.
[195a]
Item si <a> masculo manumissa
<sit> et auctore eo coemptionem fecerit, deinde remancipata et manumissa
sit, patronum quidem habere tutorem desinit, incipit autem habere eum tutorem, a quo manumissa
est, qui, 'fiduciarius' dicitur.
[195]
. Item si patronus eiusue
filius in adoptionem se dedit, debet liberta e lege Atilia uel Iulia et Titia tutorem petere.
[195c]
Similiter ex iisdem legibus petere debet tutorem liberta, si
patronus decesserit nec ullum uirilis sexus liberorum in familia reliquerit.
[196]
Masculi autem cum puberes esse coeperint, tutela liberantur.
puberem autem Sabinus quidem et Cassius ceterique nostri praeceptores eum esse putant, qui
habitu corporis pubertatem ostendit, id est eum, qui generare potest; sed in his, qui pubescere
non possunt, quales sunt spadones, eam aetatem esse spectandam, cuius aetatis puberes fiunt.
sed diuersae scholae auctores annis putant pubertatem aestimandam, id est eum puberem esse
existimant, qui XIIII annos expleuit. [...]
[197]
<...23½ vv....> aetatem peruenerit, in qua res
suas tueri possit, sicuti apud peregrinas gentes custodiri superius indicauimus.
[198]
Ex iisdem causis et in prouinciis a praesidibus earum curatores dari
solent.
[199]
Ne tamen et pupillorum et eorum, qui in curatione sunt, negotia
a tutoribus curatoribusque consumantur aut deminuantur, curat praetor, ut et tutores
<et> curatores eo nomine satisdent.
[200]
Sed hoc
non est perpetuum; nam et tutores testamento dati satisdare non coguntur, quia fides eorum et
diligentia ab ipso testatore probata est; et curatores, ad quos non e lege curatio pertinet,
sed uel a consule uel a praetore uel a praeside prouinciae dantur, plerumque non coguntur
satisdare, scilicet quia satis honesti electi sunt.
Commentarius II
[1]
Superiore commentario de iure personarum exposuimus; modo
uideamus de rebus, quae uel in nostro patrimonio sunt uel extra nostrum patrimonium habentur.
[2]
Summa itaque rerum diuisio in duos articulos diducitur; nam
aliae sunt diuini iuris, aliae humani.
[3]
Diuini iuris sunt ueluti
res sacrae et religiosae.
[4]
Sacrae sunt, quae diis superis
consecratae sunt; religiosae, quae diis Manibus relictae sunt.
[5]
Sed sacrum quidem hoc solum existimatur, quod ex auctoritate
populi Romani consecratum est, ueluti lege de ea re lata aut senatus consulto facto.
[6]
Religiosum uero nostra uoluntate facimus mortuum inferentes in locum
nostrum, si modo eius mortui funus ad nos pertineat.
[7]
Sed in
prouinciali solo placet plerisque locum religiosum non fieri, quia in eo solo dominium populi
Romani est uel Caesaris, nos autem possessionem tantum vel usumfructum habere uidemur; utique
tamen, etiamsi non sit religiosus, pro religioso habetur. item quod in prouinciis non ex
auctoritate populi Romani consecratum est, proprie sacrum non est, tamen pro sacro habetur.
[8]
Sanctae quoque res, uelut muri et portae, quodam modo diuini
iuris sunt.
[9]
Quod autem diuini iuris est, id nullius in bonis est;
id uero, quod humani iuris est, plerumque alicuius in bonis est, potest autem et nullius in
bonis esse; nam res hereditariae, antequam aliquis heres existat, nullius in bonis esse
creduntur <...7 fere vv....> domino.
[10]
Hae autem, quae humani iuris sunt, aut publicae sunt aut priuatae.
[11]
Quae publicae sunt, nullius uidentur in bonis esse; ipsius enim
uniuersitatis esse creduntur. priuatae sunt, quae singulorum hominum sunt.
[12]
Quaedam praeterea res corporales sunt, quaedam incorporales.
[13]
<Corporales> hae, quae tangi possunt, uelut fundus, homo, uestis, aurum,
argentum et denique aliae res innumerabiles.
[14]
Incorporales sunt,
quae tangi non possunt, qualia sunt ea, quae <in> iure consistunt, sicut
hereditas, ususfructus, obligationes quoquo modo contractae. nec ad rem per<tinet,
quod in hereditate res corporales con>tinentur, et fructus, qui ex fundo
percipiuntur, corporales sunt, et quod ex aliqua obligatione nobis debetur, id plerumque
corporale est, ueluti fundus, homo, pecunia; nam ipsum ius successionis et ipsum ius utendi
fruendi et ipsum ius obligationis incorporale est. eodem numero sunt iura praediorum urbanorum
et rusticorum. praediorum urbanorum iura sunt velut ius altius tollendi aedes et officiendi
luminibus vicini aedium aut non extollendi, ne luminibus uicini officiatur;
item fluminum
et stilicidiorum, id est ius, ut <...3½ vv....>
ius aquae ducendae. haec iura praediorum tam rusticorum quam urbanorum 'servitutes' vocantur.
[14a]
Est et alia reruma divisio; nam aut mancipi sunt aut nec
mancipi. Mancipi sunt velut fundus in Italico solo, item aedes in Italico solo,
<...2½ vv....> praediorum urbanorum nec
mancipi sunt.
item stipendiaria praedia et tributaria nec mancipi sunt.
[15]
Sed quod diximus ea animalia, quae domari solent, mancipi esse,
<...1½ vv....> statim, ut nata sunt, mancipi
esse putant; Nerua uero et Proculus et ceteri diuersae scholae auctores non aliter ea mancipi
esse putant, quam si domita sunt, et, si propter nimiam feritatem domari non possunt, tunc
uideri mancipi esse incipere, cum ad eam aetatem peruenerint, qua domari solent.
[16]
At ferae bestiae nec mancipi sunt, uelut ursi leones, item ea animalia,
quae ferarum bestiarum numero sunt, uelut elefanti et cameli. et ideo ad rem non pertinet, quod
haec animalia etiam collo dorsoue domari solent; nam ne nomen quidem eorum animalium illo
tempore fuit, quo constituebatur quasdam res mancipi esse, quasdam nec mancipi.
[17]
item fere omnia, quae incorporalia sunt, nec mancipi sunt exceptis
seruitutibus praediorum rusticorum; nam eas mancipi esse constat, quamuis sint ex numero rerum
incorporalium.
[18]
Magna autem differentia est inter mancipi res et
nec mancipi.
[19]
Nam res nec mancipi ipsa traditione pleno iure
alterius fiunt, si modo corporales sunt et ob id recipiunt traditionem.
[20]
Itaque si tibi uestem uel aurum uel argentum tradidero siue ex uenditionis causa siue
ex donationis siue quauis alia ex causa, statim tua fit ea res, si modo ego eius dominus sim.
[21]
In eadem causa sunt prouincialia praedia, quorum alia
'stipendiaria', alia 'tributaria' uocamus.
'stipendiaria' sunt ea, quae in his prouinciis
sunt, quae propriae populi Romani esse intelleguntur; 'tributaria' sunt ea, quae in his
prouinciis sunt, quae propriae Caesaris esse creduntur.
[22]
Mancipi
uero res sunt, quae per mancipationem ad alium transferuntur; unde etiam 'mancipi res' sunt
dictae. quod autem ualet mancipatio, <idem ualet et in iure cessio.
[23]
Et mancipatio> quidem quem ad modum fiat, superiore commentario
tradidimus.
[24]
In iure cessio autem hoc modo fit: apud magistratum populi
Romani vel prateorem [vel apud praesidem provinciae] is, cui res in iure ceditur, rem
tenens ita dicit:
HVNC EGO HOMINEM EX IVRE QVIRITIVM MEVM ESSE AIO; deinde postquam hic
uindicauerit, praetor interrogat eum, qui cedit, an contra uindicet; quo negante aut tacente
tunc ei, qui uindicauerit, eam rem addicit; idque 'legis actio' uocatur. hoc fieri potest etiam
in prouinciis apud praesides earum.
[25]
Plerumque tamen et fere
semper mancipationibus utimur; quod enim ipsi per nos praesentibus amicis agere possumus, hoc
non est necesse cum maiore difficultate apud praetorem aut apud praesidem prouinciae agere.
[26]
Quodsi neque mancipata neque in iure cessa sit res mancipi, sed
tantum tradita, <...14 vv....>
<...10 vv...>. Sed Cassius dixit ius civile
licere quidem <...1½ vv....> ulla libera
civitas est.
[27]
Praeterea admonendi sumus, <...½ v....> esse, prouincialis soli nexum non esse,
<...½ v....> significationem: solum Italicum
mancipi est, prouinciale nec mancipi est. aliter enim ueteri lingua <...1 v....>
[28]
Incorporales <res> traditionem non recipere
manifestum est.
[29]
Sed iura praediorum urbanorum in iure cedi
possunt; rusticorum uero etiam mancipari possunt.
[30]
Vsusfructus in
iure cessionem tantum recipit; nam dominus proprietatis alii usumfructum in iure cedere potest,
ut ille usumfructum habeat et ipse nudam proprietatem retineat. ipse usufructuarius in iure
cedendo domino proprietatis usumfructum efficit, ut a se discedat et conuertatur in
proprietatem; alii uero in iure cedendo nihilo minus ius suum retinet, creditur enim ea
cessione nihil agi.
[31]
Sed haec scilicet in Italicis praediis ita
sunt, quia et ipsa praedia mancipationem et in iure cessionem recipiunt. alioquin in
prouincialibus praediis siue quis usumfructum siue ius eundi agendi aquamue ducendi uel altius
tollendi aedes aut non tollendi, ne luminibus uicini officiatur, ceteraque similia iura
constituere uelit, pactionibus et stipulationibus id efficere potest, quia ne ipsa quidem
praedia mancipationem aut <in> iure cessionem recipiunt.
[32]
Sed cum ususfructus et hominum et ceterorum animalium constitui possit,
intellegere debemus horum usumfructum etiam in prouinciis per in iure cessionem constitui
posse.
[33]
Quod autem
diximus usumfructum in iure cessionem
tantum recipere, non est temere dictum, quamuis etiam per mancipationem constitui possit eo,
quod in mancipanda proprietate detrahi potest; non enim ipse ususfructus mancipatur, sed cum in
mancipanda proprietate deducatur, eo fit, ut apud alium ususfructus, apud alium proprietas sit.
[...]
[34]
Hereditas quoque in iure cessionem tantum recipit.
[35]
Nam si is, ad quem ab intestato legitimo iure pertinet hereditas, in iure
eam alii ante aditionem cedat, id est, antequam heres extiterit, proinde fit heres is, cui in
iure cesserit, ac si ipse per legem ad hereditatem uocatus esset. post obligationem uero si
cesserit, nihilo minus ipse heres permanet et ob id [a] creditoribus tenebitur; debita
uero pereunt eoque modo debitores hereditarii lucrum faciunt; corpora uero eius hereditatis
proinde transeunt ad eum, cui cessa est hereditas, ac si ei singula in iure cessa fuissent.
[36]
Testamento autem scriptus heres ante aditam quidem hereditatem
in iure cedendo eam alii nihil agit; postea uero, quam adierit, si cedat, ea accidunt, quae
proxime diximus de eo, ad quem ab intestato legitimo iure pertinet hereditas, si post
obligationem <in> iure cedat.
[37]
Idem et de
necessariis heredibus diuersae scholae auctores existimant, quod nihil uidetur interesse, utrum
<aliquis> adeundo hereditatem statim fiat heres an inuitus existat; quod
quale sit, suo loco apparebit. sed nostri praeceptores putant nihil agere necessarium heredem,
cum in iure cedat hereditatem.
[38]
Obligationes quoquo modo
contractae nihil eorum recipiunt; nam quod mihi ab aliquo debetur, id si uelim tibi deberi,
nullo eorum modo, quibus res corporales ad alium transferuntur, id efficere possum; sed opus
est, ut iubente me tu ab eo stipuleris; quae res efficit, ut a me liberetur et incipiat tibi
teneri. quae dicitur 'nouatio' obligationis.
[39]
Sine hac uero
nouatione non poteris tuo nomine agere, sed debes ex persona mea quasi cognitor aut procurator
meus experiri.
[40]
Sequitur, ut admoneamus apud peregrinos quidem unum esse
dominium; nam aut dominus quisque est aut dominus non intellegitur. quo iure etiam populus
Romanus olim utebatur: aut enim ex iure Quiritium unusquisque dominus erat aut non
intellegebatur dominus. sed postea diuisionem accepit dominium, ut alius possit esse ex iure
Quiritium dominus, alius in bonis habere.
[41]
Nam si tibi rem
mancipi neque mancipauero neque in iure cessero, sed tantum tradidero, in bonis quidem tuis ea
res efficitur, ex iure Quiritium uero mea permanebit, donec tu eam possidendo usucapias; semel
enim impleta usucapione proinde pleno iure incipit, id est et in bonis et ex iure Quiritium,
tua res esse, ac si ea mancipata uel in iure cessa <esset.
[42]
Vsucapio autem,...> mobilium quidem rerum anno completur, fundi uero et
aedium biennio; et ita lege XII tabularum cautum est.
[43]
Ceterum etiam earum rerum usucapio nobis conpetit, quae non a
domino nobis traditae fuerint, siue mancipi sint eae res siue nec mancipi, si modo eas bona
fide acceperimus, cum crederemus eum, qui traderet, dominum esse.
[44]
Quod ideo receptum uidetur, ne rerum dominia diutius in incerto essent, cum sufficeret
domino ad inquirendam rem suam anni aut biennii spatium, quod tempus ad usucapionem possessori
tributum est.
[45]
Sed aliquando, etiamsi maxime quis bona fide alienam rem
possideat, non tamen illi usucapio procedit, uelut si qui rem furtiuam aut ui possessam
possideat; nam furtiuam lex XII tabularum usucapi prohibet, ui possessam lex Iulia et Plautia.
[46]
Item prouincialia praedia usucapionem non recipiunt.
[47]
Res mulieris <quoque>, quae in agnatorum tutela erat,
[res mancipi] usucapi non poterant, praeterquam si ab ipsa tutore
<auctore> traditae essent; et id ita lege XII tabularum cautum est.
[48]
Item liberos homines et res sacras et religiosas usucapi non
posse manifestum est.
[49]
Quod ergo uulgo dicitur furtiuarum rerum
et ui possessarum usucapionem per legem XII tabularum prohibitam esse, non eo pertinet, ut ne
ipse fur quiue per uim possidet, usucapere possit (nam huic alia ratione usucapio non competit,
quia scilicet mala fide possidet), sed nec ullus alius, quamquam ab eo bona fide emerit,
usucapiendi ius habeat.
[50]
Vnde in rebus mobilibus non facile
procedit, ut bonae fidei possessori usucapio competat, quia qui alienam rem uendidit et
tradidit, furtum committit; idemque accidit etiam, si ex alia causa tradatur. sed tamen hoc
aliquando aliter se habet; nam si heres rem defuncto commodatam aut locatam uel apud eum
depositam existimans eam esse hereditariam, uendiderit aut donauerit, furtum non committit.
item si is, ad quem ancillae ususfructus pertinet, partum etiam suum esse credens uendiderit
aut donauerit, furtum non committit; furtum enim sine affectu furandi non committitur. aliis
quoque modis accidere potest, ut quis sine uitio furti rem alienam ad aliquem transferat et
efficiat, ut a possessore usucapiatur.
[51]
Fundi quoque alieni
potest aliquis sine ui possessionem nancisci, quae uel ex neglegentia domini uacet, uel quia
dominus sine successore decesserit uel longo tempore afuerit; quam si ad alium bona fide
accipientem transtulerit, poterit usucapere possessor. et quamuis ipse, qui uacantem
possessionem nactus est, intellegat alienum esse fundum, tamen nihil hoc bonae fidei possessori
ad usucapionem nocet, <cum> inprobata sit eorum sententia, qui putauerint
furtiuum fundum fieri posse.
[52]
Rursus ex contrario accidit, ut, qui sciat alienam rem se
possidere, usucapiat, uelut si rem hereditariam, cuius possessionem heres nondum nactus est,
aliquis possederit; nam ei concessum <est usu> capere, si modo ea res est,
quae recipit usucapionem. quae species possessionis et usucapionis 'pro herede' uocatur.
[53]
Et in tantum haec usucapio concessa est, ut et res, quae solo
continentur, anno usucapiantur.
[54]
Quare autem etiam hoc casu soli
rerum annua constituta sit usucapio, illa ratio est, quod olim rerum hereditariarum
possessiones ut ipsae hereditates usucapi credebantur, scilicet anno; lex enim XII tabularum
soli quidem res biennio usucapi iussit, ceteras uero anno. ergo hereditas in ceteris rebus
uidebatur esse, quia soli non est [quia neque corporalis est]. <et>
quamuis postea creditum sit ipsas hereditates usucapi non posse, tamen in omnibus rebus
hereditariis, etiam quae solo teneantur, annua usucapio remansit.
[55]
Quare autem omnino tam inproba possessio et usucapio concessa sit, illa ratio est, quod
uoluerunt ueteres maturius hereditates adiri, ut essent, qui sacra facerent, quorum illis
temporibus summa obseruatio fuit, ut et creditores haberent, a quo suum consequerentur.
[56]
Haec autem species possessionis et usucapionis etiam
'lucratiua' uocatur; nam sciens quisque rem alienam lucri facit.
[57]
Sed hoc tempore iam non est lucratiua; nam ex auctoritate
Hadriani senatus consultum factum est, ut tales usucapiones reuocarentur. et ideo potest heres
ab eo, qui rem usucepit, hereditatem petendo proinde eam rem consequi, atque si usucapta non
esset.
[58]
Et necessario tamen herede extante nihil ipso iure pro
herede usucapi potest.
[59]
Adhuc etiam ex aliis causis sciens quisque rem alienam usucapit;
nam qui rem alicui fiduciae causa mancipio dederit uel in iure cesserit, si eandem ipse
possederit, potest usucapere, anno scilicet, <non solum res mobilis, sed et>
soli si sit. quae species usucapionis dicitur 'usureceptio', quia id, quod aliquando habuimus,
recipimus per usucapionem.
[60]
Sed cum fiducia contrahitur aut cum
creditore pignoris iure aut cum amico, quo tutius nostrae res apud eum essent, si quidem cum
amico contracta sit fiducia, sane omni modo conpetit usureceptio, si uero cum creditore, soluta
quidem pecunia omni modo conpetit, nondum uero soluta ita demum competit, si neque conduxerit
eam rem a creditore debitor neque precario rogauerit, ut eam rem possidere liceret; quo casu
lucratiua usucapio conpetit.
[61]
Item si rem obligatam sibi populus uendiderit eamque dominus
possederit, concessa est usureceptio; sed et hoc casu praedium biennio usurecipitur. et hoc
est, quod uolgo dicitur 'ex praediatura' possessionem usurecipi; nam qui mercatur a populo,
'praediator' appellatur.
[62]
Accidit aliquando, ut, qui dominus sit,
alienandae rei potestatem non habeat, et, qui dominus non sit, alienare possit.
[63]
Nam dotale praedium maritus inuita muliere per legem Iuliam prohibetur
alienare, quamuis ipsius sit uel mancipatum ei dotis causa uel in iure cessum uel usucaptum.
quod quidem ius utrum ad Italica tantum praedia an etiam ad prouincialia pertineat, dubitatur.
[64]
Ex diuerso agnatus furiosi curator rem furiosi alienare potest
ex lege XII tabularum; item procurator <...½
v....>; item creditor pignus ex pactione, quamuis eius ea res non sit. sed
hoc forsitan ideo uideatur fieri, quod uoluntate debitoris intellegitur pignus alienari, qui
olim pactus est, ut liceret creditori pignus uendere, si pecunia non soluatur.
[65]
Ergo ex his, quae diximus, adparet quaedam naturali iure alienari, qualia
sunt ea, quae traditione alienantur, quaedam ciuili; nam mancipationis et in iure cessionis et
usucapionis ius proprium est ciuium Romanorum.
[66]
Nec tamen ea tantum, quae traditione nostra fiunt, naturali
nobis ratione adquiruntur, sed etiam, quae occupando ideo consequi poterimus, quia antea
nullius essent, qualia sunt omnia, quae terra mari caelo capiuntur.
[67]
Itaque si feram bestiam aut uolucrem aut piscem ceperimus, quidquid captum fuerit, id
nostrum esse incipit et eo usque nostrum esse intellegitur, donec nostra custodia coerceatur.
cum uero custodiam nostram euaserit et in naturalem se libertatem receperit, rursus occupantis
fit, quia nostrum esse desinit; naturalem autem libertatem recipere uidetur, cum aut oculos
nostros euaserit, aut, licet in conspectu sit nostro, difficilis tamen eius rei persecutio sit.
[68]
In iis autem animalibus, quae ex consuetudine abire et redire
solent, ueluti columbis et apibus, item ceruis, qui in siluas ire et redire solent, talem
habemus regulam traditam, ut, si reuertendi animum habere desierint, etiam nostra esse desinant
et fiant occupantium; reuertendi autem animum uidentur desinere habere, cum reuertendi
consuetudinem deseruerint.
[69]
Ea quoque, quae ex hostibus capiuntur, naturali ratione nostra
fiunt.
[70]
Sed et id, quod per alluuionem nobis adicitur, eodem iure
nostrum fit; per alluuionem autem id uidetur adici, quod ita paulatim flumen agro nostro
adicit, ut aestimare non possimus, quantum quoquo momento temporis adiciatur; hoc est, quod
uolgo dicitur 'per adluuionem' id adici uideri, quod ita paulatim adicitur, ut oculos nostros
fallat.
[71]
Itaque si flumen partem aliquam ex tuo praedio
resciderit et ad meum praedium pertulerit, haec pars tua manet.
[72]
At si in medio flumine insula nata sit, haec eorum omnium communis est, qui ab utraque parte
fluminis prope ripam praedia possident; si uero non sit in medio flumine, ad eos pertinet, qui
ab ea parte, quae proxuma est, iuxta ripam praedia habent.
[73]
Praeterea id, quod in solo nostro ab aliquo aedificatum est, quamuis ille suo nomine
aedificauerit, iure naturali nostrum fit, quia superficies solo cedit.
[74]
Multoque magis id accidit et in planta, quam quis in solo nostro posuerit, si modo
radicibus terram complexa fuerit.
[75]
Idem contingit et in frumento,
quod in solo nostro ab aliquo satum fuerit.
[76]
Sed si ab eo petamus
fructum uel aedificium et inpensas in aedificium uel in seminaria uel in sementem factas ei
soluere nolimus, poterit nos per exceptionem doli mali repellere, utique si bonae fidei
possessor fuerit.
[77]
Eadem ratione probatum est, quod in chartulis
siue membranis meis aliquis scripserit, licet aureis litteris, meum esse, quia litterae
chartulis siue membranis cedunt; itaque si ego eos libros easque membranas petam nec inpensam
scripturae soluam, per exceptionem doli mali summoueri potero.
[78]
Sed si in tabula mea aliquis pinxerit ueluti imaginem, contra probatur; magis enim dicitur
tabulam picturae cedere. cuius diuersitatis uix idonea ratio redditur. certe secundum hanc
regulam, si me possidente petas imaginem tuam esse nec soluas pretium tabulae, poteris per
exceptionem doli mali summoueri; at si tu possideas, consequens est, ut utilis mihi actio
aduersum te dari debeat; quo casu, nisi soluam inpensam picturae, poteris me per exceptionem
doli mali repellere, utique si bonae fidei possessor fueris. illud palam est, quod siue tu
subripueris tabulam siue alius, conpetit mihi furti actio.
[79]
In aliis quoque speciebus naturalis ratio requiritur. proinde si
ex uuis <aut oliuis aut spicis> meis uinum aut oleum aut frumentum feceris,
quaeritur, utrum meum sit id uinum aut oleum aut frumentum an tuum. item si ex auro aut argento
meo uas aliquod feceris uel ex tabulis meis nauem aut armarium aut subsellium fabricaueris,
item si ex lana mea uestimentum feceris uel si ex uino et melle meo mulsum feceris siue ex
medicamentis meis emplastrum aut collyrium feceris, <quaeritur, utrum tuum sit id,
quod feceris,> an meum. quidam materiam et substantiam spectandam esse putant, id
est, ut cuius materia sit, illius et res, quae facta sit, uideatur esse; idque maxime placuit
Sabino et Cassio. alii uero eius rem esse putant, qui fecerit; idque maxime diuersae scholae
auctoribus uisum est, sed eum quoque, cuius materia et substantia fuerit, furti aduersus eum,
qui subripuerit, habere actionem nec minus aduersus eundem condictionem ei competere, quia
extinctae res, licet uindicari non possint, condici tamen furibus et quibusdam aliis
possessoribus possunt.
[RVBRICA. V. DE PVPILLIS, AN ALIQVID A SE ALIENARE POSSVNT]
[80]
Nunc admonendi sumus neque feminam neque pupillum sine tutore
auctore rem mancipi alienare posse; nec mancipi uero feminam quidem posse, pupillum non posse.
[81]
Ideoque, si quando mulier mutuam pecuniam alicui sine tutoris
auctoritate dederit, quia facit eam accipientis, cum scilicet ea pecunia res nec mancipi sit,
contrahit obligationem.
[82]
At si pupillus idem fecerit, quia non
facit accipientis suam pecuniam nullam contrahit obligationem. unde pupillus uindicare quidem
nummos suos potest, sicubi extent, id est eos petere SVOS EX IVRE QVIRITIVM ESSE
<...5 vv....>.
[83]
Et ex contrario omnes res tam mancipi quam nec mancipi mulieribus et pupillis sine tutore
auctore solui possunt, quoniam meliorem condicionem suam facere eis etiam sine tutore auctore
concessum est.
[84]
Itaque si debitor pecuniam pupillo soluat, facit
quidem pecuniam pupilli, sed ipse non liberatur, quia nullam obligationem pupillus sine tutore
auctore dissoluere potest, quia nullius rei alienatio ei sine tutore auctore concessa est. sed
tamen si ex ea pecunia locupletior factus sit et adhuc petat, per exceptionem doli mali
summoueri potest.
[85]
Mulieri uero etiam sine tutore auctore recte
solui potest; nam qui soluit, liberatur obligatione, quia res nec mancipi, ut proxume diximus,
a se dimittere mulieres etiam sine tutore auctore possunt. quamquam hoc ita est, si accipiat
pecuniam; at si non accipiat et habere se dicat et per acceptilationem uelit debitorem sine
tutore auctore liberare, non potest.
[86]
Adquiritur autem nobis non solum per nosmet ipsos, sed etiam per
eos, quos in potestate, manu mancipioue habemus; item per eos seruos, in quibus usumfructum
habemus; item per homines liberos et seruos alienos, quos bona fide possidemus. de quibus
singulis diligenter dispiciamus.
[87]
Igitur liberi nostri, quos in potestate habemus, item quod serui
<nostr>i mancipio accipiunt uel ex traditione nanciscuntur, siue quid
stipulentur uel ex alia qualibet causa adquirunt, id nobis adquiritur; ipse enim, qui in
potestate nostra est, nihil suum habere potest. et ideo, si heres institutus sit, nisi nostro
iussu hereditatem adire non potest; et, si iubentibus nobis adierit, hereditas nobis
adquiritur, proinde atque si nos ipsi heredes instituti essemus; et conuenienter scilicet
legatum per eos nobis adquiritur.
[88]
Dum tamen sciamus, si alterius
in bonis sit seruus, alterius ex iure Quiritium, ex omnibus causis ei soli per eum adquiri,
cuius in bonis est.
[89]
Non solum autem proprietas per eos, quos in
potestate habemus, adquiritur nobis, sed etiam possessio; cuius enim rei possessionem adepti
fuerint, id nos possidere uidemur. unde etiam per eos usucapio procedit.
[90]
Per eas uero personas, quas in manu mancipioue habemus, proprietas quidem adquiritur
nobis ex omnibus causis sicut per eos, qui in potestate nostra sunt; an autem possessio
adquiratur, quaeri solet, quia ipsas non possidemus.
[91]
De his autem seruis, in quibus tantum usumfructum habemus, ita
placuit, ut, quidquid ex re nostra uel ex operis suis adquirant, id nobis adquiratur; quod uero
extra eas causas, id ad dominum proprietatis pertineat. itaque si iste seruus heres institutus
sit legatumue quod ei datum fuerit, non mihi, sed domino proprietatis adquiritur.
[92]
Idem placet de eo, qui a nobis bona fide possidetur, siue liber sit siue
alienus seruus; quod enim placuit de usufructuario, idem probatur etiam de bonae fidei
possessore. itaque quod extra duas istas causas adquiritur, id uel ad ipsum pertinet, si liber
est, uel ad dominum, si seruus est.
[93]
Sed bonae fidei possessor
cum usucepit seruum, quia eo modo dominus fit, ex omni causa per eum sibi adquirere potest;
usufructuarius uero usucapere non potest, primum quia non possidet, sed habet ius utendi
[et] fruendi, deinde quia scit alienum seruum esse.
[94]
De
illo quaeritur, an per eum seruum, in quo usumfructum habemus, possidere aliquam rem et
usucapere possimus, quia ipsum non possidemus; per eum uero, quem bona fide possidemus, sine
dubio et possidere et usucapere possumus. loquimur autem in utriusque persona secundum
definitionem, quam proxume exposuimus; id est, si quid ex re nostra uel ex operis suis
adquirant [, id nobis adquiritur.]
[95]
Ex iis apparet per liberos homines, quos neque iuri nostro
subiectos habemus neque bona fide possidemus, item per alienos seruos, in quibus neque
usumfructum habemus neque iustam possessionem, nulla ex causa nobis adquiri posse. et hoc est,
quod uulgo dicitur per extraneam personam nobis adquiri non posse. tantum de possessione
quaeritur, an per procuratorem nobis adquiratur.
[96]
In summa
sciendum est his, qui in potestate, manu mancipioue sunt, nihil in iure cedi posse; cum enim
istarum personarum nihil suum esse possit, conueniens est scilicet, ut nihil suum esse
[posse] in iure uindicare possint.
[...]
[97]
Hactenus tantisper admonuisse sufficit, quem ad modum singulae
res nobis adquirantur; nam legatorum ius, quo et ipso singulas res adquirimus, opportunius alio
loco referemus. uideamus itaque nunc, quibus modis per uniuersitatem res nobis adquirantur.
[98]
Si cui heredes facti sumus siue cuius bonorum possessionem
petierimus siue cuius bona emerimus siue quem adoptauerimus siue quam in manum ut uxorem
receperimus, eius res ad nos transeunt.
[99]
Ac prius de
hereditatibus dispiciamus, quarum duplex condicio est; nam uel ex testamento uel ab intestato
ad nos pertinent.
[100]
Et prius est, ut de his dispiciamus, quae
nobis ex testamento obueniunt.
[101]
Testamentorum autem genera initio duo fuerunt; nam aut calatis
comitiis testamentum faciebant, quae comitia bis in anno testamentis faciendis destinata erant,
aut in procinctu, id est cum belli causa arma sumebant; 'procinctus' est enim 'expeditus et
armatus exercitus'. alterum itaque in pace et in otio faciebant, alterum in proelium exituri.
[102]
Accessit deinde tertium genus testamenti, quod per aes et
libram agitur; qui enim neque calatis comitiis neque in procinctu testamentum fecerat, is, si
subita morte urguebatur, amico familiam suam, id est patrimonium suum, mancipio dabat eumque
rogabat, quid cuique post mortem suam dari uellet. quod testamentum dicitur 'per aes et
libram', scilicet quia per mancipationem peragitur.
[103]
Sed illa quidem duo genera testamentorum in desuetudinem
abierunt; hoc uero solum, quod per aes et libram fit, in usu retentum est. sane nunc aliter
ordinatur, quam olim solebat. namque olim familiae emptor, id est, qui a testatore familiam
accipiebat mancipio, heredis locum optinebat, et ob id ei mandabat testator, quid cuique post
mortem suam dari uellet; nunc uero alius heres testamento instituitur, a quo etiam legata
relinquantur, alius dicis gratia propter ueteris iuris imitationem familiae emptor adhibetur.
[104]
Eaque res ita agitur: qui facit
<testamentum>, adhibitis, sicut in ceteris mancipationibus, V testibus
ciuibus Romanis puberibus et libripende, postquam tabulas testamenti scripserit, mancipat
alicui dicis gratia familiam suam. in qua re his uerbis familiae emptor utitur:
FAMILIAM
PECVNIAMQVE TVAM ENDO MANDATELA TVA CVSTODELAQVE MEA <ESSE AIO, EAQVE>, QVO
TV IVRE TESTAMENTVM FACERE POSSIS SECVNDVM LEGE PVBLICAM, HOC AERE, et ut quidam adiciunt,
AENEAQVE LIBRA, ESTO MIHI EMPTA; deinde aere percutit libram idque aes dat testatori uelut
pretii loco. deinde testator tabulas testamenti tenens ita dicit:
HAEC ITA, VT IN HIS
TABVLIS CERISQVE SCRIPTA SVNT, ITA DO, ITA LEGO, ITA TESTOR, ITAQVE VOS, QVIRITES TESTIMONIVM
MIHI PERHIBETOTE; et hoc dicitur 'nuncupatio'; 'nuncupare' est enim 'palam nominare', et sane,
quae testator specialiter in tabulis testamenti scripserit, ea uidetur generali sermone
nominare atque confirmare.
[105]
In testibus autem non debet is esse,
qui in potestate est aut familiae emptoris aut ipsius testatoris, quia propter ueteris iuris
imitationem totum hoc negotium, quod agitur testamenti ordinandi gratia, creditur inter
familiae emptorem agi et testatorem; quippe olim, ut proxime diximus, is, qui familiam
testatoris mancipio accipiebat, heredis loco erat; itaque reprobatum est in ea re domesticum
testimonium.
[106]
Vnde et, si is, qui in potestate patris est,
familiae emptor adhibitus sit, pater eius testis esse non potest; ac ne is quidem, qui in eadem
potestate est, uelut frater eius. sed et si filius familias ex castrensi peculio post missionem
faciat testamentum, nec pater eius recte testis adhibetur nec is, qui in potestate patris sit.
[107]
De libripende eadem, quae et de testibus, dicta esse
intellegemus; nam et is testium numero est.
[108]
Is uero, qui in
potestate heredis aut legatarii est, cuiusue heres ipse aut legatarius in potestatem est,
quique in eiusdem potestate est, adeo testis et libripens adhiberi potest, ut ipse quoque heres
aut legatarius iure adhibeantur. sed tamen, quod ad heredem pertinet, quique in eius potestate
est cuiusue is in potestate erit, minime hoc iure uti debemus.
[DE TESTAMENTIS MILITVM]
[109]
Sed haec diligens obseruatio in ordinandis testamentis
militibus propter nimiam inperitiam [mentis]
<consti>tutionibus principum remissa est; nam quamuis neque legitimum
numerum testium adhibuerint neque uendiderint familiam neque nuncupauerint testamentum, recte
nihilo minus testantur.
[110]
Praeterea permissum est iis et
peregrinos et Latinos instituere heredes uel iis legare; cum alioquin peregrini quidem ratione
ciuili prohibeantur capere hereditatem legataque, Latini uero per legem Iuniam.
[111]
Caelibes quoque, qui lege Iulia hereditatem legataque capere uetantur,
item orbi, id est, qui liberos non habent, quos lex [...]
[111a]
<...69 vv....>
[112]
Postea vero ex auctoritate diui Hadriani senatus consultum
factum est, quo permissum est sui iuris feminis etiam sine coemptione testamentum facere, si
modo non minores essent annorum XII [tabularum], scilicet ut, quae tutela liberatae
non essent, tutore auctore testari debe<re>nt.
[113]
Videntur ergo melioris condicionis esse feminae quam masculi; nam masculus minor annorum
XIIII testamentum facere non potest, etiamsi tutore auctore testamentum facere uelit,
femina uero potest; <nam statim, ut maior est,> XII annorum testamenti
faciundi ius nanciscitur.
[114]
Igitur si quaeramus, an ualeat
testamentum, inprimis aduertere debemus, an is, qui id fecerit, habuerit testamenti factionem;
deinde si habuerit, requiremus, an secundum iuris ciuilis regulam testatus sit, exceptis
militibus, quibus propter nimiam inperitiam, ut diximus, quomodo uelint uel quomodo possint,
permittitur testamentum facere.
[115]
Non tamen, ut iure ciuili
ualeat testamentum, sufficit ea obseruatio, quam supra exposuimus de familiae uenditione et de
testibus et de nuncupationibus.
[116]
Ante omnia requirendum est, an
institutio heredis sollemni more facta sit; nam aliter facta institutione nihil proficit
familiam testatoris ita uenire testesque ita adhibere aut <ita> nuncupare
testamentum, ut supra diximus.
[117]
Sollemnis autem institutio haec est: TITIVS HERES ESTO; sed et
illa iam conprobata uidetur: TITIVM HEREDEM ESSE IVBEO; at illa non est conprobata: TITIVM
HEREDEM ESSE VOLO; sed et illae a plerisque inprobatae sunt: TITIVM HEREDEM INSTITVTO, item:
HEREDEM FACIO.
[118]
Obseruandum praeterea est, ut, si mulier, quae
in tutela est, faciat testamentum, tutore auctore facere debeat; alioquin inutiliter iure
ciuili testabitur.
[119]
Praetor tamen, si septem signis testium signatum sit
testamentum, scriptis heredibus secundum tabulas testamenti bonorum possessionem pollicetur, si
nemo sit, ad quem ab intestato iure legitimo pertineat hereditas, uelut frater eodem patre
natus aut patruus aut fratris filius. <et> ita poterunt scripti heredes
retinere hereditatem; nam idem iuris est et, si alia ex causa testamentum non ualeat, uelut
quod familia non uenierit aut nuncupationis uerba testator locutus non sit.
[120]
Sed uideamus, an etiam si frater aut patruus extent, potiores scriptis
heredibus habeantur; rescripto enim imperatoris Antonini significatur eos, qui secundum tabulas
testamenti non iure factas bonorum possessionem petierint, posse aduersus eos, qui ab intestato
uindicant hereditatem, defendere se per exceptionem doli mali.
[121]
Quod sane quidem ad masculorum testamenta pertinere certum est; item ad feminarum, quae ideo
non utiliter testatae sunt, quod uerbi gratia familiam non uendiderint aut nuncupationis uerba
locutae non sint.
an autem et ad ea testamenta feminarum, quae sine tutoris auctoritate
fecerint, haec constitutio pertineat, uidebimus.
[122]
Loquimur autem
de his scilicet feminis, quae non in legitima parentium aut patronorum tutela sunt, sed [de
his, quae] alterius generis tutores habent, qui etiam inuiti coguntur auctores fieri.
alioquin parentem et patronum sine auctoritate eius facto testamento non summoueri palam est.
[123]
Item qui filium in potestate habet, curare debet, ut eum uel
heredem instituat uel nominatim exheredet; alioquin, si eum silentio praeterierit, inutiliter
testabitur, adeo quidem, ut nostri praeceptores existiment, etiamsi uiuo patre filius defunctus
sit, neminem heredem ex eo testamento existere posse, scilicet quia statim ab initio non
constiterit institutio. sed diuersae scholae auctores, si quidem filius mortis patris tempore
uiuat, sane impedimento eum esse scriptis heredibus et illum ab intestato heredem fieri
confitentur; si uero ante mortem patris interceptus sit, posse ex testamento hereditatem adiri
putant, nullo iam filio impedimento; quia scilicet existimant <non> statim
ab initio inutiliter fieri testamentum filio praeterito.
[124]
Ceteras uero liberorum personas si praeterierit testator, ualet testamentum,
<sed> praeteritae istae personae scriptis heredibus in partem adcrescunt,
si sui heredes sint, in uirilem, si extranei, in dimidiam; id est, si quis tres uerbi gratia
filios heredes instituerit et filiam praeterierit, filia adcrescendo pro quarta parte fit heres
et ea ratione id consequitur, quod ab intestato patre mortuo habitura esset; at si extraneos
ille heredes instituerit et filiam praeterierit, filia adcrescendo ex dimidia parte fit heres.
quae de filia diximus, eadem et de nepote deque omnibus liberorum personis seu masculini seu
feminini sexus dicta intellegemus.
[125]
Quid ergo est? licet hae secundum ea, quae diximus, scriptis
heredibus dimidiam partem modo detrahant, tamen praetor eis contra tabulas bonorum possessionem
promittit; qua ratione extranei heredes a tota hereditate repelluntur et efficiuntur sine re
heredes.
[126]
Et hoc iure utebamur, quasi nihil inter feminas et
masculos interesset. sed nuper imperator Antoninus significauit rescripto suo non plus nancisci
feminas per bonorum possessionem, quam quod iure adcrescendi consequerentur. quod in
emancipatarum quoque persona obseruandum est, ut hae quoque, quod adcrescendi iure habiturae
essent, si in potestate fuissent, id ipsum etiam per bonorum possessionem habeant.
[127]
Sed si quidem filius a patre exheredetur, nominatim exheredari
debet; alioquin non potest satis exheredari. nominatim autem exheredari uidetur, siue ita
exheredetur: TITIVS FILIVS MEVS EXHERES ESTO; siue ita: FILIVS MEVS EXHERES ESTO, non adiecto
proprio nomine.
[128]
Ceterae uero liberorum personae uel feminini
sexus uel masculini satis inter ceteros exheredantur, id est his uerbis: CETERI OMNES EXHEREDES
SVNTO, quae uerba statim post institutionem heredum adici solent. sed hoc ita est iure ciuili.
[129]
Nam praetor omnes uirilis sexus liberorum personas, id est
nepotes quoque et pronepotes <...2½ vv....>
[130]
Postumi quoque liberi [nominatim] uel heredes institui
debent uel exheredari.
[131]
Et in eo par omnium condicio est, quod
et in filio postumo et in quolibet ex ceteris liberis siue feminini sexus siue masculini
praeterito ualet quidem testamentum, sed postea adgnatione postumi siue postumae rumpitur, et
ea ratione totum infirmatur. itaque si mulier, ex qua postumus aut postuma sperabatur, abortum
fecerit, nihil impedimento est scriptis heredibus ad hereditatem adeundam.
[132]
. Sed feminini quidem sexus personae uel nominatim uel inter ceteros
exheredari solent, dum tamen, si inter ceteros exheredentur, aliquid eis legetur, ne uideantur
per obliuionem praeteritae esse. masculini uero sexus personas placuit non aliter recte
exheredari, quasi nominatim exheredentur, hoc scilicet modo: QVICVMQVE MIHI FILIVS GENITVS
FVERIT EXHERES ESTO. <...7 fere vv....>
[133]
Postumorum autem loco sunt et hi, qui in sui heredis locum
succedendo quasi agnascendo fiunt parentibus sui heredes. ut ecce si filium et ex eo nepotem
neptemue in potestate habeam, quia filius gradu praecedit, is solus iura sui heredis habet,
quamuis nepos quoque et neptis ex eo in eadem potestate sint. sed si filius meus me uiuo
moriatur <aut qualibet alia ratione exeat de potestate mea>, incipit nepos
neptisue in eius locum succedere et eo modo iura suorum heredum quasi agnatione nanciscuntur.
[134]
Ne ergo eo modo rumpatur mihi testamentum, sicut ipsum filium
uel heredem instituere uel exheredare debeo, ne non iure faciam testamentum, ita et nepotem
neptemue ex eo necesse est mihi uel heredem instituere uel exheredare, ne forte, si filius meus
me uiuo filio moriatur aut qualibet ratione exeat de potestate mea, succedendo in locum eius
nepos neptisue quasi adgnatione rumpat testamentum; idque lege Iunia Vellaea prouisum est, in
qua simul exheredationis modus notatur, ut uirilis sexus nominatim, feminini uel nominatim uel
inter ceteros exheredentur, dum tamen iis, qui inter ceteros exheredantur, aliquid legetur.
[135]
Emancipatos liberos iure ciuili neque heredes instituere neque
exheredare necesse est, quia non sunt sui heredes; sed praetor omnes tam feminini quam
masculini sexus, si heredes non instituantur, exheredari iubet, uirilis sexus nominatim,
feminini uel nominatim uel inter ceteros. quodsi neque heredes instituti fuerint neque ita, ut
supra diximus, exheredati, praetor promittit eis contra tabulas bonorum possessionem.
[135a]
In potestate patris non sunt, qui cum eo ciuitate Romana
donati sunt nec in accipienda ciuitate Romana pater petiit ab imperatore, ut eos in potestate
haberet, aut si petiit, non impetrauit; nam qui <in> potestatem patris ab
imperatore rediguntur, nihil differunt a civibus Romanis natis.
[136]
Item adoptiui filii, quamdiu manent in adoptione, naturalium loco sunt; emancipati uero
<a> patre adoptiuo neque iure ciuili neque, quod ad edictum praetoris
pertinet, inter liberos numerantur.
[137]
Qua ratione accidit, ut ex
diuerso, quod ad naturalem parentem pertinet, quamdiu quidem sint in adoptiua familia,
extraneorum numero habeantur; si uero emancipati fuerint ab adoptiuo patre, tunc incipiant in
ea causa esse, qua futuri essent, si ab ipso naturali patre <emancipati>
fuissent.
[138]
Si quis post factum testamentum adoptauerit sibi filium aut per
populum eum, qui sui iuris est, aut per praetorem eum, qui in potestate parentis fuerit, omni
modo testamentum eius rumpitur quasi agnatione sui heredis.
[139]
Idem iuris est, si cui post factum testamentum uxor in manum conueniat, uel, quae in manu fuit,
nubat; nam eo modo filiae loco esse incipit et quasi sua.
[140]
Nec
prodest, siue haec siue ille, qui adoptatus est, in eo testamento sit institutus institutaue;
nam de exheredatione eius superuacuum uidetur quaerere, cum testamenti faciundi tempore suorum
heredum numero non fuerint.
[141]
Filius quoque, qui ex prima secundaue mancipatione
manumittitur, quia reuertitur in potestatem patriam, rumpit ante factum testamentum. nec
prodest, <si> in eo testamento heres institutus uel exheredatus fuerit.
[142]
Simile ius olim fuit in eius persona, cuius nomine ex senatus
consulto erroris causa probatur, quia forte ex peregrina uel Latina, quae per errorem quasi
ciuis Romana uxor ducta esset, natus esset; nam siue heres institutus esset a parente siue
exheredatus, siue uiuo patre causa probata siue post mortem eius, omni modo quasi adgnatione
rumpebat testamentum.
[143]
Nunc uero ex nouo senatus consulto, quod auctore diuo Hadriano
factum est, si quidem uiuo patre causa probatur, aeque ut olim omni modo rumpit testamentum; si
uero post mortem patris, praeteritus quidem rumpit testamentum, si uero heres in eo scriptus
est uel exheredatus, non rumpit testamentum, ne scilicet diligenter facta testamenta
rescinderentur eo tempore, quo renouari non possent.
[144]
Posteriore quoque testamento, quod iure factum est, superius
rumpitur. nec interest, an extiterit aliquis ex eo heres an non extiterit; hoc enim solum
spectatur, an existere potuerit. ideoque si quis ex posteriore testamento, quod iure factum
est, aut noluerit heres esse aut uiuo testatore aut post mortem eius, antequam hereditatem
adiret, decesserit aut per cretionem exclusus fuerit aut condicione, sub qua heres institutus
est, defectus sit aut propter caelibatum ex lege Iulia summotus fuerit ab hereditate, quibus
casibus pater familias intestatus moritur. nam et prius testamentum non ualet ruptum a
posteriore, et posterius aeque nullas uires habet, cum ex eo nemo heres extiterit.
[145]
Alio quoque modo testamenta iure facta infirmantur, uelut
<cum> is, qui fecerit testamentum, capite deminutus sit; quod quibus modis
accidat, primo commentario relatum est.
[146]
Hoc autem casu 'inrita'
fieri testamenta dicemus, cum alioquin et, quae rumpuntur, inrita fiant, <et, quae
statim ab initio non iure fiunt, inrita sunt; et ea, quae iure facta et postea propter capitis
deminutionem inrita fiunt,> possunt nihilo minus 'rupta' dici. sed quia sane
commodius erat singulas causas singulis appellationibus distingui, ideo quaedam 'non iure
fieri' dicuntur, quaedam iure facta 'rumpi' uel 'inrita' fieri.
[147]
Non tamen per omnia inutilia sunt ea testamenta, quae uel ab initio non iure facta sunt uel
iure facta postea inrita facta aut rupta sunt. nam si septem testium signis signata sint
testamenta, potest scriptus heres secundum tabulas bonorum possessionem petere, si modo
defunctus testator et ciuis Romanus et suae potestatis mortis tempore fuerit. nam si ideo
inritum fiat testamentum, quod puta ciuitatem uel etiam libertatem testator amisit aut is,
<si> in adoptionem se dedit, mortis tempore in adoptiui patris potestate
fuit, non potest scriptus heres secundum tabulas bonorum possessionem petere.
[148]
<Qui autem> secundum tabulas testamenti, quae aut statim ab initio non iure
factae sint aut iure factae postea ruptae uel inritae erunt, bonorum possessionem accipiunt, si
modo possunt hereditatem optinere, habebunt bonorum possessionem cum re; si uero ab his auocari
hereditas potest, habebunt bonorum possessionem sine re.
[149]
Nam si quis heres iure ciuili institutus sit uel ex primo uel
ex posteriore testamento uel ab intestato iure legitimo heres sit, is potest ab iis hereditatem
auocare; si uero nemo sit alius iure ciuili heres, ipsi retinere hereditatem possunt, nec ullum
ius aduersus eos habent cognati, qui legitimo iure deficiuntur.
[149a]
Aliquando tamen, sicut supra quoque notauimus, etiam legitimis quoque heredibus potiores
scripti habentur, ueluti si ideo non iure factum sit testamentum, quod familia non uenierit aut
nuncupationis uerba testator locutus non sit; nam cum adgnati petant hereditatem, per
exceptionem doli mali ex constitutione imperatoris Antonini summoveri possunt.
[150]
<...2½ vv....>, nam ita demum ea lege bona
caduca fiunt et ad populum deferri iubentur, si defuncto nemo heres aut bonorum possessor
existat.
[151]
Potest, ut iure facta testamenta nuda uoluntate infirmentur.
apparet non posse ex eo solo infirmari testamentum, quod postea testator id noluerit ualere,
usque adeo, ut, si linum eius inciderit, nihilo minus iure ciuili ualeat; quin etiam, si
deleuerit quoque aut conbusserit tabulas testamenti, non ideo [minus] desinent ualere,
quae ibi fuerunt scripta, licet eorum probatio difficilis sit.
[151a]
Quid ergo est? si quis ab intestato bonorum possessionem petierit et is, qui ex eo testamento
heres est, petat hereditatem, <...2½ vv....>,
perueniat hereditas; et hoc ita rescripto imperatoris Antonini significatur.
[...]
[152]
Heredes autem aut 'necessarii' dicuntur aut sui et 'necessarii'
aut 'extranei'.
[153]
Necessarius heres est seruus cum libertate
heres institutus, ideo sic appellatus, quia siue uelit siue nolit, omni modo post mortem
testatoris protinus liber et heres est.
[154]
Vnde qui facultates
suas suspectas habet, solet seruum suum primo aut secundo uel etiam ulteriore gradu liberum et
heredem instituere, ut, si creditoribus satis non fiat, potius huius heredis quam ipsius
testatoris bona ueneant, id est, ut ignominia, quae accidit ex uenditione bonorum, hunc potius
heredem quam ipsum testatorem contingat; quamquam apud Fufidium Sabino placeat eximendum eum
esse ignominia, quia non suo uitio, sed necessitate iuris bonorum uenditionem pateretur; sed
alio iure utimur.
[155]
Pro hoc tamen incommodo illud ei commodum
praestatur, ut ea, quae post mortem patroni sibi adquisierit, siue ante bonorum uenditionem
siue postea, ipsi reseruentur. et quamuis pro portione bona uenierint, iterum ex hereditaria
causa bona eius non uenient, nisi si quid ei ex hereditaria causa fuerit adquisitum, uelut si
Latinus <...> adquisierit, locupletior factus sit; cum ceterorum hominum,
quorum bona uenierint pro portione, si quid postea adquirant, etiam saepius eorum bona uenire
solent.
[156]
Sui autem et necessarii heredes sunt uelut filius filiaue,
nepos neptisue ex filio, <et> deinceps ceteri, qui modo in potestate
morientis fuerunt. sed uti nepos neptisue suus heres sit, non sufficit eum in potestate aui
mortis tempore fuisse, sed opus est, ut pater quoque eius uiuo patre suo desierit suus heres
esse aut morte interceptus aut qualibet ratione liberatus potestate; tum enim nepos neptisue in
locum sui patris succedunt.
[157]
Sed 'sui' quidem heredes ideo
appellantur, quia domestici heredes sunt et uiuo quoque parente quodam modo domini
existimantur; unde etiam, si quis intestatus mortuus sit, prima causa est in successione
liberorum. 'necessarii' uero ideo dicuntur, quia omni modo, uelint <nolint,
tam> ab intestato quam ex testamento heredes fiunt.
[158]
Sed his praetor permittit abstinere se ab heredi<tate>, ut potius parentis
bona ueneant.
[159]
Idem iuris est et <in> uxoris persona, quae
in manu est, quia filiae loco est, et in nuru, quae in manu filii est, quia neptis loco est.
[160]
Quin etiam similiter abstinendi potestatem facit praetor etiam
ei, qui in causa [, id est <ter> mancipato] mancipii est, cum liber
et heres institutus sit, quamvis necessarius, non etiam suus heres sit, tamquam seruus.
[161]
Ceteri, qui testatoris iuri subiecti non sunt, 'extranei'
heredes appellantur. itaque liberi quoque nostri, qui in potestate nostra non sunt, heredes a
nobis instituti sicut extranei uidentur; qua de causa et, qui a matre heredes instituuntur,
eodem numero sunt, quia feminae liberos in potestate non habent. serui quoque, qui cum
libertate heredes instituti sunt et postea a domino manumissi, eodem numero habentur.
[162]
Extraneis autem heredibus deliberandi potestas data est de
adeunda hereditate uel non adeunda.
[163]
Sed siue is, cui abstinendi
potestas est, inmiscuerit se bonis hereditariis, siue is, cui de adeunda deliberare licet,
adierit, postea relinquendae hereditatis facultatem non habet, nisi si minor sit annorum XXV;
nam huius aetatis hominibus [permissus est], sicut in ceteris omnibus causis deceptis,
ita etiam si temere damnosam hereditatem susceperint, praetor succurrit. scio quidem diuum
Hadrianum etiam maiori XXV annorum ueniam dedisse, cum post aditam hereditatem grande aes
alienum, quod aditae hereditatis tempore latebat, apparuisset.
[164]
Extraneis heredibus solet cretio dari, id est finis
deliberandi, ut intra certum tempus uel adeant hereditatem uel, si non adeant, temporis fine
summoueantur. ideo autem 'cretio' appellata est, quia 'cernere' est quasi 'decernere et
constituere'.
[165]
Cum ergo ita scriptum sit: HERES TITIVS ESTO,
adicere debemus: CERNITOQVE IN CENTVM DIEBVS PROXVMIS, QVIBVS SCIES POTERISQVE. QVODNI ITA
CREVERIS, EXHERES ESTO.
[166]
Et qui ita heres institutus est, si
uelit heres esse, debebit intra diem cretionis cernere, id est haec uerba dicere: QVOD ME
PVBLIVS MEVIVS TESTAMENTO SVO HEREDEM INSTITVIT, EAM HEREDITATEM ADEO CERNOQVE. quod si ita non
creuerit, finito tempore cretionis excluditur; nec quicquam proficit, si pro herede gerat, id
est, si rebus hereditariis tamquam heres utatur.
[167]
At is, qui sine cretione heres institutus sit aut qui ab
intestato legitimo iure ad hereditatem uocatur, potest aut cernendo aut pro herede gerendo uel
etiam nuda uoluntate suscipiendae hereditatis heres fieri. eique liberum est, quocumque tempore
uoluerit, adire hereditatem; <sed> solet praetor postulantibus hereditariis
creditoribus tempus constituere, intra quod, si uelit, adeat hereditatem, si minus, ut liceat
creditoribus bona defuncti uendere.
[168]
Sicut autem, qui cum
cretione heres institutus est, nisi creuerit hereditatem, non fit heres, ita non aliter
excluditur, quam si non creuerit intra id tempus, quo cretio finita sit. itaque licet ante diem
cretionis constituerit hereditatem non adire, tamen paenitentia actus superante die cretionis
cernendo heres esse potest.
[169]
At is, qui sine cretione heres
institutus est quique ab intestato per legem uocatur, sicut uoluntate nuda heres fit, ita et
contraria destinatione statim ab hereditate repellitur.
[170]
Omnis autem cretio certo tempore constringitur. in quam rem
tolerabile tempus uisum est centum dierum. potest tamen nihilo minus iure ciuili aut longius
aut breuius tempus dari; longius tamen interdum praetor coartat.
[171]
Et quamuis omnis cretio certis diebus constringatur, tamen alia cretio 'uulgaris' uocatur,
alia 'certorum dierum'; uulgaris illa, quam supra exposuimus, id est, in qua adiciuntur haec
uerba: QVIBVS SCIET POTERITQVE; certorum dierum, in qua detractis his uerbis cetera scribuntur.
[172]
Quarum cretionum magna differentia est; nam uulgari cretione
data nulli dies conputantur, nisi quibus scierit quisque se heredem esse institutum et possit
cernere; certorum uero dierum cretione data etiam nescienti se heredem institutum esse
numerantur dies continui. item ei quoque, qui aliqua ex causa cernere prohibetur, et eo amplius
ei, qui sub condicione heres institutus est, tempus numeratur.
[173]
Vnde [melius et aptius est uulgari cretione uti] 'continua' haec cretio uocatur, quia
continui dies numerantur; sed quia tamen dura est haec cretio, altera magis in usuhabetur; unde
etiam 'uulgaris' dicta est. [DE SVBSTITVTIONIBVS.]
[174]
Interdum duos pluresue gradus heredum facimus, hoc modo: LVCIVS
TITIVS HERES ESTO CERNITOQVE IN DIEBVS <C> PROXIMIS, QVIBVS SCIES
POTERISQVE. QVODNI ITA CREVERIS, EXHERES ESTO. TVM MEVIVS HERES ESTO CERNITOQVE IN DIEBVS
CENTVM et reliqua. et deinceps in quantum uelimus, substituere possumus.
[175]
Et licet nobis uel unum in unius locum substituere <vel> plures,
et contra in plurium locum uel unum uel plures substituere.
[176]
Primo itaque gradu scriptus heres hereditatem cernendo fit heres, et substitutus excluditur;
non cernendo summouetur, etiamsi pro herede gerat, et in locum eius substitutus succedit. et
deinceps si plures gradus sint, in singulis simili ratione idem contingit.
[177]
Sed si cretio sine exheredatione sit data, id est in haec uerba: SI NON
CREVERIT, TVM PVBLIVS MEVIVS HERES ESTO, illud diuersum inuenitur, quod si prior omissa
cretione pro herede gerat, substitutum in partem admittit, et fiunt ambo aequis partibus
heredes. quod si neque cernat neque pro herede gerat, tum sane in uniuersum summouetur, et
substitutus in totam hereditatem succedit.
[178]
Sed Sabino quidem placuit, quamdiu cernere et eo modo heres
fieri possit prior, etiamsi pro herede gesserit, non tamen admitti substitutum; cum uero cretio
finita sit, tum pro herede gerente admitti substitutum. aliis uero placuit etiam superante
cretione posse eum pro herede gerendo in partem substitutum admittere et amplius ad cretionem
reuerti non posse.
[179]
Liberis nostris inpuberibus, quos in potestate habemus, non
solum ita, ut supra diximus, substituere possumus, id est, ut, si heredes non extiterint, alius
nobis heres sit, sed eo amplius ut, etiamsi heredes nobis extiterint et adhuc inpuberes mortui
fuerint, sit iis aliquis heres, uelut hoc modo: TITIVS FILIVS MEVS MIHI HERES ESTO. SI FILIVS
MEVS MIHI <HERES NON ERIT, SIVE MIHI HERES> ERIT ET HIC PRIVS MORIATVR QVAM
IN SVAM TVTELAM VENERIT, TVNC SEIVS HERES ESTO.
[180]
Quo casu si
quidem non extiterit heres filius, substitutus patris fit heres; si uero heres extiterit et
ante pubertatem decesserit, ipsi filio fit heres substitutus. quam ob rem duo quodam modo sunt
testamenta, aliud patris, aliud filii, tamquam si ipse filius sibi heredem instituisset; aut
certe unum est testamentum duarum hereditatum.
[181]
Ceterum, ne post
obitum parentis periculo insidiarum subiectus uideretur pupillus, in usu est uulgarem quidem
substitutionem palam facere, id est eo loco, quo pupillum heredem instituimus;
<nam> uulgaris substitutio ita uocat ad hereditatem substitutum, si omnino
pupillus heres non extiterit; quod accidit, cum uiuo parente moritur; quo casu nullum
substituti maleficium suspicari possumus, cum scilicet uiuo testatore omnia, quae in testamento
scripta sint, ignorentur, at illam [autem] substitutionem, per quam etiam, si heres
extiterit pupillus et intra pubertatem decesserit, substitutum uocamus, separatim in
inferioribus tabulis scribimus easque tabulas proprio lino propriaque cera consignamus et in
prioribus tabulis cauemus, ne inferiores tabulae uiuo filio et adhuc inpubere aperiantur. sed
longe tutius est utrumque genus substitutionis separatim in inferioribus tabulis consignari,
quia, si ita consignatae uel separatae fuerint substitutiones, ut diximus, ex priore potest
intellegi in altera quoque idem esse substitutus.
[182]
Non solum autem heredibus institutis inpuberibus liberis ita
substituere possumus, ut, si ante pubertatem mortui fuerint, sit is heres, quem nos uoluerimus,
sed etiam exheredatis. itaque eo casu si quid pupillo ex hereditatibus legatisue aut
donationibus propinquorum adquisitum fuerit, id omne ad substitutum pertinet.
[183]
Quaecumque diximus de substitutione inpuberum liberorum uel
heredum institutorum uel exheredatorum, eadem etiam de postumis intellegemus.
[184]
Extraneo uero heredi instituto ita substituere non possumus, ut, si heres
extiterit et intra aliquod tempus decesserit, alius ei heres sit; sed hoc solum nobis permissum
est, ut eum per fideicommissum obligemus, ut hereditatem nostram totam uel
<pro> parte restituat; quod ius quale sit, suo loco trademus.
[185]
Sicut autem liberi homines, ita et serui tam nostri quam alieni
heredes scribi possunt.
[186]
Sed noster seruus simul et liber et
heres esse iuberi debet, id est hoc modo: STICHVS SERVVS MEVS LIBER HERESQVE ESTO, uel HERES
LIBERQVE ESTO.
[187]
Nam si sine libertate heres institutus sit,
etiamsi postea manumissus fuerit a domino, heres esse non potest, quia institutio in persona
eius non constitit. ideoque licet alienatus sit, non potest iussu domini noui cernere
hereditatem.
[188]
Cum libertate uero heres institutus si quidem in
ea<dem> causa durauerit, fit ex testamento liber et inde necessarius heres.
si uero ab ipso testatore manumissus fuerit, suo arbitrio hereditatem adire potest. quodsi
alienatus sit, iussu noui domini adire hereditatem debet; qua ratione per eum dominus fit
heres, nam ipse neque heres neque liber esse potest.
[189]
Alienus
quoque seruus heres institutus, si in eadem causa durauerit, iussu domini hereditatem adire
debet; si uero alienatus ab eo fuerit aut uiuo testatore aut post mortem eius, antequam cernat,
debet iussu noui domini cernere; si uero manumissus est, suo arbitrio adire hereditatem potest.
[190]
Si autem seruus alienus heres institutus est uulgari cretione
data, ita intellegitur dies cretionis cedere, si ipse seruus scierit se heredem institutum esse
nec ullum impedimentum sit, quominus certiorem dominum faceret, ut illius iussu cernere possit.
[191]
Post haec uideamus de legatis. quae pars iuris extra propositam
quidem materiam uidetur; nam loquimur de his iuris figuris, quibus per uniuersitatem res nobis
adquiruntur; sed cum omni modo de testamentis deque heredibus, qui testamento instituuntur,
locuti simus, non sine causa sequenti loco poterit haec iuris materia tractari.
[DE LEGATIS.]
[192]
Legatorum itaque genera sunt quattuor: aut enim per
uindicationem legamus aut per damnationem aut sinendi modo aut per praeceptionem.
[193]
Per uindicationem hoc modo legamus: TITIO uerbi gratia HOMINEM
STICHVM DO LEGO; sed si alteru<tru>m uerbum positum sit, ueluti: DO aut
LEGO, aeque per uindicationem legatum est; item, ut magis uisum est, et, si ita legatum fuerit:
SVMITO uel ita: SIBI HABETO uel ita: CAPITO, aeque per uindicationem legatum est.
[194]
Ideo autem 'per uindicationem' legatum appellatur, quia post aditam
hereditatem statim ex iure Quiritium res legatarii fit; et, si eam rem legatarius uel ab herede
uel ab alio quocumque, qui eam possidet, petat, uindicare debet, id est intendere SVAM REM EX
IVRE QVIRITIVM ESSE.
[195]
In eo solo dissentiunt prudentes, quod
Sabinus quidem et Cassius ceterique nostri praeceptores, quod ita legatum sit, statim post
aditam hereditatem putant fieri legatarii, etiamsi ignoret sibi legatum esse dimissum; et
posteaquam scierit et cesserit legato, proinde esse atque si legatum non esset;
Nerua
uero et Proculus ceterique illius scholae auctores non aliter putant rem legatarii fieri, quam
si uoluerit eam ad se pertinere. sed hodie ex diui Pii Antonini constitutione hoc magis iure
uti uidemur, quod Proculo placuit; nam cum legatus fuisset Latinus per uindicationem coloniae,
'Deliberent', inquit, 'decuriones, an ad se uelint pertinere, proinde ac si uni legatus esset'.
[196]
Hae autem solae res per uindicationem legantur recte, quae ex
iure Quiritium ipsius testatoris sunt. sed eas quidem res, quae pondere numero mensura
constant, placuit sufficere, si mortis tempore sint ex iure Quiritium testatoris, ueluti uinum,
oleum, frumentum, pecuniam numeratam; ceteras res uero placuit utroque tempore testatoris ex
iure Quiritium esse debere, id est, et quo faceret testamentum, et quo moreretur; alioquin
inutile est legatum.
[197]
Sed sane hoc ita est iure ciuili. postea
uero auctore Nerone Caesare senatus consultum factum est, quo cautum est, ut, si eam rem
quisque legauerit, quae eius numquam fuerit, proinde utile sit legatum, atque si optimo iure
relictum esset. optumum autem ius est per damnationem legati, quo genere etiam aliena res
legari potest, sicut inferius apparebit.
[198]
Sed si quis rem suam legauerit, deinde post testamentum factum
eam alienauerit, plerique putant non solum iure ciuili inutile esse legatum, sed nec ex senatus
consulto confirmari. quod ideo dictum est, quia et, si per damnationem aliquis rem suam
legauerit eamque postea alienauerit, plerique putant, licet ipso iure debeatur legatum, tamen
legatarium petentem posse per exceptionem doli mali repelli, quasi contra uoluntatem defuncti
petat.
[199]
Illud constat, si duobus pluribusue per uindicationem eadem res
legata sit, siue coniunctim siue disiunctim, et omnes ueniant ad legatum, partes ad singulos
pertinere et deficientis portionem collegatario adcrescere. coniunctim autem ita legatur: TITIO
ET SEIO HOMINEM STICHVM DO LEGO; disiunctim ita: LVCIO TITIO HOMINEM STICHVM DO LEGO. SEIO
EVNDEM HOMINEM DO LEGO.
[200]
Illud quaeritur, quod sub condicione per uindicationem legatum
est, pendente condicione cuius esset. nostri praeceptores heredis esse putant exemplo
statuliberi, id est eius serui, qui testamento sub aliqua condicione liber esse iussus est,
quem constat interea heredis seruum esse. sed diuersae scholae auctores putant nullius interim
eam rem esse; quod multo magis dicunt de eo, quod sine condicione pure legatum est, antequam
legatarius admittat legatum.
[201]
Per damnationem hoc modo legamus: HERES MEVS STICHVM SERVVM
MEVM DARE DAMNAS ESTO; sed et, si DATO scriptum fuerit, per damnationem legatum est.
[202]
Eoque genere legati etiam aliena res legari potest, ita ut heres redimere
et praestare aut aestimationem eius dare debeat.
[203]
Ea quoque res,
quae in rerum natura non est, si modo futura est, per damnationem legari potest, uelut:
FRVCTVS, QVI IN ILLO FVNDO NATI ERVNT, aut QVOD EX ILLA ANCILLA NATVM ERIT.
[204]
Quod autem ita legatum est, post aditam hereditatem, etiamsi pure legatum
est, non ut per uindicationem legatum continuo legatario adquiritur, sed nihilo minus heredis
est. et ideo legatarius in personam agere debet, id est intendere HEREDEM SIBI DARE OPORTERE;
et tum heres <rem>, si mancipi sit, mancipio dare aut in iure cedere
possessionemque tradere debet; si nec mancipi sit, sufficit, si tradiderit. nam si mancipi rem
tantum tradiderit nec mancipauerit, usucapione pleno iure fit legatarii. completur autem
usucapio, sicut alio quoque loco diximus, mobilium quidem rerum anno, earum uero quae solo
teneantur, biennio.
[205]
Est et illa differentia huius
<et> per uindicationem legati, quodsi eadem res duobus pluribusue per
damnationem legata sit, si quidem coniunctim, plane singulis partes debentur, sicut in illo per
uindicationem legato iuris est; si uero disiunctim, singulis solida debetur. ita fit, ut
scilicet heres alteri rem, alteri aestimationem eius praestare debeat; et in coniunctis
deficientis portio non ad collegatarium pertinet, sed in hereditate remanet.
[206]
Quod autem diximus deficientis portionem in per damnationem quidem legato
in hereditate retineri, in per uindicationem uero collegatario accrescere, admonendi sumus ante
legem Papiam hoc iure ciuili ita fuisse; post legem uero Papiam deficientis portio caduca fit
et ad eos pertinet, qui in eo testamento liberos habent.
[207]
Et
quamuis prima causa sit in caducis uindicandis heredum liberos habentium, deinde si heredes
liberos non habeant, legatariorum liberos habentium, tamen ipsa lege Papia significatur, ut
collegatarius coniunctus, si liberos habeat, potior sit heredibus, etiamsi liberos habebunt.
[208]
Sed plerisque placuit, quantum ad hoc ius, quod lege Papia
coniunctis constituitur, nihil interesse, utrum per uindicationem an per damnationem legatum
sit.
[209]
Sinendi modo ita legamus: HERES MEVS [DARE] DAMNAS
ESTO SINERE LVCIVM TITIVM HOMINEM STICHVM SVMERE SIBIQVE HABERE.
[210]
Quod genus legati plus quidem habet <quam> per uindicationem legatum,
minus autem quam per damnationem; nam eo modo non solum suam rem testator utiliter legare
potest, sed etiam heredis sui, cum alioquin per uindicationem nisi suam rem legare non potest,
per damnationem autem cuiuslibet extranei rem legare potest.
[211]
Sed si quidem mortis testatoris tempore res uel ipsius
testatoris sit uel heredis, plane utile legatum est, etiamsi testamenti faciendi tempore
neutrius fuerit.
[212]
Quodsi post mortem testatoris ea res heredis
esse coeperit, quaeritur, an utile sit legatum. et plerique putant inutile esse. quid ergo est?
licet aliquis eam rem legauerit, quae neque eius umquam fuerit neque postea heredis eius umquam
esse coeperit, ex senatus consulto Neroniano proinde uidetur, ac si per damnationem relicta
esset.
[213]
Sicut autem per damnationem legata res non statim post aditam
hereditatem legatarii efficitur, sed manet heredis eo usque, donec is heres tradendo uel
mancipando uel in iure cedendo legatarii eam fecerit, ita et in sinendi modo legato iuris est.
et ideo huius quoque legati nomine in personam actio est: QVIDQVID HEREDEM EX TESTAMENTO DARE
FACERE OPORTET.
[214]
Sunt tamen, qui putant ex hoc legato non uideri obligatum
heredem, ut mancipet aut in iure cedat aut tradat, sed sufficere, ut legatarium rem sumere
patiatur; quia nihil ultra ei testator imperauit, quam ut sinat, id est patiatur, legatarium
rem sibi habere.
[215]
Maior illa dissensio in hoc legato interuenit,
si eandem rem duobus pluribusue disiunctim legasti. quidam putant utrisque solidam deberi,
sicut per damnationem; nonnulli occupantis esse meliorem condicionem aestimant, quia, cum eo
genere legati damnetur heres patientiam praestare, ut legatarius rem habeat, sequitur, ut, si
priori patientiam praestiterit et is rem sumpserit, securus sit aduersus eum, qui postea
legatum petierit, quia neque habet rem, ut patiatur eam ab eo sumi, neque dolo malo fecit, quo
quominus eam rem haberet.
[216]
Per praeceptionem hoc modo legamus: LVCIVS TITIVS HOMINEM
STICHVM PRAECIPITO.
[217]
Sed nostri quidem praeceptores nulli alii
eo modo legari posse putant nisi ei, qui aliqua ex parte heres scriptus esset. 'praecipere'
enim esse 'praecipuum sumere'; quod tantum in eius persona procedit, qui aliqua ex parte heres
institutus est, quod is extra portionem hereditatis praecipuum legatum habiturus sit.
[218]
Ideoque si extraneo legatum fuerit, inutile est legatum, adeo
ut Sabinus existimauerit ne quidem ex <senatus> consulto Neroniano posse
conualescere; 'nam eo', inquit, 'senatus consulto ea tantum confirmantur, quae uerborum uitio
iure ciuili non ualent, non quae propter ipsam personam legatarii non deberentur'. sed Iuliano
et Sexto placuit etiam hoc casu ex senatus consulto confirmari legatum; nam ex uerbis etiam hoc
casu accidere, ut iure ciuili inutile sit legatum, inde manifestum esse, quod eidem aliis
uerbis recte legaretur, uelut per uindicationem, [et] per damnationem, sinendi modo;
tunc autem uitio personae legatum non ualere, cum ei legatum sit, cui nullo modo legari possit,
uelut peregrino, cum quo testamenti factio non sit. quo plane casu senatus consulto locus non
est.
[219]
Item nostri praeceptores, quod ita legatum est, nulla
ratione putant posse consequi eum, cui ita fuerit legatum, quam iudicio familiae erciscundae,
quod inter heredes de hereditate erciscunda, id est diuidunda, accipi solet; officio enim
iudicis id contineri, ut ei, quod per praeceptionem legatum est, adiudicetur.
[220]
Vnde intellegimus nihil aliud secundum nostrorum praeceptorum opinionem
per praeceptionem legari posse, nisi quod testatoris sit. nulla enim alia res quam hereditaria
deducitur in hoc iudicium.
itaque si non suam rem eo modo testator legauerit, iure quidem
ciuili inutile erit legatum, sed ex senatus consulto confirmabitur. aliquo tamen casu etiam
alienam rem [per] praeceptionem legari posse fatentur, ueluti si quis eam rem
legauerit, quam creditori fiduciae causa mancipio dederit; nam officio iudicis coheredes cogi
posse existimant soluta pecunia luere eam rem, ut possit praecipere is, cui ita legatum sit.
[221]
Sed diuersae scholae auctores putant etiam extraneo per
praeceptionem legari posse, proinde ac si ita scribatur: TITIVS HOMINEM STICHVM CAPITO,
superuacuo adiecta praesyllaba 'PRAE'; ideoque per uindicationem eam rem legatam uideri. quae
sententia dicitur diui Hadriani constitutione confirmata esse.
[222]
Secundum hanc igitur opinionem, si ea res ex iure Quiritium defuncti fuerit, potest a legatario
uindicari, siue is unus ex heredibus sit siue extraneus. quodsi in bonis tantum testatoris
fuerit, extraneo quidem ex senatus consulto utile erit legatum, heredi uero familiae
erciscundae iudicis officio praestabitur;
quod si nullo iure fuerit testatoris, tam
heredi quam extraneo ex senatus consulto utile erit.
[223]
Siue tamen
heredibus secundum nostrorum opinionem siue etiam extraneis secundum illorum opinionem duobus
pluribusue eadem res coniunctim aut disiunctim legata fuerit, singuli partes habere debent.
[RVBRICA. AD LEGEM FALCIDIAM. RVBRICA]
[224]
Sed olim quidem licebat totum patrimonium legatis atque
libertatibus erogare nec quicquam heredi relinquere praeterquam inane nomen 'heredis'; idque
lex XII tabularum permittere uidebatur, qua cauetur, ut, quod quisque de re sua testatus esset,
id ratum haberetur, his uerbis: VTI LEGASSIT SVAE REI, ITA IVS ESTO. quare, qui scripti heredes
erant, ab hereditate se abstinebant; et idcirco plerique intestati moriebantur.
[225]
Itaque lata est lex Furia, qua exceptis personis quibusdam ceteris plus
mille assibus legatorum nomine mortisue causa capere permissum non est. sed et haec lex non
perfecit, quod uoluit: qui enim uerbi gratia quinque milium aeris patrimonium habebat, poterat
quinque hominibus singulis millenos asses legando totum patrimonium erogare.
[226]
Ideo postea lata est lex Voconia, qua cautum est, ne cui plus legatorum
nomine mortisue causa capere liceret, quam heredes caperent. ex qua lege plane quidem aliquid
utique heredes habere uidebantur. sed tamen fere uitium simile nascebatur; nam in multas
legatariorum personas distributo patrimonio poterat <testator> adeo heredi
minimum relinquere, ut non expediret heredi huius lucri gratia totius hereditatis onera
sustinere.
[227]
Lata est itaque lex Falcidia, qua cautum est, ne
plus ei legare liceat quam dodrantem. itaque necesse est, ut heres quartam partem hereditatis
habeat. et hoc nunc iure utimur.
[228]
In libertatibus quoque dandis
nimiam licentiam conpescuit lex Fufia Caninia, sicut in primo commentario rettulimus.
[RVBRICA. DE INVTILITER RELICTIS LEGATIS. RVBRICA.]
[229]
Ante heredis institutionem <in>utiliter
legatur, scilicet quia testamenta uim ex institutione heredis accipiunt, et ob id uelut caput
et fundamentum intellegitur totius testamenti heredis institutio.
[230]
Pari ratione nec libertas ante heredis institutionem dari potest.
[231]
Nostri praeceptores nec tutores eo loco dari posse existimant: sed Labeo et Proculus
tutorem posse dari, quod nihil ex hereditate erogatur tutoris datione.
[232]
Post mortem quoque heredis inutiliter legatur, id est hoc modo: CVM HERES MEVS
MORTVVS ERIT, DO LEGO, aut DATO. ita autem recte legatur: CVM HERES MEVS MORIATVR, quia non
post mortem heredis relinquitur, sed ultimo uitae eius tempore.
rursum ita non potest
legari: PRIDIE QVAM HERES MEVS MORIETVR; quod non pretiosa ratione receptum uidetur.
[233]
Eadem et de libertatibus dicta intellegemus.
[234]
Tutor uero an post mortem heredis dari possit, quaerentibus eadem forsitan poterit
esse quaestio, quae de <eo tutore> agitatur, qui ante heredum institutionem
datur.
[DE POENA CAVSA RELICTIS LEGATIS.]
[235]
Poenae quoque nomine inutiliter legatur. poenae autem nomine
legari uidetur, quod coercendi heredis causa relinquitur, quo magis heres aliquid faciat aut
non faciat, uelut quod ita legatur: SI HERES MEVS FILIAM SVAM TITIO IN MATRIMONIVM
COLLOCAVERIT, X <MILIA> SEIO DATO, uel ita: SI FILIAM TITIO IN MATRIMONIVM
NON COLLOCAVERIS, X MILIA TITIO DATO. sed et, si <quis, si> heres uerbi
gratia intra biennium monumentum sibi non fecerit, X <milia> Titio dari
iusserit, poenae nomine legatum est. et denique ex ipsa definitione multas similes species
circumspicere possumus.
[236]
Nec libertas quidem poenae nomine dari
potest, quamuis de ea re fuerit quaesitum.
[237]
De tutore uero nihil
possumus quaerere, quia non potest datione tutoris heres conpelli quidquam facere aut non
facere. ideoque non datur poenae nomine tutor, <et, si ita tutor> datus
fuerit, magis sub condicione quam poenae nomine datus uidebitur.
[238]
Incertae personae legatum inutiliter relinquitur. incerta autem
uidetur persona, quam per incertam opinionem animo suo testator subicit, ueluti cum ita legatum
sit: QVI PRIMVS AD FVNVS MEVM VENERIT, EI HERES MEVS X <MILIA> DATO. idem
iuris est, si generaliter omnibus legauerit: QVICVMQVE AD FVNVS MEVM VENERIT. in eadem causa
est, quod ita relinquitur: QVICVMQVE FILIO MEO IN MATRIMONIVM FILIAM SVAM CONLOCAVERIT, EI
HERES MEVS X MILIA DATO. illud quoque [in eadem causa est], quod ita relinquitur: QVI
POST TESTAMENTVM CONSVLES DESIGNATI ERVNT, aeque incertis personis legari uidetur. et denique
aliae multae huius modi species sunt.
sub certa uero demonstratione incertae personae
recte legatur, uelut: EX COGNATIS MEIS, QVI NVNC SVNT, QVI PRIMVS AD FVNVS MEVM VENERIT, EI X
MILIA HERES MEVS DATO.
[239]
Libertas quoque non uidetur incertae
personae dari posse, quia lex Fufia Caninia iubet nominatim seruos liberari.
[240]
Tutor quoque certus dari debet.
[241]
Postumo quoque alieno inutiliter legatur.
<est> autem alienus postumus, qui natus inter suos heredes testatori
futurus non est. ideoque ex emancipato quoque filio conceptus nepos extraneus postumus est;
item qui in utero est eius, quae [in] iure ciuili non intellegitur uxor, extraneus
postumus patris intellegitur.
[242]
Ac ne heres quidem potest
institui postumus alienus; est enim incerta persona.
[243]
Cetera
uero, quae supra diximus, ad legata proprie pertinent, quamquam non inmerito quibusdam placeat
poenae nomine heredem institui non posse. nihil enim interest, utrum legatum dare iubeatur
heres, si fecerit aliquid aut non fecerit, an coheres ei adiciatur, quia tam coheredis
adiectione quam legati datione compellitur, ut aliquid contra propositum suum faciat aut non
faciat.
[244]
An ei, qui in potestate sit eius, quem heredem instituimus,
recte legemus, quaeritur. Seruius recte legari putat, sed euanescere legatum, si quo tempore
dies legatorum cedere solet, adhuc in pote<state> sit; ideoque siue pure
legatum sit et uiuo testatore in potestate heredis esse desierit siue sub condicione et ante
condicionem id acciderit, deberi legatum.
Sabinus et Cassius sub condicione recte legari,
pure non recte putant; licet enim uiuo testatore possit desinere in potestate heredis esse,
ideo tamen inutile legatum intellegi oportere, quia quod nullas uires habiturum foret, si
statim post testamentum factum decessisset testator, hoc ideo ualere, quia uitam longius
traxerit, absurdum esset. sed diuersae scholae auctores nec sub condicione recte legari, quia
quos in potestate habemus, eis non magis sub condicione quam pure debere possumus.
[245]
Ex diuerso constat ab eo, qui in potestate <tua> est,
herede instituto recte tibi legari; sed si tu per eum heres extiteris, euanescere legatum, quia
ipse tibi legatum debere non possis; si uero filius emancipatus aut seruus manumissus erit uel
in alium translatus et ipse heres extiterit aut alium fecerit, deberi legatum.
[246]
Hinc transeamus ad fideicommissa.
[247]
Et prius de hereditatibus uideamus.
[248]
Inprimis igitur sciendum
est opus esse, ut aliquis heres recto iure instituatur eiusque fidei committatur, ut eam
hereditatem alii restituat; alioquin inutile est testamentum, in quo nemo recto iure heres
instituitur.
[249]
Verba autem utilia fideicommissorum haec
[recte] maxime in usu esse uidentur: PETO, ROGO, VOLO, FIDEI COMMITTO; quae proinde
firma singula sunt, atque si omnia in unum congesta sint.
[250]
Cum
igitur scripserimus: <LVCIVS> TITIVS HERES ESTO, possumus adicere: ROGO TE,
LVCI TITI, PETOQVE A TE, VT, CVM PRIMVM POSSIS HEREDITATEM MEAM ADIRE, GAIO SEIO REDDAS
RESTITVAS. Possumus autem et de parte restituenda rogare; et liberum est uel sub condicione uel
pure relinquere fideicommissa uel ex die certa.
[251]
Restituta autem
hereditate is, qui restituit, nihilo minus heres permanet; is uero, qui recipit hereditatem,
aliquando heredis loco est, aliquando legatarii.
[252]
Olim autem nec
heredis loco erat nec legatarii, sed potius emptoris. tunc enim in usu erat ei, cui
restituebatur hereditas, nummo uno eam hereditatem dicis causa uenire. et quae stipulationes
<inter uenditorem hereditatis et emptorem interponi solent, eaedem interponebantur
inter> heredem et eum, cui restituebatur hereditas, id est hoc modo: heres quidem
stipulabatur ab eo, cui restituebatur hereditas, ut, quidquid hereditario nomine condemnatus
fuisset siue quid alias bona fide dedisset, eo nomine indemnis esset et omnino, si quis cum eo
hereditario nomine ageret, ut recte defenderetur. ille uero qui recipiebat hereditatem, inuicem
stipulabatur, ut, si quid ex hereditate ad heredem peruenisset, id sibi restitueretur; ut etiam
pateretur eum hereditarias actiones procuratorio aut cognitorio nomine exequi.
[253]
Sed posterioribus temporibus Trebellio Maximo et Annaeo Seneca
consulibus senatus consultum factum est, quo cautum est, ut, si cui hereditas ex fideicommissi
causa restituta sit, actiones, quae iure ciuili heredi et in heredem conpeterent,
<ei> et in eum darentur, cui ex fideicommisso restituta esset hereditas.
per quod senatus consultum desierunt illae cautiones in usu haberi; praetor enim utiles
actiones ei et in eum, qui recepit hereditatem, quasi heredi et in heredem dare coepit, eaeque
in edicto proponuntur.
[254]
Sed rursus, quia heredes scripti, cum
aut totam hereditatem aut paene totam plerumque restituere rogabantur, adire hereditatem ob
nullum aut minimum lucrum recusabant atque ob id extinguebantur fideicommissa, postea Pegaso et
Pusione <consulibus> senatus censuit, ut ei, qui rogatus esset hereditatem
restituere, proinde liceret quartam partem retinere, atque e lege Falcidia in legatis retinenda
conceditur; ex singulis quoque rebus, quae per fideicommissum relincuntur, eadem retentio
permissa est. per quod senatus consultum ipse onera hereditaria sustinet; ille autem, qui ex
fideicommisso reliquam partem hereditatis recipit, legatarii partiarii loco est, id est eius
legatarii, cui pars bonorum legatur; quae species legati 'partitio' uocatur, quia cum herede
legatarius 'partitur' hereditatem.
unde effectum est, ut, quae solent stipulationes inter
heredem et partiarium legatarium interponi, eaedem interponantur inter eum, qui ex
fideicommissi causa recipit hereditatem, et heredem, id est, ut et lucrum et damnum
hereditarium pro rata parte inter eos commune sit.
[255]
Ergo si
quidem non plus quam dodrantem hereditatis scriptus heres rogatus sit restituere, tum ex
Trebelliano senatus consulto restituitur hereditas; et in utrumque actiones hereditariae pro
rata parte dantur, in heredem quidem iure ciuili, in eum uero, qui recipit hereditatem, ex
senatus consulto Trebelliano, quamquam heres etiam pro ea parte, quam restituit, heres permanet
eique et in eum solidae actiones competunt; sed non ulterius oneratur, nec ulterius illi dantur
actiones, quam apud eum commodum hereditatis remanet.
[256]
At si quis plus quam dodrantem uel etiam totam hereditatem
restituere rogatus sit, locus est Pegasiano senatus consulto.
[257]
Sed is, qui semel adierit hereditatem, si modo sua uoluntate adierit, siue retinuerit quartam
partem siue noluerit retinere, ipse uniuersa onera hereditaria sustinet. sed quarta quidem
retenta quasi partis et pro parte stipulationes interponi debent tamquam inter partiarium
legatarium et heredem; si uero totam hereditatem restituerit, ad exemplum emptae et uenditae
hereditatis stipulationes interponendae sunt.
[258]
Sed si recuset
scriptus heres adire hereditatem ob id, quod dicat eam sibi suspectam esse quasi damnosam,
cauetur Pegasiano senatus consulto, ut desiderante eo, cui restituere rogatus est, iussu
praetoris adeat et restituat, proindeque ei et in eum, qui receperit, actiones dentur, ac iuris
esset ex senatus consulto Trebelliano. quo casu nullis stipulationibus opus est, quia simul et
huic, qui restituit, securitas datur, et actiones hereditariae ei et in eum transferuntur, qui
receperit hereditatem.
[259]
Nihil autem interest, utrum aliquis ex
asse heres institutus aut totam hereditatem aut pro parte restituere rogetur, an ex parte heres
institutus aut totam eam partem aut partis partem restituere rogetur; nam et hoc casu de quarta
parte eius partis ratio ex Pegasiano senatus consulto haberi solet.
[260]
Potest autem quisque etiam res singulas per fideicommissum
relinquere, uelut fundum, hominem, uestem, argentum, pecuniam, et, uel ipsum heredem rogare, ut
alicui restituat, uel legatarium, quamuis a legatario legari non possit.
[261]
Item potest non solum propria testatoris res per fideicommissum relinqui, sed etiam
heredis aut legatarii aut cuiuslibet alterius. itaque et legatarius non solum de ea re rogari
potest, ut eam alicui restituat, quae ei legata sit, sed etiam de alia, siue ipsius legatarii
siue aliena sit. sed hoc solum obseruandum est, ne plus quisquam rogetur aliis restituere, quam
ipse ex testamento ceperit; nam quod amplius est, inutiliter relinquitur.
[262]
Cum autem aliena res per fideicommissum relinquitur, necesse
est ei, qui rogatus est, aut ipsam redimere et praestare aut aestimationem eius soluere, sicut
iuris est, si per damnationem aliena res legata sit.
sunt tamen, qui putant, si rem per
fideicommissum relictam dominus non uendat, extingui fideicommissum; sed aliam esse causam per
damnationem legati.
[263]
Libertas quoque seruo per fideicommissum
dari potest, ut uel heres rogetur manumittere uel legatarius.
[264]
Nec interest, utrum de suo proprio seruo testator roget an de eo, qui ipsius heredis aut
legatarii uel etiam extranei sit.
[265]
Itaque et alienus seruus
redimi et manumitti debet. quodsi dominus eum non uendat, sane extinguitur fideicommissa
libertas, quia hoc casu pretii computatio nulla interuenit.
[266]
Qui
autem ex fideicommisso manumittitur, non testatoris fit libertus, etiamsi testatoris seruus
fuerit, sed eius, qui manumittit.
[267]
At qui derecto testamento
liber esse iubetur, uelut hoc modo: STICHVS SERVVS MEVS LIBER ESTO, uel hoc: STICHVM SERVVM
MEVM LIBERVM ESSE IVBEO, is ipsius testatoris fit libertus. nec alius ullus derecto ex
testamento libertatem habere potest, quam qui utroque tempore testatoris ex iure Quiritium
fuerit, et quo faceret testamentum et quo moreretur.
[RVBRICA.[...]]
[268]
Multum autem differunt ea, quae per fideicommissum relincuntur,
ab his quae directo iure legantur.
[269]
Nam ecce per fideicommissum
post mortem heredis relinqui potest, cum alioquin legatum ita relictum inutile sit.
[270]
Item intestatus moriturus potest ab eo, ad quem bona eius
pertinent, fideicommissum alicui relinquere, cum alioquin ab eo legari non possit.
[270a]
Item legatum codicillis relictum non aliter ualet, quam si a testatore
confirmati fuerint, id est, nisi in testamento cauerit is testator, ut, quidquid in codicillis
scripserit, id ratum sit; fideicommissum uero etiam non confirmatis codicillis relinqui potest.
[271]
Item a legatario legari non potest, sed fideicommissum
relinqui potest; quin etiam ab eo quoque, cui per fideicommissum relinquimus, rursus alii per
fideicommissum relinquere possumus.
[272]
Item seruo alieno derecto
libertas dari non potest, sed per fideicommissum potest.
[273]
Item codicillis nemo heres institui potest neque exheredari,
quamuis testamento confirmati sint; at is, qui testamento heres institutus est, potest
codicillis rogari, ut eam hereditatem alii totam uel ex parte restituat, quamuis testamento
codicilli confirmati non sint.
[274]
Item mulier, quae ab eo, qui centum milia aeris census est, per
legem Voconiam heres institui non potest, tamen fideicommisso relictam sibi hereditatem capere
potest.
[275]
Latini quoque, qui hereditates legataque derecto iure lege
Iunia capere prohibentur, ex fideicommisso capere possunt.
[276]
Item
cum senatus consulto prohibitum sit proprium seruum minorem annis XXX liberum et heredem
instituere, plerisque placet posse nos iubere liberum esse, cum annorum XXX erit, et rogare, ut
tunc illi restituatur hereditas.
[277]
Item quamuis non <possimus> post mortem
eius, qui nobis heres extiterit, alium in locum eius heredem instituere, tamen possumus eum
rogare, ut, cum morietur, alii eam hereditatem totam uel ex parte restituat; et quia post
mortem quoque heredis fideicommissum dari potest, idem efficere possumus et, si ita
scripserimus: CVM TITIVS HERES MEVS MORTVVS ERIT, VOLO HEREDITATEM MEAM AD PVBLIVM MAEVIVM
PERTINERE. utroque autem modo, tam hoc quam illo, Titius heredem suum obligatum relinquit de
fideicommisso restituendo.
[278]
Praeterea legata <per> formulam petimus;
fideicommissa uero Romae quidem apud consulem uel apud eum praetorem, qui praecipue de
fideicommissis ius dicit, persequimur, in prouinciis uero apud praesidem prouinciae.
[279]
Item de fideicommissis semper in urbe ius dicitur, de legatis uero, cum
res aguntur.
[280]
Item fideicommissorum usurae et fructus debentur,
si modo moram solutionis fecerit, qui fideicommissum debebit; legatorum uero usurae non
debentur, idque rescripto diui Hadriani significatur. scio tamen Iuliano placuisse in eo
legato, quod sinendi modo relinquitur, idem iuris esse, quod in fideicommissis; quam sententiam
et his temporibus magis optinere uideo.
[281]
Item legata Graece scripta non ualent; fideicommissa uero
ualent.
[282]
Item si legatum per damnationem relictum heres
infitietur, in duplum cum eo agitur; fideicommissi uero nomine semper in simplum persecutio
est.
[283]
Item <quod> quisque ex fideicommisso
plus debito per errorem soluerit, repetere potest; at id, quod ex causa falsa per damnationem
legati plus debito solutum sit, repeti non potest. idem scilicet iuris est de eo
[legato], quod non debitum uel ex hac uel ex illa causa per errorem solutum fuerit.
[284]
Erant etiam aliae differentiae, quae nunc non sunt.
[285]
Vt ecce peregrini poterant fideicommissa capere, et fere haec fuit origo
fideicommissorum. sed postea id prohibitum est, et nunc ex oratione diui sacratissimi Hadriani
senatus consultum factum est, ut ea fideicommissa fisco uindicarentur.
[286]
Caelibes quoque, qui per legem Iuliam hereditates legataque capere prohibentur, olim
fideicommissa uidebantur capere posse.
[286a]
Item orbi, qui per
legem Papiam ob id, quod liberos non habent, dimidias partes hereditatum legatorumque perdunt,
olim solida fideicommissa uidebantur capere posse. sed postea senatus consulto Pegasiano
proinde fideicommissa quoque ac legata hereditatesque capere posse prohibiti sunt, eaque
translata sunt ad eos, qui <in eo> testamento liberos habent, aut si nulli
liberos habebit, ad populum, sicuti iuris est in legatis et in hereditatibus, quae eadem aut
simili ex cau<sa vel tota vel ex parte caduca fiunt.
[287]
I>tem olim incertae personae uel postumo alieno per fideicommissum relinqui poterat,
quamuis <is> neque heres institui neque legari ei possit. sed senatus
consulto, quod auctore diuo Hadriano factum est, idem in fideicommissis, quod in legatis
hereditatibusque constitutum est.
[288]
Item poenae nomine iam non
dubitatur nec per fideicommissum quidem relinqui posse.
[289]
Sed
quamuis in multis iuris partibus longe latior causa sit fideicommissorum quam eorum, quae
derecto relincuntur, in quibusdam tantundem ualent, tamen tutor non aliter testamento dari
potest quam derecto, ueluti hoc modo: LIBERIS MEIS TITIVS TVTOR ESTO, uel ita: LIBERIS MEIS
TITIVM TVTOREM DO; per fideicommissum uero dari non potest.
Commentarius III
[1]
Intestatorum hereditates ex lege XII tabularum primum ad suos
heredes pertinent.
[2]
Sui autem heredes existimantur, ut supra
quoque diximus, liberi, qui in potestate morientis fuerunt, ueluti filius filiaue, nepos
neptisue ex filio, pronepos proneptisue ex nepote filio nato prognatus prognataue. nec
interest, utrum naturales sint liberi an adoptiui. ita demum tamen nepos neptisue et pronepos
proneptisue suorum heredum numero sunt, si praecedens persona desierit in potestate parentis
esse, siue morte id acciderit siue alia ratione, ueluti emancipatione; nam si per id tempus,
quo quis moriatur, filius in potestate eius sit, nepos ex eo suus heres esse non potest. idem
et in ceteris deinceps liberorum personis dictum intellegemus.
[3]
Vxor quoque, quae in manu eius est, sua heres est, quia filiae loco est; item nurus, quae in
filii manu est, nam et haec neptis loco est. sed ita demum erit sua heres, si filius, cuius in
manu fuerit, cum pater moritur, in potestate eius non sit. idemque dicemus et de ea, quae in
nepotis manu matrimonii causa sit, quia proneptis loco est.
[4]
Postumi quoque, qui, si uiuo parente nati essent, in potestate eius futuri forent, sui heredes
sunt.
[5]
Idem iuris est de his, quorum nomine ex lege Aelia Sentia
uel ex senatus consulto post mortem patris causa probatur; nam et hi uiuo patre causa probata
in potestate eius futuri essent.
[6]
Quod etiam de eo filio, qui ex
prima secundaue mancipatione post mortem patris manumittitur, intellegemus.
[7]
Igitur cum filius filiaue et ex altero filio nepotes neptesue
extant, pariter ad hereditatem uocantur; nec, qui gradu proximior est, ulteriorem excludit;
aequum enim uidebatur nepotes neptesue in patris sui locum portionemque succedere. pari ratione
et, si nepos neptisue sit ex filio et ex nepote pronepos <pro>neptisue,
simul omnes uocantur ad hereditatem.
[8]
Et quia placebat nepotes
neptesue, item pronepotes proneptesue in parentis sui locum succedere, conueniens esse uisum
est non in capita, sed <in> stirpes hereditatem diuidi, ita ut filius partem
dimidiam hereditatis ferat et ex altero filio duo pluresue nepotes alteram dimidiam; item si ex
duobus filiis nepotes extent et ex altero filio unus forte uel duo, ex altero tres aut
quattuor, ad unum aut ad duos dimidia pars pertineat et ad tres aut quattuor altera dimidia.
[9]
Si nullus sit suorum heredum, tunc hereditas pertinet ex eadem
lege XII tabularum ad adgnatos.
[10]
Vocantur autem 'adgnati', qui
legitima cognatione iuncti sunt. legitima autem cognatio est ea, quae per uirilis sexus
personas coniungitur. itaque eodem patre nati fratres agnati sibi sunt, qui etiam
'consanguinei' uocantur, nec requiritur, an etiam matrem eandem habuerint. item patruus fratris
filio et inuicem is illi agnatus est. eodem numero sunt fratres patrueles inter se, id est, qui
ex duobus fratribus progenerati sunt, quos plerique etiam 'consobrinos' uocant; qua ratione
scilicet etiam ad plures gradus agnationis peruenire poterimus.
[11]
Non tamen omnibus simul agnatis dat lex XII tabularum hereditatem, sed his, qui tum, cum certum
est aliquem intestatum decessisse, proximo gradu sunt.
[12]
Nec in eo
iure successio est. ideoque si agnatus proximus hereditatem omiserit uel, antequam adierit,
decesserit, sequentibus nihil iuris ex lege competit.
[13]
Ideo autem
non mortis tempore, quis proximus fuerit, requirimus, sed eo tempore, quo certum fuerit aliquem
intestatum decessisse, quia, si quis testamento facto decesserit, melius esse uisum est tunc
[ex iis] requiri proximum, cum certum esse coeperit neminem ex eo testamento fore
heredem.
[14]
Quod ad feminas tamen attinet, in hoc iure aliud in ipsarum
hereditatibus capiendis placuit, aliud in ceterorum bonis ab his capiendis. nam feminarum
hereditates proinde ad nos agnationis iure redeunt atque masculorum, nostrae uero hereditates
ad feminas ultra consanguineorum gradum non pertinent. itaque soror fratri sororiue legitima
heres est, amita uero et fratris filia legitima heres esse <non potest; sororis autem
nobis loco est> etiam mater aut nouerca, quae per in manum conuentionem apud patrem
nostrum iura filiae nancta est.
[15]
Si ei, qui defunctus erit, sit
frater et alterius fratris filius, sicut ex superioribus intellegitur, frater potior est, quia
gradu praecedit; sed alia facta est iuris interpretatio inter suos heredes.
[16]
Quodsi defuncti nullus frater extet, <sed> sint liberi
fratrum, ad omnes quidem hereditas pertinet; sed quaesitum est, si dispari forte numero sint
nati, ut ex uno unus uel duo, ex altero tres uel quattuor, utrum in stirpes diuidenda sit
hereditas, sicut inter suos heredes iuris est, an potius in capita. iam dudum tamen placuit in
capita diuidendam esse hereditatem. itaque quotquot erunt ab utraque parte personae, in tot
portiones hereditas diuidetur, ita ut singuli singulas portiones ferant.
[17]
Si nullus agnatus sit, eadem lex XII tabularum gentiles ad
hereditatem uocat. qui sint autem gentiles, primo commentario rettulimus; et cum illic
admonuerimus totum gentilicium ius in desuetudinem abisse, superuacuum est hoc quoque loco de
eadem re iterum curiosius tractare.
[18]
Hactenus lege XII tabularum
finitae sunt intestatorum hereditates; quod ius quem ad modum strictum fuerit, palam est
intellegere.
[19]
Statim enim emancipati liberi nullum ius in
hereditatem parentis ex ea lege habent, cum desierint sui heredes esse.
[20]
Idem iuris est, si ideo liberi non sint in potestate patris, quia sint cum eo
ciuitate Romana donati nec ab imperatore in potestatem redacti fuerint.
[21]
Item agnati capite deminuti non admittuntur ex ea lege ad hereditatem, quia nomen
agnationis capitis deminutione perimitur.
[22]
Item proximo agnato
non adeunte hereditatem nihilo magis sequens iure legitimo admittitur.
[23]
Item feminae agnatae, quaecumque consanguineorum gradum excedunt, nihil iuris ex lege
habent.
[24]
Similiter non admittuntur cognati, qui per feminini
sexus personas necessitudine iunguntur, adeo quidem, ut nec inter matrem et filium filiamue
ultro citroque hereditatis capiendae ius conpetat, praeterquam si per in manum conuentionem
consanguinitatis iura inter eos constiterint.
[...]
[25]
Sed hae iuris iniquitates edicto praetoris emendatae sunt.
[26]
Nam liberos omnes, qui legitimo iure deficiuntur, uocat ad
hereditatem, proinde ac si in potestate parentis mortis tempore fuissent, siue soli sint, siue
etiam sui heredes, id est, qui in potestate patris fuerunt, concurrant.
[27]
Adgnatos autem capite deminutos non secundo gradu post suos heredes uocat, id est non
eo gradu uocat, quo per legem uocarentur, si capite minuti non essent, sed tertio proximitatis
nomine; licet enim capitis deminutione ius legitimum perdiderint, certe cognationis iura
retinent. itaque si quis alius sit, qui integrum ius agnationis habebit, is potior erit,
etiamsi longiore gradu fuerit.
[28]
Idem iuris est, ut quidam putant,
in eius agnati persona, qui proximo agnato omittente hereditatem nihilo magis iure legitimo
admittitur; sed sunt, qui putant hunc eodem gradu a praetore uocari, quo etiam per legem
agnatis hereditas datur.
[29]
Feminae certe agnatae, quae
consanguineorum gradum excedunt, tertio gradu uocantur, id est, si neque suus heres neque
agnatus intervenerit.
[30]
Eodem gradu uocantur etiam eae personae,
quae per feminini sexus personas copulatae sunt.
[31]
Liberi quoque,
qui in adoptiua familia sunt, ad naturalium parentum hereditatem hoc eodem gradu uocantur.
[32]
Quos autem praetor uocat ad hereditatem, hi heredes ipso quidem
iure non fiunt: nam praetor heredes facere non potest; per legem enim tantum uel similem iuris
constitutionem heredes fiunt, ueluti per senatus consultum et constitutionem principalem. sed
cum eisdem praetor <dat bonorum possessionem>, loco heredum constituuntur.
[33]
Adhuc autem etiam alios conplures gradus praetor facit in
bonorum possessionibus dandis, dum id agit, ne quis sine successore moriatur. de quibus in his
commentariis consulto non agimus, cum hoc ius totum propriis commentariis executi simus.
[33a]
Hoc solum admonuisse sufficit, <...3 vv....> in manum conuentionem iura consanguinitatis nacta
<...10 vv....>
<...5 fere vv....>
<...17 vv....>
<...3 fere vv....>
[33a]
Aliquando tamen neque emendandi neque impugnandi ueteris iuris,
sed magis confirmandi gratia pollicetur bonorum possessionem; nam illis quoque, qui recte facto
testamento heredes instituti sunt, dat secundum tabulas bonorum possessionem.
[34]
item ab intestato heredes suos et agnatos ad bonorum possessionem uocat.
quibus casibus beneficium eius in eo solo uidetur aliquam utilitatem habere, ut is, qui ita
bonorum possessionem petit, interdicto, cuius principium est QVORVM BONORVM, uti possit. cuius
interdicti quae sit utilitas, suo loco proponemus; alioquin remota quoque bonorum possessione
ad eos hereditas pertinet iure ciuili.
[35]
Ceterum saepe quibusdam
ita datur bonorum possessio, ut is, cui data sit, <non> optineat
hereditatem; quae bonorum possessio dicitur 'sine re'.
[36]
Nam si
uerbi gratia iure facto testamento heres institutus creuerit hereditatem, sed bonorum
possessionem secundum tabulas testamenti petere noluerit, contentus eo, quod iure ciuili heres
sit, nihilo minus ii, qui nullo facto testamento ad intestati bona uocantur, possunt petere
bonorum possessionem; sed sine re ad eos hereditas pertinet, cum testamento scriptus heres
euincere hereditatem possit.
[37]
Idem iuris est, si intestato aliquo
mortuo suus heres noluerit petere bonorum possessionem, contentus legitimo iure; nam et agnato
competit quidem bonorum possessio, sed sine re, quia euinci hereditas a suo herede potest. et
illud conuenienter, si ad agnatum iure ciuili pertinet hereditas et is adierit hereditatem, sed
si bonorum possessionem petere noluerit et, si quis ex proximis cognatis petierit, sine re
habebit bonorum possessionem propter eandem rationem.
[38]
Sunt et
alii quidam similes casus, quorum aliquos superiore commentario tradidimus.
[...]
[39]
Nunc de libertorum bonis uideamus.
[40]
Olim itaque licebat liberto patronum suum <im>pune testamento praeterire;
nam ita demum lex XII tabularum ad hereditatem liberti uocabat patronum, si intestatus mortuus
esset libertus nullo suo herede <re>licto. itaque intestato quoque mortuo
liberto, si is suum heredem reliquerat, nihil in bonis eius patrono iuris erat; et, si quidem
ex naturalibus liberis aliquem suum heredem reliquisset, nulla uidebatur esse querela; si uero
uel adoptiuus filius filiaue uel uxor, quae in manu esset, sua heres esset, aperte iniquum erat
nihil iuris patrono superesse.
[41]
Qua de causa postea praetoris
edicto haec iuris iniquitas emendata est. siue enim faciat testamentum libertus, iubetur ita
testari, ut patrono suo partem dimidiam bonorum suorum relinquat, et, si aut nihil aut minus
quam partem dimidiam reliquerit, datur patrono contra tabulas testamenti partis dimidiae
bonorum possessio; si uero intestatus moriatur suo herede relicto adoptiuo filio uel uxore,
quae in manu ipsius esset, uel nuru, quae in manu filii eius fuerit, datur aeque patrono
aduersus hos suos heredes partis dimidiae bonorum possessio. prosunt autem liberto ad
excludendum patronum naturales liberi, non solum, quos in potestate mortis tempore habet, sed
etiam emancipati et in adoptionem dati, si modo aliqua ex parte heredes scripti sint aut
praeteriti contra tabulas testamenti bonorum possessionem ex edicto petierint; nam exheredati
nullo modo repellunt patronum.
[42]
Postea lege Papia aucta sunt iura patronorum, quod ad
locupletiores libertos pertinet; cautum est enim ea lege, ut ex bonis eius, qui
[sestertiorum] sestertium centum milium plurisue patrimonium reliquerit et pauciores
quam tres liberos habebit, siue is testamento facto siue intestato mortuus erit, uirilis pars
patrono debeatur; itaque cum unum filium unamue filiam heredem reliquerit libertus, proinde
pars dimidia patrono debetur, ac si sine ullo filio filiaue moreretur; cum uero duos duasue
heredes reliquerit, tertia pars debetur; si tres relinquat, repellitur patronus.
[...]
[43]
In bonis libertinarum nullam iniuriam antiquo iure patiebantur
patroni. cum enim hae in patronorum legitima tutela essent, non aliter scilicet testamentum
facere poterant quam patrono auctore. itaque siue auctor ad testamentum faciendum factus erat,
<...2 vv....> relictus erat, sequebatur
hereditas; si uero auctor ei factus non erat et intestata liberta moriebatur, ad
<...1 v....> pertinebat: nec enim ullus olim
<...½ v....> possit patronum a bonis libertae
intestatae repellere.
[44]
Sed postea lex Papia, cum quattuor
liberorum iure libertinas tutela patronorum liberaret et eo modo concederet eis etiam sine
tutoris auctoritate conficere testamentum, prospexit, ut pro numero liberorum, quos liberta
mortis tempore habuerit, uirilis pars patrono debeatur; ergo ex bonis eius, quae omnes quattuor
incolumes liberos reliquerit, <...1¾ vv....>
hereditas ad patronum pertinet.
[45]
Quae diximus de patrono, eadem intellegemus et de filio patroni,
item de nepote ex filio, pronepote [orto] ex nepote filio nato prognato.
[46]
Filia uero patroni et neptis ex filio et proneptis ex nepote filio nato
prognata olim quidem <habebant idem> ius, quod lege XII tabularum patrono
datum est; praetor vero masculini tantum sexus patronorum liberos uocat; filia autem ut contra
tabulas testamenti liberti <aut> ab intestato contra filium adoptiuum uel
uxorem nurumue, quae in manu fuerit, bonorum possessionem petat, trium liberorum iure lege
Papia consequitur; aliter hoc ius non habet.
[47]
Sed ut ex bonis
libertae testatae quattuor liberos habentis uirilis pars ei debeatur, ne liberorum quidem iure
consequitur, ut quidam putant; sed tamen intestata liberta mortua uerba legis Papiae faciunt,
ut ei uirilis pars debeatur; si uero testamento facto mortua sit liberta, tale ius ei datur,
quale datum est contra tabulas testamenti liberti, id est, quale et uirilis sexus patronorum
liberi contra tabulas testamenti liberti habent, quamuis parum diligenter ea pars legis scripta
sit.
[48]
Ex his apparet extraneos heredes patronorum longe remotos
esse ab omni eo iure, quod uel in intestatorum bonis uel contra tabulas testamenti patrono
competit.
[49]
Patronae olim ante legem Papiam hoc solum ius habebant
in bonis libertorum, quod etiam patronis ex lege XII tabularum datum est; nec enim, ut contra
tabulas testamenti ingrati liberti uel ab intestato contra filium adoptiuum uel uxorem nurumue
bonorum possessionem partis dimidiae peterent, praetor similiter ut de patrono liberisque eius
curabat.
[50]
Sed lex Papia duobus liberis honoratae ingenuae
patronae, libertinae tribus, eadem fere iura dedit, quae ex edicto praetoris patroni habent;
trium uero liberorum iure honoratae ingenuae patronae ea iura dedit, quae per eandem legem
patrono data sunt; libertinae autem patronae non idem iuris praestitit.
[51]
Quod autem ad libertinarum bona pertinet, si quidem intestatae decesserint, nihil
noui patronae liberis honoratae lex Papia praestat; itaque si neque ipsa patrona neque liberta
capite deminuta sit, ex lege XII tabularum ad eam hereditas pertinet, et excluduntur libertae
liberi; quod iuris est etiam, si liberis honorata non sit patrona; numquam enim, sicut supra
diximus, feminae suum heredem habere possunt. si uero uel huius uel illius capitis deminutio
interueniat, rursus liberi libertae excludunt patronam, quia legitimo iure capitis deminutione
perempto euenit, ut liberi libertae cognationis iure potiores habeantur.
[52]
Cum autem testamento facto moritur liberta, ea quidem patrona, quae liberis honorata
non est, nihil iuris habet contra libertae testamentum; ei uero, quae liberis honorata sit, hoc
ius tribuitur per legem Papiam, quod habet ex edicto patronus contra tabulas liberti.
[53]
Eadem lex patronae filio liberis honorato filiae patroni iura
dedit; sed in huius persona etiam unius
filii filiaeue ius sufficit.
[54]
Hactenus omnia iura quasi per indicem tetigisse satis est. alioquin
diligentior interpretatio propriis commentariis exposita est.
[...]
[55]
Sequitur, ut de bonis Latinorum libertinorum dispiciamus.
[56]
Quae pars iuris ut manifestior fiat, admonendi sumus, id, quod
alio loco diximus, eos, qui nunc Latini Iuniani dicuntur, olim ex iure Quiritium seruos fuisse,
sed auxilio praetoris in libertatis forma seruari solitos (unde etiam res eorum peculii iure ad
patronos pertinere solita est); postea uero per legem Iuniam eos omnes, quos praetor in
libertate tuebatur, liberos esse coepisse et appellatos esse 'Latinos Iunianos': 'Latinos'
ideo, quia lex eos liberos proinde esse uoluit, atque si essent ciues Romani ingenui, qui ex
urbe Roma in Latinas colonias deducti Latini coloniarii esse coeperunt; 'Iunianos' ideo, quia
per legem Iuniam liberi facti sunt, etiamsi non essent ciues Romani. legis itaque Iuniae lator
cum intellegeret futurum, ut ea fictione res Latinorum defunctorum ad patronos pertinere
desinerent, quia scilicet neque ut serui decederent, ut possent iure peculii res eorum ad
patronos pertinere, neque <ut> liberti [Latini hominis],
<ut> bona possent manumissionis iure ad patronos pertinere, necessarium
existimauit, ne beneficium istis datum in iniuriam patronorum conuerteretur, cauere
[uoluit], ut bona eorum proinde ad manumissores pertinerent, ac si lex lata non
esset. itaque iure quodam modo peculii bona Latinorum ad manumissores ea lege pertinent.
[57]
Vnde accidit, ut longe differant ea iura, quae in bonis
Latinorum ex lege Iunia constituta sunt, ab his, quae in hereditate ciuium Romanorum libertorum
obseruantur.
[58]
Nam ciuis Romani liberti hereditas ad extraneos heredes patroni
nullo modo pertinet; ad filium autem patroni nepotesque ex filio et pronepotes ex nepote
<filio nato> prognatos omni modo pertinet, etiamsi <a>
parente fuerint exheredati; Latinorum autem bona tamquam peculia seruorum etiam ad extraneos
heredes pertinent et ad liberos manumissoris exheredatos non pertinent.
[59]
Item ciuis Romani liberti hereditas ad duos pluresue patronos
aequaliter pertinet, licet dispar in eo seruo dominium habuerint; bona uero Latinorum pro ea
parte pertinent, pro qua parte quisque eorum dominus fuerit.
[60]
Item in hereditate ciuis Romani liberti patronus alterius patroni filium excludit, et filius
patroni alterius patroni nepotem repellit; bona autem Latinorum et ad ipsum patronum et ad
alterius patroni heredem simul pertinent, pro qua parte ad ipsum manumissorem pertinerent.
[61]
Item si unius patroni tres forte liberi sunt et alterius unus,
hereditas ciuis Romani liberti in capita diuiditur, id est tres fratres tres portiones ferunt
et unus quartam; bona uero Latinorum pro ea parte ad successores pertinent, pro qua parte ad
ipsum manumissorem pertinerent.
[62]
Item si alter ex his patronis
suam partem in hereditate ciuis Romani liberti spernat uel ante moriatur, quam cernat, tota
hereditas ad alterum pertinet; bona autem Latini pro parte decedentis patroni caduca fiunt et
ad populum pertinent.
[63]
Postea Lupo et Largo consulibus senatus censuit, ut bona
Latinorum primum ad eum pertinerent, qui eos liberasset; deinde ad liberos eorum non nominatim
exheredatos, uti quisque proximus esset; tunc antiquo iure ad heredes eorum, qui liberassent,
pertinerent.
[64]
Quo senatus consulto quidam <id>
actum esse putant, ut in bonis Latinorum eodem iure utamur, quo utimur in hereditate ciuium
Romanorum libertinorum. idque maxime Pegaso placuit; quae sententia aperte falsa est, nam ciuis
Romani liberti hereditas numquam ad extraneos patroni heredes pertinet; bona autem Latinorum
etiam ex hoc ipso senatus consulto non obstantibus liberis manumissoris etiam ad extraneos
heredes pertinent. item in hereditate ciuis Romani liberti liberis manumissoris nulla
exheredatio nocet, in bonis Latinorum nocere nominatim factam exheredationem ipso senatus
consulto significatur.
[64a]
Verius est ergo hoc solum eo senatus
consulto actum esse, ut manumissoris liberi, qui nominatim exheredati non sint, praeferantur
extraneis heredibus.
[65]
Itaque emancipatus filius patroni
praeteritus, quamuis contra tabulas testamenti parentis sui bonorum possessionem non petierit,
tamen extraneis heredibus in bonis Latinorum potior habetur.
[66]
Item filia ceterique sui heredes licet iure ciuili inter ceteros
exheredati sint et ab omni hereditate patris sui summoueantur, tamen in bonis Latinorum, nisi
nominatim a parente fuerint exheredati, potiores erunt extraneis heredibus.
[67]
Item ad liberos, qui ab hereditate parentis se abstinuerunt, nihilo minus
bona Latinorum pertinent; nam et hi exheredati nullo modo dici possunt, non magis quam, qui
testamento silentio praeteriti sunt.
[68]
Ex his omnibus satis illud apparet, si is, qui Latinum fecerit,
<...1 v....>
<...1½ v....> hunc enim solum
<...20 vv....>
[69]
Item illud quoque constare uidetur, si solos liberos ex
disparibus partibus patronus <...1½ v....>
existant, ad eos pertinere, quia nullo interueniente extraneo herede senatus consulto locus non
est.
[70]
Sed si cum liberis suis etiam extraneum heredem patronus
reliquerit, Caelius Sabinus ait tota bona pro uirilibus partibus ad liberos defuncti pertinere,
quia cum extraneus heres interuenit, non habet lex Iunia locum, sed senatus consultum;
Iauolenus autem ait tantum eam partem ex senatus consulto liberos patroni pro uirilibus
partibus habituros esse, quam extranei heredes ante senatus consultum lege Iunia habituri
essent, reliquas uero partes pro hereditariis partibus ad eos pertinere.
[71]
Item quaeritur, an hoc senatus consultum ad eos patroni liberos pertineat, qui ex
filia nepteue procreantur, id est, ut nepos meus ex filia potior sit in bonis Latini mei quam
extraneus heres; item <an> ad maternos Latinos hoc senatus consultum
pertineat, quaeritur, id est, ut in bonis Latini materni potior sit patronae filius quam heres
extraneus matris. Cassio placuit utroque casu locum esse senatus consulto; sed huius sententiam
plerique inprobant, quia senatus de his liberis [patronarum] nihil sentiat, qui aliam
familiam sequerentur; idque ex eo adparere, quod nominatim exheredatos summoueat; nam uidetur
de his sentire, qui exheredari a parente solent, si heredes non instituantur; neque autem matri
filium filiamue neque auo materno nepotem neptemue, si eum eamue heredem non instituat,
exheredare necesse est, siue de iure ciuili quaeramus siue de edicto praetoris, quo praeteritis
liberis contra tabulas testamenti bonorum possessio promittitur.
[72]
Aliquando tamen ciuis Romanus libertus tamquam Latinus moritur,
uelut si Latinus saluo iure patroni ab imperatore ius Quiritium consecutus fuerit; nam ut diuus
Traianus constituit, si Latinus inuito uel ignorante patrono ius Quiritium ab imperatore
consecutus sit, quibus casibus, dum uiuit iste libertus, ceteris ciuibus Romanis libertis
similis est et iustos liberos procreat, moritur autem Latini iure, nec ei liberi eius heredes
esse possunt; et in hoc tantum habet testamenti factionem, ut patronum heredem instituat eique,
si heres esse noluerit, alium substituere possit.
[73]
Et quia hac
constitutione uidebatur effectum, ut ne umquam isti homines tamquam ciues Romani morerentur,
quamuis eo iure postea usi essent, quo uel ex lege Aelia Sentia uel ex senatus consulto ciues
Romani essent, diuus Hadrianus, iniquitate rei motus, auctor fuit senatus consulti faciundi,
ut, qui ignorante uel recusante patrono ab imperatore ius Quiritium consecuti essent, si eo
iure postea usi essent, quo ex lege Aelia Sentia uel ex senatus consulto, si Latini mansissent,
ciuitatem Romanam consequerentur, proinde ipsi haberentur, ac si lege Aelia Sentia uel senatus
consulto ad ciuitatem Romanam peruenissent.
[74]
Eorum autem, quos lex Aelia Sentia dediticiorum numero facit,
bona modo quasi ciuium Romanorum libertorum, modo quasi Latinorum ad patronos pertinent.
[75]
Nam eorum bona, qui si in aliquo uitio non essent, manumissi
ciues Romani futuri essent, quasi ciuium Romanorum patronis eadem lege tribuuntur. non tamen hi
habent etiam testamenti factionem; nam id plerisque placuit, nec inmerito; nam incredibile
uidebatur pessimae condicionis hominibus uoluisse legis latorem testamenti faciundi ius
concedere.
[76]
Eorum uero bona, qui si non in aliquo uitio essent,
manumissi futuri Latini essent, proinde tribuuntur patronis, ac si Latini decessissent. nec me
praeterit non satis in ea re legis latorem uoluntatem suam uerbis expressisse.
[77]
Videamus autem et de ea successione, quae nobis ex emptione
bonorum competit.
[78]
Bona autem ueneunt aut uiuorum aut mortuorum;
uiuorum, uelut eorum, qui fraudationis causa latitant nec absentes defenduntur; item eorum, qui
ex lege Iulia bonis cedunt; item iudicatorum post tempus, quod eis partim lege XII tabularum,
partim edicto praetoris ad expediendam pecuniam tribuitur.
mortuorum bona ueneunt uelut
eorum, quibus certum est neque heredes neque bonorum possessores neque ullum alium iustum
successorem existere.
[79]
Si quidem uiui bona ueneant, iubet ea
praetor per dies continuos XXX possideri et proscribi, si uero mortui, per dies XV; postea
iubet conuenire creditores et ex eo numero magistrum creari, id est eum, per quem bona ueneant.
itaque si uiui bona ueneant, in diebus <X legem bonorum> uendundorum fieri
iubet, si mortui, in dimidio. diebus tandem uiui bona XXX, mortui uero XX emptori addici iubet.
quare autem tardius uiuentium bonorum uenditionem compleri iubet, illa ratio est, quia de uiuis
curandum erat, ne facile bonorum uenditiones paterentur.
[80]
Neque
autem bonorum possessorum neque bonorum emptorum <res> pleno iure fiunt, sed
in bonis efficiuntur; ex iure Quiritium autem ita demum adquiruntur, si usuceperunt. interdum
quidem bonorum emptoribus ne usu quidem capio contingit, uelut si pereos <...2 vv....>
[81]
Item quae debita sunt ei, cuius fuerunt bona, aut ipse debuit,
neque bonorum possessor neque bonorum emptor ipso iure debet aut ipsis debentur. et ideo de
omnibus rebus utilibus actionibus agunt vel conueniuntur, quas in sequenti commentario
proponemus.
[82]
Sunt autem etiam alterius generis successiones, quae neque lege
XII tabularum neque praetoris edicto, sed eo iure, <quod> tacito consensu
receptum est, introductae sunt.
[83]
Etenim cum pater familias se in
adoptionem dedit mulierue in manum conuenit, omnes eius res incorporales et corporales, quaeque
ei debitae sunt, patri adoptiuo coemptionatoriue adquiruntur exceptis his, quae per capitis
deminutionem pereunt, quales sunt ususfructus, operarum obligatio libertorum, quae per ius
iurandum contracta est, et lites contestatae legitimo iudicio.
[84]
Ex diuerso quod is debuit, qui se in adoptionem dedit quaeue in manum conuenit, non transit ad
coemptionatorem aut ad patrem adoptiuum, nisi si hereditarium aes alienum fuerit (tunc enim,
quia ipse pater adoptiuus aut coemptionator heres fit, derecto tenetur iure); is uero, qui se
adoptandum dedit, quaeue in manum conuenit, desinit esse heres; de eo uero, quod proprio nomine
eae personae debuerint, licet neque pater adoptiuus teneatur neque coemptionator nec ipse
quidem, qui se in adoptionem dedit, quaequa in manum conuenit, maneat obligatus obligataque,
quia scilicet [etsi] per capitis diminutionem liberetur, tamen in eum eamue utilis
actio datur rescissa capitis deminutione; et, si aduersus hanc actionem non defendantur, quae
bona eorum futura fuissent, si se alieno iuri non subiecissent, uniuersa uendere creditoribus
praetor permittit.
[...]
[85]
Item si legitimam hereditatem heres, antequam cernat aut pro
herede gerat, alii in iure cedat, pleno iure fit ille heres, cui cessa est hereditas, proinde
ac si ipse per legem ad hereditatem uocaretur. quodsi postea, quam heres extiterit, cesserit,
adhuc heres manet et ob id [a] creditoribus ipse tenebitur; sed res corporales
transferet, proinde ac si singulas in iure cessisset, debita uero pereunt, eoque modo debitores
hereditarii lucrum faciunt.
[86]
Idem iuris est, si testamento
scriptus heres, postea quam heres extiterit, in iure cesserit hereditatem; ante aditam uero
hereditatem cedendo nihil agit.
[87]
Suus autem et necessarius heres
an aliquid agat in iure cedendo, quaeritur. nostri praeceptores nihil eos agere existimant;
diuersae scholae auctores idem eos agere putant, quod ceteri post aditam hereditatem; nihil
enim interest, utrum aliquis cernendo aut pro herede gerendo heres fiat an iuris necessitate
hereditati adstringatur.
[...]
[88]
Nunc transeamus ad obligationes, quarum summa diuisio in duas
species deducitur; omnis enim obligatio uel ex contractu nascitur uel ex delicto.
[89]
Et prius uideamus de his, quae ex contractu nascuntur. harum autem
quattuor genera sunt: aut enim re <con>trahitur obligatio aut uerbis aut
litteris aut consensu.
[90]
Re contrahitur obligatio uelut mutui
datione; <mutui autem datio> proprie in his fere rebus contingit, quae res
pondere numero mensura constant, qualis est pecunia numerata, uinum, oleum, frumentum, aes,
argentum, aurum; quas res aut numerando aut metiendo aut pendendo in hoc damus, ut accipientium
fiant et quandoque nobis non eaedem, sed aliae eiusdem naturae reddantur. unde etiam 'mutuum'
appellatum est, quia, quod ita tibi a me datum est, ex 'meo tuum' fiat.
[91]
Is quoque, qui non debitum accepit ab eo, qui per errorem soluit, re obligatur; nam
proinde ei condici potest: SI PARET EVM DARE OPORTERE, ac si mutuum accepisset. unde quidam
putant pupillum aut mulierem, cui sine tutore auctore non debitum per errorem datum est, non
teneri condictione, non magis quam mutui datione; sed haec species obligationis non uidetur ex
contractu consistere, quia is, qui soluendi animo dat, magis distrahere uult negotium quam
contrahere.
[92]
Verbis obligatio fit ex interrogatione et
responsione, uelut: DARI SPONDES? SPONDEO. - DABIS? DABO. - PROMITTIS? PROMITTO. - FIDE
PROMITTIS? FIDE PROMITTO. - FIDE IVBES? FIDE IVBEO. - FACIES? FACIAM.
[93]
Sed haec quidem uerborum obligatio: DARI SPONDES? - SPONDEO propria ciuium Romanorum
est; ceterae uero iuris gentium sunt, itaque inter omnes homines, siue ciues Romanos siue
peregrinos, ualent. et quamuis ad Graecam uocem expressae fuerint, uelut hoc modo: δώσεις; δώσω. - ὁμολογεῖς; ὁμολογῶ. - πίστει κελεύεις; πίστει κελεύω. -
ποιήσεις; ποιήσω,
etiam hae tamen inter ciues Romanos ualent [tamen],
si modo Graeci sermonis intellectum habeant; et e contrario quamuis Latine enuntientur, tamen
etiam inter peregrinos ualent, si modo Latini sermonis intellectum habeant. at illa uerborum
obligatio: DARI SPONDES? - SPONDEO adeo propria ciuium Romanorum est, ut ne quidem in Graecum
sermonem per interpretationem proprie transferri possit, quamuis dicatur a Graeca uoce figurata
<...> esse.
[94]
Vnde dicitur uno casu hoc uerbo peregrinum quoque obligari
posse, uelut si imperator noster principem alicuius peregrini populi de pace ita interroget:
PACEM FVTVRAM SPONDES? uel ipse eodem modo interrogetur. quod nimium subtiliter dictum est,
quia si quid aduersus pactionem fiat, non ex stipulatu agitur, sed iure belli res uindicatur.
[95]
Illud dubitari potest, si quis <...1½ v....>
[95a]
Sunt et aliae obligationes, <...12 vv....>>, item si debitor mulieris iussu eius, dummodo coram sponso,
doti dicat, quod debet. alius autem obligari eo modo non potest.
[95b]
et ideo, si quis alius pro muliere dotem promittere velit,
communi iure obligare se debet, id est viro stipulanti promittere.
[96]
Item uno loquente <...3 vv....> sed haec
sola causa est, ex qua iureiurando contrahitur obligatio. sane ex alia nulla causa iureiurando
homines obligantur, utique cum quaeritur de iure Romanorum; nam apud peregrinos quid iuris sit,
singularum ciuitatium iura requirentes aliud intellegere poterimus in aliis valere.
[...]
[97]
Si id, quod dari stipulamur, tale sit, ut dari non possit,
inutilis est stipulatio, uelut si quis hominem liberum, quem seruum esse credebat, aut mortuum,
quem uiuum esse credebat, aut locum sacrum uel religiosum, quem putabat humani iuris esse, dari
stipuletur.
[97a]
<Item si quis rem, quae in rerum natura esse non potest, uelut hippocentaurum,
stipuletur>, aeque inutilis est stipulatio.
[98]
Item si quis sub ea condicione stipuletur, quae existere non
potest, uelut SI DIGITO CAELVM TETIGERIT, inutilis est stipulatio. sed legatum sub inpossibili
condicione relictum nostri praeceptores proinde deberi putant, ac si sine condicione relictum
esset; diuersae scholae auctores non minus legatum inutile existimant quam stipulationem. et
sane uix idonea diuersitatis ratio reddi potest.
[99]
Praeterea
inutilis est stipulatio, si quis ignorans rem suam esse dari sibi eam stipuletur; quippe quod
alicuius est, id ei dari non potest.
[100]
Denique inutilis est talis
stipulatio, si quis ita dari stipuletur: POST MORTEM MEAM DARI SPONDES? uel ita: <POST
MORTEM TVAM DARI SPONDES? utilis est autem stipulatio,vsi quis ita dari stipuletur: CVM
MORIAR, DARI SPONDES? uel ita:> CVM MORIERIS, DARI SPONDES? id est, ut in nouissimum
uitae tempus stipulatoris aut promissoris obligatio conferatur; nam inelegans esse uisum est ab
heredis persona incipere obligationem. rursum ita stipulari non possumus: PRIDIE QVAM MORIAR,
aut PRIDIE QVAM MORIERIS, DARI SPONDES? quia non potest aliter intellegi 'pridie quam aliquis
morietur', quam si mors secuta sit; rursus morte secuta in praeteritum reducitur stipulatio et
quodam modo talis est: HEREDI MEO DARI SPONDES?, quae sane inutilis est.
[101]
Quaecumque de morte diximus, eadem et de capitis deminutione dicta intellegemus.
[102]
Adhuc inutilis est stipulatio, si quis ad id, quod interrogatus
erit, non responderit, uelut si sestertia X a te dari stipuler, et tu nummum sestertium V milia
promittas, aut si ego pure stipuler, tu sub condicione promittas.
[103]
Praeterea inutilis est stipulatio, si ei dari stipulemur, cuius iuri subiecti non sumus.
unde illud quaesitum est, si quis sibi et ei, cuius iuri subiectus non est, dari stipuletur, in
quantum ualeat stipulatio. nostri praeceptores putant in uniuersum ualere, et proinde ei soli,
qui stipulatus sit, solidum deberi, atque si extranei nomen non adiecisset. sed diuersae
scholae auctores dimidium ei deberi existimant; pro altera uero parte inutilem esse
stipulationem.
[103]
. Alia causa est, si ita stipulatus sim: MIHI AVT
TITIO DARI SPONDES?, quo casu constat mihi quidem solidum deberi et me solum obligationem
adquirere, solvi tamen etiam Titio vel me invito recte posse.
[104]
Praeterea inutilis est stipulatio, si ab eo stipuler, qui iuri meo subiectus est, item si is a
me stipuletur. <sed> seruus quidem et, qui in mancipio est, et filia
familias et, quae in manu est, non solum ipsi, cuius iuri subiecti subiectaeue sunt, obligari
non possunt, sed ne alii quidem ulli.
[105]
Mutum neque stipulari neque promittere posse palam est. idem
etiam in surdo receptum est; quia et is, qui stipulatur, uerba promittentis, et, qui promittit,
uerba stipulantis exaudire debet.
[106]
Furiosus nullum negotium
gerere potest, quia non intellegit, quid agat.
[107]
Pupillus omne
negotium recte gerit, ita tamen, ut [tamen], sicubi tutoris auctoritas necessaria sit,
adhibeatur <tutor>, ueluti si ipse obligetur; nam alium sibi obligare etiam
sine tutoris auctoritate potest.
[108]
Idem iuris est in feminis,
quae in tutela sunt.
[109]
Sed quod diximus de pupillo, utique de eo
uerum est, qui iam aliquem intellectum habet; nam infans et, qui infanti proximus est, non
multum a furioso differt, quia huius aetatis pupilli nullum intellectum habent. sed in his
pupillis propter utilitatem benignior iuris interpretatio facta est.
[...]
[110]
Possumus tamen ad id, quod stipulamur, alium adhibere, qui idem
stipulatur, quem uulgo 'adstipulatorem' uocamus.
[111]
Sed huic
proinde actio competit proindeque ei recte soluitur ac nobis; sed quidquid consecutus erit,
mandati iudicio nobis restituere cogetur.
[112]
Ceterum potest etiam
aliis uerbis uti adstipulator, quam quibus nos usi sumus. itaque si uerbi gratia ego ita
stipulatus sim: DARI SPONDES?, ille sic adstipulari potest: IDEM FIDE TVA PROMITTIS? uel IDEM
FIDE IVBES? uel contra.
[113]
Item [Regula] minus
adstipulari potest, plus non potest. itaque si ego sestertia X stipulatus sum, ille sestertia V
stipulari potest; contra uero plus non potest. item si ego pure stipulatus sim, ille sub
condicione stipulari potest; contra uero non potest. non solum autem in quantitate, sed etiam
in tempore 'minus' et 'plus' intellegitur; 'plus' est enim 'statim aliquid dare', 'minus' est
'post tempus dare'.
[114]
In hoc autem iure quaedam singulari iure
obseruantur. nam adstipulatoris heres non habet actionem. item seruus adstipulando nihil agit,
qui ex ceteris omnibus causis stipulatione domino adquirit. idem de eo, qui in mancipio est,
magis placuit; nam et is serui loco est. is autem, qui in potestate patris est, agit aliquid,
sed parenti non adquirit, quamuis ex omnibus ceteris causis stipulando ei adquirat; ac ne ipsi
quidem aliter actio conpetit, quam si sine capitis deminutione exierit de potestate parentis,
ueluti morte eius aut quod ipse flamen Dialis inauguratus est. eadem de filia familias et quae
in manu est, dicta intellegemus.
[...]
[115]
Pro eo quoque, qui promittit, solent alii obligari, quorum
alios 'sponsores', alios 'fidepromissores', alios 'fideiussores' appellamus.
[116]
Sponsor ita interrogatur: IDEM DARI SPONDES? fidepromissor
<ita>: IDEM FIDE PROMITTIS?, fideiussor ita: IDEM FIDE TVA ESSE IVBES?
uidebimus de his autem, quo nomine possint proprie adpellari, qui ita interrogantur: IDEM
DABIS? - IDEM PROMITTIS? - IDEM FACIES?
[117]
Sponsores quidem et
fidepromissores et fideiussores saepe solemus accipere, dum curamus, ut diligentius nobis
cautum sit; adstipulatorem uero fere tunc solum adhibemus, cum ita stipulamur, ut aliquid post
mortem nostram detur; <quia enim, ut aliquid post mortem nostram detur>,
stipulando nihil agimus, adhibetur adstipulator, ut is post mortem nostram agat; qui, si quid
fuerit consecutus, de restituendo eo mandati iudicio heredi meo tenetur.
[118]
Sponsoris uero et fidepromissoris similis condicio est,
fideiussoris ualde dissimilis.
[119]
Nam illi quidem nullis
obligationibus accedere possunt nisi uerborum (quamuis interdum ipse, qui promiserit, non
fuerit obligatus, uelut si mulier aut pupillus sine tutoris auctoritate aut quilibet post
mortem suam dari promiserit). at illud quaeritur, si seruus aut peregrinus spoponderit, an pro
eo sponsor aut fidepromissor obligetur.
[119a]
Fideiussor uero
omnibus obligationibus, id est siue re siue uerbis siue litteris siue consensu contractae
fuerint obligationes, adici potest. at ne illud quidem interest, utrum ciuilis an naturalis
obligatio sit, cui adiciatur, adeo quidem, ut pro seruo quoque obligetur, siue extraneus sit,
qui a seruo fideiussorem accipiat, siue ipse dominus in id, quod sibi debeatur.
[120]
Praeterea sponsoris et fidepromissoris heres non tenetur, nisi si de
peregrino fidepromissore quaeramus et alio iure ciuitas eius utatur; fideiussoris autem etiam
heres tenetur.
[121]
Item sponsor et fidepromissor per lege Furia biennio
liberantur, et quotquot erunt numero eo tempore, quo pecunia peti potest, in tot partes
diducitur inter eos obligatio, et singuli uiriles partes <praestare> habent;
fideiussores uero perpetuo tenentur, et quotquot erunt numero, singuli in solidum obligantur.
itaque liberum est creditori, a quo uelit, solidum petere. sed nunc ex epistula diui Hadriani
conpellitur creditor a singulis, qui modo soluendo sint, partes petere. eo igitur distat haec
epistula a lege Furia, quod, si quis ex sponsoribus aut fidepromissoribus soluendo non sit, hoc
onus ad <ceteros non pertinet; si uero vel unus ex fideiussoribus solvendus sit, ad
hunc onus> ceterorum quoque pertinet.
[121a]
Sed cum lex
Furia tantum in Italia locum habeat, euenit, ut in ceteris prouinciis sponsores quoque et
fidepromissores proinde ac fideiussores in perpetuum teneantur et singuli in solidum
obligentur, nisi ex epistula diui Hadriani hi quoque adiuuentur in parte.
[122]
Praeterea inter sponsores et fidepromissores lex Apuleia
quandam societatem introduxit. nam si quis horum plus sua portione soluerit, de eo, quod
amplius dederit, aduersus ceteros actiones constituit. quae lex ante legem Furiam lata est, quo
tempore in solidum obligabantur; unde quaeritur, an post legem Furiam adhuc legis Apuleiae
beneficium supersit; et utique extra Italiam superest; nam lex quidem Furia tantum in Italia
ualet, Apuleia uero etiam in ceteris prouinciis. sed an etiam <in> Italia
beneficium legis Apuleiae supersit, ualde quaeritur. ad fideiussores <autem>
Apuleia non pertinet. itaque si creditor ab uno totum consecutus fuerit, huius solius
detrimentum erit, scilicet si is, pro quo fideiussit, soluendo non sit. sed ut ex supra dictis
apparet, is a quo creditor totum petit, poterit ex epistula diui Hadriani desiderare, ut pro
parte in se detur actio.
[123]
Praeterea lege Cicereia cautum est, ut is, qui sponsores aut
fidepromissores accipiat, praedicat palam et declaret, et de qua re satis accipiat et quot
sponsores aut fidepromissores in eam obligationem accepturus sit; et nisi praedixerit,
permittitur sponsoribus et fidepromissoribus intra diem XXX praeiudicium postulare, quo
quaeratur, an ex ea lege praedictum sit; et, si iudicatum fuerit praedictum non esse,
liberantur. qua lege fideiussorum mentio nulla fit; sed in usu est, etiam si fideiussores
accipiamus, praedicere.
[124]
Sed beneficium legis Corneliae omnibus commune est. qua lege
idem pro eodem apud eundem eodem anno uetatur in ampliorem summam obligari creditae pecuniae
quam in XX milia; et quamuis sponsores uel fidepromissores <vel
fideiussores> in amplam pecuniam, uelut si <in> sestertia C milia
<se obligaverint, tamen non pluris tenetur quam sestertium XX milium>.
pecuniam autem 'creditam' dicimus non solum eam, quam credendi causa damus, sed omnem,
quam tum, cum contrahitur obligatio, certum est debitum iri, id est, sine ulla condicione
deducitur in obligationem; itaque et ea pecunia, quam in diem certum dari stipulamur, eodem
numero est, quia certum est eam debitum iri, licet post tempus petatur. appellatione autem
'pecuniae' omnes res in ea lege significantur; itaque et si uinum uel frumentum aut si fundum
uel hominem stipulemur, haec lex obseruanda est.
[125]
Ex quibusdam
tamen causis permittit ea lex in infinitum satis accipere, ueluti si dotis nomine uel eius,
quod ex testamento tibi debeatur, aut iussu iudicis satis accipiatur. et adhuc lege 'uicesima
hereditatium' cauetur, ut ad eas satisdationes, quae ex ea lege proponuntur, lex Cornelia non
pertineat.
[126]
In eo [iure] quoque iure par condicio est
omnium sponsorum, fidepromissorum, fideiussorum, quod ita obligari non possint, ut
[Regula] plus debeant, quam debet is, pro quo obligantur. at ex diuerso, ut minus
debeant, obligari possunt, sicut in adstipulatoris persona diximus; nam ut adstipulatoris, ita
et horum obligatio accessio est principalis obligationis, nec plus in accessione esse potest
quam in principali re.
[127]
In eo quoque par omnium causa est, quod
si qui <quid> pro reo soluerit, eius reciperandi causa habent cum eo mandati
iudicium; et hoc amplius sponsores ex lege Publilia propriam habent actionem in duplum, quae
appellatur 'depensi'.
[128]
Litteris obligatio fit ueluti in nominibus transscripticiis.
fit autem nomen transscripticium duplici modo, uel 'a re in personam' uel 'a persona in
personam'.
[212]
. <A re in personam trans>scriptio
fit, ueluti si id, quod tu ex emptionis causa aut conductionis aut societatis mihi debeas, id
expensum tibi tulero.
[130]
A persona in personam transscriptio fit,
ueluti si id, quod mihi Titius debet, tibi id expensum tulero, id est, si Titius te
<pro> se delegauerit mihi.
[131]
Alia causa est
eorum nominum, quae 'arcaria' uocantur; in his enim rei, non litterarum obligatio consistit;
quippe non aliter ualent, quam si numerata sit pecunia; numeratio autem pecuniae rei facit
obligationem. qua de causa recte dicemus arcaria nomina nullam facere obligationem, sed
obligationis factae testimonium praebere.
[132]
Vnde
<non> proprie dicitur arcariis nominibus etiam peregrinos obligari, quia
non ipso nomine, sed numeratione pecuniae obligantur; quod genus obligationis iuris gentium
est.
[133]
Transscripticiis uero nominibus an obligentur peregrini, merito
quaeritur, quia quodam modo iuris ciuilis est talis obligatio; quod Neruae placuit. Sabino
autem et Cassio uisum est, si a re in personam fiat nomen transscripticium, etiam peregrinos
obligari; si uero a persona in personam, non obligari.
[134]
Praeterea litterarum obligatio fieri uidetur chirografis et
syngrafis, id est, si quis debere se aut daturum se scribat, ita scilicet, ut, si eo nomine
stipulatio non fiat. quod genus obligationis proprium peregrinorum est.
[135]
Consensu fiunt obligationes in emptionibus et uenditionibus, locationibus
conductionibus, societatibus, mandatis.
[136]
Ideo autem istis modis
consensu dicimus obligationes contrahi, quod neque uerborum neque scripturae ulla proprietas
desideratur, sed sufficit eos, qui negotium gerunt, consensisse. unde inter absentes quoque
talia negotia contrahuntur, ueluti per epistulam aut per internuntium, cum alioquin uerborum
obligatio inter absentes fieri non possit.
[137]
Item in his contractibus alter alteri obligatur de eo, quod
alterum alteri ex bono et aequo praestare oportet, cum alioquin in uerborum obligationibus
alius stipuletur, alius promittat et in nominibus alius expensum ferendo obliget alius
obligetur.
[138]
Sed absenti expensum ferri potest, etsi uerbis
obligatio cum absente contrahi non possit.
[DE EMPTIONE ET VENDITIONE.]
[139]
Emptio et uenditio contrahitur, cum de pretio conuenerit,
quamuis nondum pretium numeratum sit ac ne arra quidem data fuerit; nam quod arrae nomine
datur, argumentum est emptionis et uenditionis contractae.
[140]
Pretium autem certum esse debet. nam alioquin si ita inter nos conuenerit, ut, quanti Titius
rem aestimauerit, tanti sit empta, Labeo negauit ullam uim hoc negotium habere; cuius opinionem
Cassius probat. Ofilius et eam emptionem et uenditionem; cuius opinionem Proculus secutus est.
[141]
Item pretium in numerata pecunia consistere debet. nam in
ceteris rebus an pretium esse possit, ueluti homo aut toga aut fundus alterius rei
<pretium esse possit>, ualde quaeritur. nostri praeceptores putant etiam in
alia re posse consistere pretium; unde illud est, quod uulgo putant per permutationem rerum
emptionem et uenditionem contrahi, eamque speciem emptionis uenditionisque uetustissimam esse;
argumentoque utuntur Graeco poeta Homero, qui aliqua parte sic ait:
ἔνθεν ἂρ οἰνίζοντο κάρη κομόωντες Ἀχαιοί,
ἄλλοι μὲν χαλκῷ, ἄλλοι
δ᾽ αἴθωνι σιδήρῳ,
ἄλλοι δὲ ῥινοῖς, ἄλλοι δ᾽ αὐτῇσι βόεσσιν,
ἄλλοι δ᾽
ἀνδραπόδεσσι
et reliqua. diuersae scholae auctores dissentiunt aliudque esse existimant permutationem
rerum, aliud emptionem et uenditionem; alioquin non posse rem expediri permutatis rebus, quae
uideatur res uenisse et quae pretii nomine data esse, sed rursus utramque rem uideri et uenisse
et utramque pretii nomine datam esse absurdum uideri. sed ait Caelius Sabinus, si rem tibi
uenalem habenti, ueluti fundum, [acceperim et] pretii nomine hominem forte dederim,
fundum quidem uideri uenisse, hominem autem pretii nomine datum esse, ut fundus acciperetur.
[...]
[142]
Locatio autem et conductio similibus regulis constituitur; nisi
enim merces certa statuta sit, non uidetur locatio et conductio contrahi.
[143]
Vnde si alieno arbitrio merces permissa sit, uelut quanti Titius aestimauerit,
quaeritur, an locatio et conductio contrahatur. qua de causa si fulloni polienda curandaue,
sarcinatori sarcienda uestimenta dederim nulla statim mercede constituta, postea tantum
daturus, quanti inter nos conuenerit, quaeritur, an locatio et conductio contrahatur.
[144]
Vel si rem tibi utendam dederim et inuicem aliam rem utendam
acceperim, quaeritur, an locatio et conductio contrahatur.
[145]
Adeo
autem emptio et uenditio et locatio et conductio familiaritatem aliquam inter se habere
uidentur, ut in quibusdam causis quaeri soleat, utrum emptio et uenditio contrahatur, an
locatio et conductio, ueluti si qua res in perpetuum locata sit. quod euenit in praediis
municipum, quae ea lege locantur, ut, quamdiu id uectigal praestetur, neque ipsi conductori
neque heredi eius praedium auferatur; sed magis placuit locationem conductionemque esse.
[146]
Item quaeritur, si gladiatores ea lege tibi tradiderim, ut in
singulos, qui integri exierint, pro sudore denarii XX mihi darentur, in eos uero singulos, qui
occisi aut debilitati fuerint, denarii mille, quaeritur, utrum emptio et uenditio an locatio et
conductio contrahatur. et magis placuit eorum, qui integri exierint, locationem et conductionem
contractam uideri, at eorum, qui occisi aut debilitati sunt, emptionem et uenditionem esse;
idque ex accidentibus apparet, tamquam sub condicione facta cuiusque uenditione aut locatione.
iam enim non dubitatur, quin sub condicione res uenire aut locari possint.
[147]
Item quaeritur, si cum aurifice mihi conuenerit, ut is ex auro suo certi
ponderis certaeque formae anulos mihi faceret et acciperet uerbi gratia denarios CC, utrum
emptio et uenditio an locatio et conductio contrahatur. Cassius ait materiae quidem emptionem
uenditionemque contrahi, operarum autem locationem et conductionem; sed plerisque placuit
emptionem et uenditionem contrahi. atqui si meum aurum ei dedero mercede pro opera constituta,
conuenit locationem conductionem contrahi.
[...]
[148]
Societatem coire solemus aut totorum bonorum aut unius alicuius
negotii, ueluti mancipiorum emendorum aut uendendorum.
[149]
Magna
autem quaestio fuit, an ita coiri possit societas, ut quis maiorem partem lucretur, minorem
damni praestet. quod Quintus Mucius <contra naturam societatis esse existimavit et ob
id non esse ratum habendum. Sed Servius Sulpicius, cuius> etiam praeualuit
sententia, adeo ita coiri posse societatem existimauit, ut dixerit illo quoque modo coiri
posse, ut quis nihil omnino damni praestet, sed lucri partem capiat, si modo opera eius tam
pretiosa uideatur, ut aequum sit eum cum hac pactione in societatem admitti; nam et ita posse
coiri societatem constat, ut unus pecuniam conferat, alter non conferat et tamen lucrum inter
eos commune sit; saepe enim opera alicuius pro pecunia ualet.
[150]
Et illud certum est, si de partibus lucri et damni nihil inter eos conuenerit, tamen aequis ex
partibus commodum ut incommodum inter eos commune esse; sed si in altero partes expressae
fuerint, uelut in lucro, in altero uero omissae, in eo quoque, quod omissum est similes partes
erunt.
[151]
Manet autem societas eo usque, donec in eodem
<con>sensu perseuerant; at cum aliquis renuntiauerit societati, societas
soluitur. sed plane si quis in hoc renuntiauerit societati, ut obueniens aliquod lucrum solus
habeat, ueluti si mihi totorum bonorum socius, cum ab aliquo heres esset relictus, in hoc
renuntiauerit societati, ut hereditatem solus lucri faciat, cogetur hoc lucrum communicare; si
quid uero aliud lucri fecerit, quod non captauerit, ad ipsum solum pertinet, mihi uero,
quidquid omnino post renuntiatam societatem adquiritur, soli conceditur.
[152]
Soluitur adhuc societas etiam morte socii, quia, qui societatem contrahit, certam
personam sibi eligit.
[153]
Dicitur etiam capitis deminutione solui
societatem, quia ciuili ratione capitis deminu-
[(V:)]
tio morti coaequatur; sed utique, si adhuc consentiant in
societatem, nova videtur incipere societas.
[154]
Item si cuius ex
sociis bona publice aut privatim venierint, solivitur societas. Sed haec quoque societas, de
qua loquimur, id est, quae consensu contrahitur nudo, iuris gentium est; itaque inter omnes
homines naturali ratione consistit.
[(F:)]
tio morti coaequatur; sed utique si adhuc consentiant in
societatem, noua uidetur incipere societas.
[154]
Item si cuius ex
sociis bona publice aut priuatim uenierint, soluitur societas. sed ea quidem societas, de qua
loquimur, id est, quae nudo consensu contrahitur, iuris gentium est; itaque inter omnes homines
naturali ratione consistit.
[154a]
Est autem aliud genus societatis
proprium ciuium Romanorum. olim enim mortuo patre familias, inter suos heredes quaedam erat
legitima simul et naturalis societas, quae appellabatur 'ercto non cito', id est 'dominio non
diuiso': 'erctum' enim 'dominium' est, unde 'erus' 'dominus' dicitur; 'ciere' autem 'diuidere'
est; unde 'caedere' et 'secare' et 'diuidere' dicimus.
[154b]
Alii
quoque, qui uolebant eandem habere societatem, poterant id consequi apud praetorem certa legis
actione. in hac autem societate fratrum ceterorumue, qui ad exemplum fratrum suorum societatem
coierint, illud proprium erat, [unus] quod uel unus ex sociis communem seruum
manumittendo liberum faciebat et omnibus libertum adquirebat; item unus rem communem mancipando
eius faciebat, qui mancipio accipiebat.
[155]
Mandatum consistit, siue nostra gratia mandemus siue aliena;
itaque, siue ut mea negotia geras siue ut alterius mandauerim, contrahitur mandati obligatio,
et inuicem alter alteri tenebimur in id, quod uel me tibi uel te mihi bona fide praestare
oportet.
[156]
Nam si tua gratia tibi mandem, superuacuum est
mandatum; quod enim tu tua gratia facturus sis, id de tua sententia, non ex meo mandatu facere
debes; itaque si otiosam pecuniam domi tuae <te> habentem hortatus fuerim,
ut eam faenerares, quamuis iam ei mutuam dederis, a quo seruare non potueris, non tamen
habebis mecum mandati actionem. item si hortatus sim, ut rem aliquam emeres,
quam<uis> non expedierit tibi eam emisse, non tamen tibi mandati tenebor.
et adeo haec ita sunt, ut quaeratur, an mandati teneatur, qui mandauit tibi, ut Titio pecuniam
faenerares. sed Seruius negauit; non magis hoc casu obligationem consistere putauit, quam si
generaliter alicui mandetur, uti pecuniam suam faeneraret. <sed> sequimur
Sabini opinionem contra sentientis, quia non aliter Titio credidisses, quam si tibi mandatum
esset.
[157]
Illud constat, si quis de ea re mandet, quae contra bonos mores
est, non contrahi obligationem, ueluti si <ti>bi mandem, ut Titio furtum aut
iniuriam facias.
[158]
Item si quis <quid> post
mortem meam faciendum <mihi> mandet, inutile mandatum est, quia generaliter
placuit ab heredis persona obligationem incipere non posse.
[159]
Sed
recte quoque contractum mandatum, si, dum adhuc integra res sit, reuocatum fuerit, euanescit.
[160]
Item si adhuc integro mandato mors alterutrius alicuius
interueniat, id est uel eius, qui mandarit, uel eius, qui mandatum susceperit, soluitur
mandatum; sed utilitatis causa receptum est, ut, si mortuo eo, qui mihi mandauerit, ignorans
eum decessisse exsecutus fuero mandatum, posse me agere mandati actione; alioquin iusta et
probabilis ignorantia damnum mihi [non] adferet. et huic simile est, quod plerisque
placuit, si debitor meus manumisso dispensatori meo per ignorantiam soluerit, liberari eum, cum
alioquin stricta iuris ratione non posset liberari eo, quod alii soluisset, quam cui soluere
deberet.
[161]
Cum autem is, cui recte mandauerim, egressus fuerit mandatum,
ego quidem eatenus cum eo habeo mandati actionem, quatenus mea interest inplesse eum mandatum,
si modo implere potuerit; at ille mecum agere non potest. itaque si mandauerim tibi, ut uerbi
gratia fundum mihi sestertiis C emeres, tu sestertiis CL emeris, non habebis mecum mandati
actionem, etiamsi tanti uelis mihi dare fundum, quanti emendum tibi mandassem; idque maxime
Sabino et Cassio placuit. quodsi minoris emeris, habebis mecum scilicet actionem, quia qui
mandat, ut C milibus emeretur, is utique mandare intellegitur, uti minoris, si posset,
emeretur.
[162]
In summa sciendum <est, si
faciendum> aliquid gratis dederim, quo nomine si mercedem statuissem, locatio et
conductio contraheretur, mandati esse actionem, ueluti si fulloni polienda curandaue uestimenta
<dederim> aut sarcinatori sarcienda.
[163]
Expositis generibus obligationum, quae ex contractu nascuntur,
admonendi sumus adquiri nobis non solum per nosmet ipsos, sed etiam per eas personas, quae in
nostra potestate, manu mancipioue sunt.
[164]
Per liberos quoque
homines et alienos seruos, quos bona fide possidemus, adquiritur nobis; sed tantum ex duabus
causis, id est, si quid ex operis suis uel ex re nostra adquirant.
[165]
Per eum quoque seruum, in quo usumfructum habemus, similiter ex duabus istis causis
nobis adquiritur.
[166]
Sed qui nudum ius Quiritium in seruo habet,
licet dominus sit, minus tamen iuris in ea re habere intellegitur quam usufructuarius et bonae
fidei possessor. nam placet ex nulla causa [alia] ei adquiri posse; adeo ut, etsi
nominatim ei dari stipulatus fuerit seruus mancipioue nomine eius acceperit, quidam existimant
nihil ei adquiri.
[167]
Communem seruum pro dominica parte dominis
adquirere certum est, ex-
[V:]
cepto eo, quod uni nominatim stipulando [vel
mancipiando] aut mancipio accipiendo illi soli adquirit, velut cum ita stipuletur: TITIO
DOMINO MEO DARI SPONDES? aut cum ita mancipio accipiat: HANC REM EX IVRE QVIRITIVM LVCII TITII
DOMINI MEI ESSE AIO, EAQVE EI EMPTA ESTO HOC AERE AENEAQVE LIBRA.
[167a]
Illud quaeritur, an, quod domini nomen adiectum efficit, idem
faciat unius ex dominis iussum intercedens. Nostri praeceptores proinde ei, qui iusserit, soli
adquiri existimant, atque si nominatim ei soli stipulatus esset servus mancipiove accepisset;
diversae scholae autores proinde utrisque adquiri putant, ac si nullius iussum intervenisset.
[168]
Tollitur autem obligatio praecipue solutione eius, quod
debeatur. Vnde quaeritur, si quis consentiente creditore aliud pro alio solverit, utrum ipso
iure liberetur, quod nostris praeceptoribus placet, an ipso iure maneat obligatus, sed adversus
petentem excpetione doli mali defendi debeat, quod diversae scholae auctoribus visum est.
[169]
Item per acceptilationem tollitur obligatio. Acceptilatio autem
est veluti imaginaria solutio. Quod enim ex vereborum obligatione tibi debeam, id si velis,
mihi remittere, poterit sic fieri, ut patiaris haec verba me dicere: QVOD EGO TIBI PROMISI,
HABESNE ACCEPTVM? et tu respondeas: HABEO.
[170]
Quo genere, ut diximus, <tolluntur illae obligationes
tantum, quae ex verbis consistunt,> non etiam ceterae; consentaneum enim visum est
verbis factam obligationem posse aliis verbis dissolvi. Sed id, quod ex alia causa debeatur,
potest in stipulationem deduci et per acceptilationem <dissolvi
[171]
Quamvis autem fiat acceptilatio> imaginaria
solutione, tamen mulier sine tutore auctore acceptum facere non potest, cum alioquin solvi ei
sine tutore auctore possit.
[172]
Item, quod debetur, pro parte recte solvitur; an autem in
partem acceptum fieri possit, quaesitum <est>.
[173]
Est etiam alia species imaginariae solutionis, per aes et
libram; quod et ipsum genus certis in causis receptum est, veluti si quid eo nomine debeatur,
quod per aes et libram gestum est, sive quid ex iudicati causa debeatur.
[174]
Adhibentur non minus quam quinque testes et libripens; deinde
is, qui liberatur, ita oportet loquatur: QVOD EGO TIBI TOT MILIBVS CONDEMNATVS SVM, ME EO
NOMINE A TE SOLVO LIBEROQVE HOC AERE AENEAQVE LIBRA, HANC TIBI
[F:]
cepto eo, quod uni nominatim stipulando aut mancipio accipiendo
illi soli adquirit, uelut cum ita stipuletur: TITIO DOMINO MEO DARI SPONDES? aut cum ita
mancipio accipiat: HANC REM EX IVRE QVIRITIVM LVCII TITII DOMINI MEI ESSE AIO, EAQVE EI EMPTA
ESTO HOC AERE.
[167a]
Illud quaeritur, an, quod nomen domini adiectum efficit, idem
faciat unius ex dominis iussum intercedens. nostri praeceptores proinde ei, qui iusserit, soli
adquiri existimant, atque si nominatim ei stipulatus esset seruus mancipioue quid accepisset;
diuersae scholae auctores proinde utrisque adquiri putant, ac si nullius iussum interuenisset.
[168]
[QVIBVS MODIS SOLVVNTVR OBLIGATIONES. RVBRICA.] Tollitur autem obligatio praecipue
solutione eius, quod debeatur. unde quaeritur, si quis consentiente creditore aliud pro alio
soluerit, utrum ipso iure liberetur, quod nostris praeceptoribus placuit, an ipso iure maneat
obligatus, sed aduersus petentem per exceptionem doli mali defendi debeat, quod diuersae
scholae auctoribus uisum est.
[169]
[RVBRICA. DE ACCEPTELLATIONE. RVBRICA.] Item per acceptilationem tollitur obligatio.
acceptilatio autem est ueluti imaginaria solutio. nam quod ex uerborum obligatione tibi debeam,
id si uelis mihi remittere, poterit sic fieri, ut patiaris haec uerba me dicere: QVOD TIBI EGO
PROMISI, HABESNE ACCEPTVM? et tu respondeas: HABEO.
[170]
Quo genere, ut diximus, tolluntur illae obligationes, quae ex
uerbis consistunt, non etiam ceterae; consentaneum enim uisum est uerbis factam obligationem
posse aliis uerbis dissolui. sed id, quod ex alia causa debeatur, potest in stipulationem
deduci et per acceptilationem dissolui.
[171]
Quamuis autem acceptilatio imaginaria solutio sit, tamen mulier
sine tutore auctore acceptilationem facere non potest, cum alioquin solui ei sine tutore
auctore possit.
[172]
Item, quod debetur, pro parte recte soluitur; an autem in
partem acceptilatio fieri possit, quaesitum est.
[173]
Est et alia species imaginariae solutionis, per aes et libram;
quod et ipsum genus certis ex causis receptum est, ueluti si quid eo nomine debeatur, quod per
aes et libram gestum est, siue quid ex iudicati causa debeatur.
[174]
Adhibentur non minus quam quinque testes et libripens; deinde
is, qui liberatur, ita oportet dicat: QVOD EGO TIBI TOT MILIBVS IVDICIO CONDEMNATVS SVM, ME A
TE EO NOMINE SOLVO LIBEROQVE HOC AERE AENEAQVE LIBRA. HANC TIBI
LIBRAM PRIMAM
POSTREMAMQVE EXPENDO, <SECVNDVM> LEGEM PVBLICAM. deinde asse percutit libram
eumque dat ei, a quo liberatur, ueluti soluendi causa.
[175]
Similiter legatarius heredem eodem modo liberat de legato, quod per damnationem relictum est,
ut tamen scilicet, sicut iudicatus CONDEMNATVM SE ESSE significat, ita heres TESTAMENTO SE DARE
DAMNATVM ESSE dicat. de eo tamen tantum potest heres eo modo liberari, quod pondere numero
constet, et ita si certum sit. quidam et de eo, quod mensura constat, idem existimant.
[176]
Praeterea nouatione tollitur obligatio, ueluti si, quod tu
mihi debeas, a Titio dari stipulatus sim; nam interuentu nouae personae noua nascitur obligatio
et prima tollitur translata in posteriorem, adeo ut interdum, licet posterior stipulatio
inutilis sit, tamen prima nouationis iure tollatur, ueluti si, quod mihi debes, a Titio post
mortem eius uel a muliere pupilloue sine tutore auctore stipulatus fuero; quo casu rem amitto;
nam et prior debitor liberatur et posterior obligatio nulla est. non idem iuris est, si a seruo
stipulatus fuero; nam tunc <prior> proinde adhuc obligatus tenetur, ac si
postea a nullo stipulatus fuissem.
[177]
Sed si eadem persona sit, a
qua postea stipuler, ita demum nouatio fit, si quid in posteriore stipulatione noui sit, forte
si condicio uel sponsor aut dies adiciatur aut <de>trahatur.
[178]
Sed quod de sponsore diximus, non constat; nam diuersae scholae
auctoribus placuit nihil ad nouationem proficere sponsoris adiectionem aut detractionem.
[179]
Quod autem diximus, si condicio adiciatur, nouationem fieri,
sic intellegi oportet, ut ita dicamus factam nouationem, si condicio extiterit; alioquin si
defecerit, durat prior obligatio. sed uideamus, num is, qui eo nomine agat, doli mali aut pacti
conuenti exceptione possit summoueri, quia uidetur inter eos id actum, ut ita ea res peteretur,
si posterioris stipulationis exstiterit condicio. Seruius tamen Sulpicius existimauit statim et
pendente condicione nouationem fieri et, si defecerit condicio, ex neutra causa agi posse
<et> eo modo rem perire; qui consequenter et illud respondit, si quis id,
quod sibi L. Titius deberet, a seruo fuerit stipulatus, nouationem fieri et rem perire, quia
cum seruo agi non posset. <sed> in utroque casu alio iure utimur. nec magis
his casibus nouatio fit, quam si id, quod tu mihi debeas, a peregrino, cum quo sponsus communio
non est, SPONDES uerbo stipulatus sim.
[180]
Tollitur adhuc obligatio
litis contestatione, si modo legitimo iudicio fuerit actum; nam tunc obligatio quidem
principalis dissoluitur, incipit autem teneri reus litis contestatione. sed si condemnatus sit,
sublata litis contestatione incipit ex causa iudicati teneri. et hoc <est>,
quod apud ueteres scriptum est, ante litem contestatam dare debitorem oportere, post litem
contestatam condemnari oportere, post condemnationem iudicatum facere oportere.
[181]
Vnde fit, ut, si legitimo iudicio debitum petiero, postea de eo ipso iure
agere non possim, quia inutiliter intendo: DARI MIHI OPORTERE, quia litis contestatione dari
oportere desiit, aliter atque si imperio continenti iudicio egerim; tunc enim nihilo minus
obligatio durat, et ideo ipso iure postea agere possum, sed debeo per exceptionem rei iudicatae
uel in iudicium deductae summoueri. quae autem legitima sint iudicia et quae imperio
continentur, sequenti commentario referemus.
[182]
Transeamus nunc ad obligationes, quae ex delicto nascuntur,
ueluti si quis furtum fecerit, bona rapuerit, damnum dederit, iniuriam commiserit. quarum
omnium rerum uno genere consistit obligatio, cum ex contractu obligationes in IIII genera
diducantur, sicut supra exposuimus.
[183]
Furtorum autem genera Ser. Sulpicius et Masurius Sabinus IIII
esse dixerunt, 'manifestum' et 'nec manifestum', 'conceptum' et 'oblatum'; Labeo duo,
'manifestum' <et> nec 'manifestum'; nam 'conceptum' et 'oblatum' species
potius actionis esse furto cohaerentes quam genera furtorum. quod sane uerius uidetur, sicut
inferius apparebit.
[184]
'Manifestum' furtum quidam id esse
dixerunt, quod dum fit, deprehenditur. alii uero ulterius, quod eo loco deprehenditur, ubi fit,
uelut si in oliueto oliuarum, in uineto uuarum furtum factum est, quamdiu in eo oliueto aut
uineto fur sit; aut si in domo furtum factum sit, quamdiu in ea domo fur sit. alii adhuc
ulterius eo usque vel manifestum furtum esse dixerunt, donec perferret eo, quo perferre fur
destinasset. alii adhuc ulterius, quandoque eam rem fur tenens uisus fuerit; quae sententia non
optinuit. sed et illorum sententia, qui existimauerunt, donec perferret eo, quo fur
destinasset, deprehensum furtum manifestum esse, ideo non uidetur probari, quia magnam recipit
dubitationem, utrum unius diei an etiam plurium dierum spatio id terminandum sit; quod eo
pertinet, quia saepe in aliis ciuitatibus subreptas res in alias ciuitates uel in alias
prouincias destinant fures perferre. ex duabus itaque superioribus opinionibus alterutra
adprobatur; magis tamen plerique posteriorem probant.
[185]
'Nec
manifestum' furtum quid sit, ex iis, quae diximus, intellegitur; nam quod manifestum non est,
id nec manifestum est.
[186]
'Conceptum' furtum dicitur, cum apud
aliquem testibus praesentibus furtiua res quaesita et inuenta est; nam in eum propria actio
constituta est, quamuis fur non sit, quae appellatur 'concepti'.
[187]
'Oblatum' furtum dicitur, cum res furtiua tibi ab aliquo oblata
sit eaque apud te concepta sit, vel utique si ea mente data tibi fuerit, ut apud te potius quam
apud eum, qui dederit, conciperetur. nam tibi, apud quem concepta est, propria aduersus eum,
qui optulit, quamuis fur non sit, constituta est actio, <quae> appellatur
'oblati'.
[188]
Est etiam 'prohibiti furti'
<actio> aduersus eum, qui furtum quaerere uolentem prohibuerit.
[189]
Poena manifesti furti ex lege XII tabularum capitalis erat. nam
liber uerberatus addicebatur ei, cui furtum fecerat; utrum autem seruus efficeretur ex
addictione an adiudicati loco constitueretur, ueteres quaerebant. in seruum aeque uerberatum
animaduertebatur. sed postea inprobata est asperitas poenae, et tam ex serui persona quam ex
liberi quadrupli actio praetoris edicto constituta est.
[190]
Nec manifesti furti poena per legem <XII>
tabularum dupli inrogatur, eamque etiam praetor conseruat.
[191]
Concepti et oblati poena ex lege XII tabularum tripli est, eaque similiter a praetore seruatur.
[192]
Prohibiti actio quadrupli est ex edicto praetoris introducta.
lex autem eo nomine nullam poenam constituit; hoc solum praecipit, ut, qui quaerere uelit,
nudus quaerat, licio cinctus, lancem habens; qui si quid inuenerit, iubet id lex furtum
manifestum esse.
[193]
Quid sit autem licium, quaesitum est; sed
uerius <est>
[eam] consuti genus esse, quo necessariae partes tegerentur. Quae res [lex]
tota ridicula est; nam qui uestitum quaerere prohibet, is et nudum quaerere prohibiturus est,
eo magis quod ita quaesita re <et> inuenta maiori poenae subiciatur. deinde
quod lancem siue ideo haberi iubeat, ut manibus occupatis nihil subiciat, siue ideo, ut, quod
inuenerit, ibi imponat, neutrum eorum procedit, si id, quod quaeratur, eius magnitudinis aut
naturae sit, ut neque subici neque ibi inponi possit. certe non dubitatur, cuiuscumque materiae
sit ea lanx, satis legi fieri.
[194]
Propter hoc tamen, quod lex ex
ea causa manifestum furtum esse iubet, sunt, qui scribunt furtum manifestum aut lege
<intellegi> aut natura; lege id ipsum, de quo loquimur, natura illud, de
quo superius exposuimus. sed uerius est natura tantum manifestum furtum intellegi; neque enim
lex facere potest, ut, qui manifestus fur non sit, manifestus sit, non magis quam qui omnino
fur non sit, fur sit, et, qui adulter aut homicida non sit, adulter uel homicida sit; at illud
sane lex facere potest, ut proinde aliquis poena teneatur, atque si furtum uel adulterium uel
homicidium admisisset, quamuis nihil eorum admiserit.
[195]
Furtum autem fit non solum, cum quis intercipiendi causa rem
alienam amouet, sed generaliter, cum quis rem alienam inuito domino contrectat.
[196]
Itaque si quis re, quae apud eum deposita sit, utatur, furtum committit;
et, si quis utendam rem acceperit eamque in alium usum transtulerit, furti obligatur, ueluti,
si quis argentum utendum acceperit, quasi amicos ad cenam inuitaturus, [rogaverit] et
id peregre secum tulerit, aut, si quis equum gestandi gratia commodatum longius [cum]
aliquo duxerit, quod ueteres scripserunt de eo, qui in aciem perduxisset.
[197]
Placuit tamen eos, qui rebus commodatis aliter uterentur, quam utendas accepissent,
ita furtum committere, si intellegant, id se inuito domino facere eumque, si intellexisset, non
permissurum, ut, si permissurum credant, extra furti crimen uideri. optima sane distinctio est,
quod furtum sine dolo malo non committitur.
[198]
Sed et, si credat
aliquis inuito domino se rem <con>trectare, domino autem uolente id fiat,
dicitur furtum non fieri. unde illud quaesitum [et probatum] est: cum Titius seruum
meum sollicitauerit, ut quasdam res mihi subriperet et ad eum perferret, <et
servus> id ad me pertulerit, ego, dum uolo Titium in ipso delicto deprehendere,
permiserim <ser>uo quasdam res ad eum perferre, utrum furti an serui
corrupti iudicio teneatur Titius mihi, an neutro? responsum neutro eum teneri, furti ideo, quod
non inuito me res contrectaverit, serui corrupti ideo, quod deterior seruus factus non est.
[199]
Interdum autem etiam liberorum hominum furtum fit, ueluti si
quis liberorum nostrorum, qui in potestate nostra sint, siue etiam uxor, quae in manu nostra
sit, siue etiam iudicatus uel auctoratus meus subreptus fuerit.
[200]
Aliquando etiam suae rei quisque furtum committit, ueluti si debitor rem, quam creditori
pignori dedit, subtraxerit, uel si bonae fidei possessori rem meam possidenti subripuerim. unde
placuit eum, qui seruum suum, quem alius bona fide possidebat, ad se reuersum celauerit, furtum
committere.
[201]
Rursus ex diuerso interdum alienas res occupare et
usucapere concessum est nec creditur furtum fieri, uelut res hereditarias, quarum heres non est
nactus possessionem, nisi necessarius heres extet; nam necessario herede extante placuit nihil
pro herede usucapi posse. item debitor rem, quam fiduciae causa creditori mancipauerit aut in
iure cesserit, <secun>dum ea, quae in superiore commentario rettulimus, sine
furto possidere et usucapere potest.
[202]
Interdum furti tenetur,
qui ipse furtum non fecerit, qualis est, cuius ope consilio furtum factum est. in quo numero
est, qui nummos tibi excussit, ut eos alius subriperet, uel obstitit tibi, ut alius subriperet,
aut oues aut boues tuas fugauit, ut alius eas exciperet. et hoc ueteres scripserunt de eo, qui
panno rubro fugauit armentum; sed si quid per lasciuiam et non data opera, ut furtum
committeretur, factum sit, uidebimus, an utilis actio dari debeat, cum per legem Aquiliam, quae
de damno lata <est>, etiam culpa puniatur.
[203]
Furti autem actio ei conpetit, cuius interest rem saluam esse,
licet dominus non sit; itaque nec domino aliter conpetit, quam si eius intersit rem non perire.
[204]
Vnde constat creditorem de pignore subrepto furti agere posse;
adeo quidem, ut quamuis ipse dominus, id est ipse debitor, eam rem subripuerit, nihilo minus
creditori conpetat actio furti.
[205]
Item si fullo polienda
curandaue aut sarcinator sarcienda uestimenta mercede certa acceperit eaque furto amiserit,
ipse furti habet actionem,
non dominus, quia domini nihil interest ea non periisse, cum
iudicio locati a fullone aut sarcinatore suum <con>sequi possit, si modo is
fullo aut sarcinator rei praestandae [...] sufficiat; nam si soluendo non est, tunc, quia ab
eo dominus suum consequi non potest, ipsi furti actio conpetit, quia hoc casu ipsius interest
rem saluam esse.
[206]
Quae de fullone aut sarcinatore diximus, eadem
transferemus et ad eum, cui rem commodauimus; nam ut illi mercedem capiendo custodiam
praestant, ita hic quoque utendi commodum percipiendo similiter necesse habet custodiam
praestare.
[207]
Sed is, apud quem res deposita est, custodiam non
praestat tantumque in eo obnoxius est, si quid ipse dolo malofecerit; qua de causa,
<si> res ei subrepta fuerit, quia restituendae eius nomine depositi non
tenetur nec ob id eius interest rem saluam esse, furti itaque agere non potest, sed ea actio
domino conpetit.
[208]
In summa sciendum est quaesitum esse, an
impubes rem alienam amouendo furtum faciat. plerisque placet, quia furtum ex adfectu consistit,
ita demum obligari eo crimine impuberem, si proximus pubertati sit et ob id intellegat se
delinquere.
[209]
Qui res alienas rapit, tenetur etiam furti. quis enim magis
alienam rem inuito domino <con>trectat quam, qui ui rapit? itaque
rec<te dic>tum est eum improbum furem esse; sed propriam actionem eius
<de>licti nomine praetor introduxit, quae appellatur 'ui bonorum raptorum',
et est intra annum quadrupli actio, post annum simpli. quae actio utilis est, etsi quis unam
rem licet minimam rapuerit.
[210]
Damni iniuriae actio constituitur per legem Aquiliam, cuius
primo capite cautum est, <ut,> si quis hominem alienum
<ali>enamue quadrupedem, quae pecudum numero sit, iniuria occiderit, quanti
ea res in eo anno plurimi fuerit, tantum domino dare damnetur.
[211]
Is iniuria autem occidere intellegitur, cuius dolo aut culpa id acciderit; nec ulla alia lege
damnum, quod sine iniuria datur, reprehenditur, itaque inpunitus est, qui sine culpa et dolo
malo casu quodam damnum committit.
[212]
Nec solum corpus in actione
huius legis aestimatur; sed sane, si seruo occiso plus dominus capiat damni, quam pretium serui
sit, id quoque aestimatur, uelut si seruus meus ab aliquo heres institutus, antequam iussu meo
hereditatem cerneret, occisus fuerit; non enim tantum ipsius pretium aestimatur, sed et
hereditatis amissae quantitas. item si ex gemellis uel ex comoedis uel ex symphoniacis unus
occisus fuerit, non solum occisi fit aestimatio, sed eo amplius <id> quoque
conputatur, quod ceteri, qui supersunt, depretiati sunt. idem iuris est etiam, si ex pari
mularum unam uel etiam ex quadrigis equorum unum occiderit.
[213]
Cuius autem seruus occisus est, is liberum arbitrium habet uel capitali crimine reum facere
eum, qui occiderit, uel hac lege damnum persequi.
[214]
Quod autem
adiectum est in hac lege: QVANTI IN EO ANNO PLVRIMI EA RES FVERIT, illud efficit, si clodum
puta aut luscum seruum occiderit, qui in eo anno integer fuerit, <ut non, quanti
mortis tempore erit, sed quanti in eo anno plurimi fuerit,> aestimatio fiat; quo
fit, ut quis plus interdum <con>sequatur, quam ei damnum datum est.
[215]
Capite secundo <aduersus> adstipulatorem,
qui pecuniam in fraudem stipulatoris acceptam fecerit, quanti ea res est, tanti actio
constituitur.
[216]
Qua et ipsa parte legis damni nomine actionem
introduci manifestum est; sed id caueri non fuit necessarium, cum actio mandati ad eam rem
sufficeret; nisi quod ea lege aduersus infitiantem in duplum agitur.
[217]
Capite tertio de omni cetero damno cauetur. itaque si quis
seruum uel eam quadrupedem, quae pecudum numero est, <uulnerauerit siue eam
quadrupedem, quae pecudum numero non est,> uelut canem, aut feram bestiam, uelut
ursum, leonem, uulnerauerit uel occiderit, hoc capite actio constituitur. in ceteris quoque
animalibus, item in omnibus rebus, quae anima carent, damnum iniuria datum hac parte
uindicatur. si quid enim ustum aut ruptum aut fractum, actio hoc capite constituitur, quamquam
potuerit sola 'rupti' appellatio in omnes istas causas sufficere; 'ruptum' <enim
intellegitur, quod quoquo modo corruptum> est; unde non solum usta aut rupta aut
fracta, sed etiam scissa et collisa et effusa et quoquo modo uitiata aut perempta atque
deteriora facta hoc uerbo continentur.
[218]
Hoc tamen capite non
quanti in eo anno, sed quanti in diebus XXX proxumis ea res fuerit, damnatur is, qui damnum
dederit. ac ne 'plurimi' quidem uerbum adicitur; et ideo quidam putauerunt liberum esse iudici
ad id tempus ex diebus XXX aestimationem redigere, quo plurimi res fuit, uel ad id, quo minoris
fuit. sed Sabino placuit proinde habendum, ac si etiam hac parte 'plurimi' uerbum adiectum
esset; nam legis latorem contentum fuisse, <quod prima parte eo uerbo usus esset.
[219]
Ceterum> placuit ita demum ex ista lege actionem
esse, si quis corpore suo damnum dederit; ideoque alio modo damno dato utiles actiones dantur,
ueluti si quis alienum hominem aut pecudem incluserit et fame necauerit, aut iumentum tam
uehementer egerit, ut rumperetur; item si quis alieno seruo persuaserit, ut in arborem
ascenderet uel in puteum descenderet, et is ascendendo aut descendendo ceciderit aut mortuus
fuerit aut aliqua parte corporis laesus sit. item contra, si quis alienum seruum de ponte aut
ripa in flumen proiecerit et is suffocatus fuerit, hic quoque corpore suo damnum dedisse eo,
quod proiecerit, non difficiliter intellegi potest.
[220]
Iniuria autem committitur non solum, cum quis pugno puta aut
fuste percussus uel etiam uerberatus erit, sed etiam, si cui conuicium factum fuerit siue quis
bona alicuius quasi debitoris sciens eum nihil sibi debere proscripserit siue quis ad infamiam
alicuius libellum aut carmen scripserit siue quis matrem familias aut praetextatum adsectatus
fuerit, et denique aliis pluribus modis.
[221]
Pati autem iniuriam
uidemur non solum per nosmet ipsos, sed etiam per liberos nostros, quos in potestate habemus,
item per uxores nostras, cum in manu nostra sint; itaque, si uel filiae meae, quae Titio nupta
est, iniuriam feceris, non solum filiae nomine tecum agi iniuriarum potest, uerum etiam meo
quoque et Titii nomine.
[222]
Seruo autem ipsi quidem nulla iniuria
intellegitur fieri, sed domino per eum fieri uidetur; non tamen isdem modis, quibus etiam per
liberos nostros uel uxores iniuriam pati uidemur, sed ita, cum quid atrocius commissum fuerit,
quod aperte in <con>tumeliam domini fieri uidetur, ueluti si quis alienum
seruum uerberauerit, et in hunc casum formula proponitur. at si qui seruo conuicium fecerit uel
pugno eum percusserit, non proponitur ulla formula nec temere petenti datur.
[223]
Poena autem iniuriarum ex lege XII tabularum propter membrum
quidem ruptum talio erat; propter os uero fractum aut conlisum trecentorum assium poena erat,
[veluti] si libero os fractum erat; at si seruo, CL; propter ceteras uero iniurias
XXV assium poena erat constituta. et uidebantur illis temporibus in magna paupertate satis
idoneae istae pecuniae poenae esse.
[224]
Sed nunc alio iure utimur;
permittitur enim nobis a praetore ipsis iniuriam aestimare, et iudex uel tanti condemnat,
quanti nos aestimauerimus, uel minoris, prout illi uisum fuerit; sed cum atrocem iniuriam
praetor aestimare soleat, si simul constituerit, quantae pecuniae eo nomine fieri debeat
uadimonium, hac ipsa quantitate taxamus formulam, et iudex, qui possit uel minoris damnare,
plerumque tamen propter ipsius praetoris auctoritatem non audet minuere condemnationem.
[225]
Atrox autem iniuria aestimatur uel ex facto, ueluti si quis ab
aliquo uulneratus aut uerberatus fustibusue caesus fuerit; uel ex loco, ueluti si cui in
theatro aut in foro iniuria facta sit; uel ex persona, ueluti si magistratus iniuriam passus
fuerit, uel senatoribus ab humili persona facta sit iniuria.
Commentarius IV
[1]
Superest, ut de actionibus loquamur. et si quaeramus, quot genera
actionum sint, uerius uidetur duo esse, in rem et in personam. nam qui IIII esse dixerunt ex
sponsionum generibus, non animaduerterunt quasdam species actionum inter genera se rettulisse.
[2]
In personam actio est, qua agimus [quotiens] cum
aliquo, qui nobis uel ex contractu uel ex delicto obligatus est, id est, cum intendimus DARE
FACERE PRAESTARE OPORTERE.
[3]
In rem actio est, cum aut corporalem
REM intendimus NOSTRAM ESSE aut IVS aliquod NOBIS CONPETERE, uelut utendi aut utendi fruendi,
eundi, agendi aquamue ducendi uel altius tollendi prospiciendiue, <aut cum>
actio ex diuerso aduersario est negatiua.
[4]
Sic itaque discretis
actionibus certum est non posse nos rem nostram ab alio ita petere: SI PARET EVM DARE OPORTERE;
nec enim quod nostrum est, nobis dari potest (cum scilicet id 'dari' nobis intellegatur, quod
<ita datur, ut> nostrum fiat) nec res, quae <nostra iam
est>, nostra amplius fieri potest. plane odio furum, quo magis pluribus actionibus
teneantur, receptum est, ut extra poenam dupli aut quadrupli rei recipiendae nomine fures ex
hac actione teneantur: SI PARET EOS DARE OPORTERE, quamuis sit etiam aduersus eos haec actio,
qua rem nostram esse petimus.
[5]
Appellantur autem in rem quidem actiones 'uindicationes', in
personam uero actiones, quibus DARI FIERIVE OPORTERE intendimus, 'condictiones'.
[6]
Agimus autem interdum, ut rem tantum consequamur, interdum ut poenam
tantum, alias ut rem et poenam.
[7]
Rem tantum persequimur uelut
actionibus, <quibus> ex contractu agimus.
[8]
Poenam tantum consequimur uelut actione furti et iniuriarum et secundum quorundam opinionem
actione ui bonorum raptorum; nam ipsius rei et uindicatio et condictio nobis conpetit.
[9]
Rem uero et poenam persequimur uelut ex his causis, ex quibus
aduersus infitiantem in duplum agimus; quod accidit per actionem iudicati, depensi, damni
iniuriae legis Aquiliae, aut legatorum nomine, quae per damnationem certa relicta sunt.
[10]
Quaedam praeterea sunt actiones, quae ad legis actionem
exprimuntur, quaedam sua ui ac potestate constant. quod ut manifestum fiat, opus est, ut prius
de legis actionibus loquamur.
[11]
Actiones, quas in usu ueteres habuerunt, 'legis actiones'
appellabantur uel ideo, quod legibus proditae erant, quippe tunc edicta praetoris, quibus
conplures actiones introductae sunt, nondum in usu habebantur, uel ideo, quia ipsarum legum
uerbis accommodatae erant et ideo immutabiles proinde atque leges obseruabantur. unde eum, qui
de uitibus succisis ita egisset, ut in actione uites nominaret, responsum est rem perdidisse,
cum [quia] debuisset arbores nominare, eo, quod lex XII tabularum, ex qua de uitibus
succisis actio conpeteret, generaliter de arboribus succisis loqueretur.
[12]
Lege autem agebatur modis quinque: sacramento, per iudicis postulationem, per
condictionem, per manus iniectionem, per pignoris capionem.
[13]
Sacramenti actio generalis erat; de quibus enim rebus ut aliter
ageretur, lege cautum non erat, de his sacramento agebatur. eaque actio proinde periculosa erat
falsi [...] atque hoc tempore periculosa est actio certae creditae pecuniae propter
sponsionem, qua periclitatur reus, si temere neget, <et> restipulationem,
qua periclitatur actor, si non debitum petat; nam qui uictus erat, summam sacramenti praestabat
poenae nomine, eaque in publicum cedebat praedesque eo nomine praetori dabantur, non ut nunc
sponsionis et restipulationis poena lucro cedit aduersarii, qui uicerit.
[14]
Poena autem sacramenti aut quingenaria erat aut quinquagenaria. nam de rebus mille
aeris plurisue quingentis assibus, de minoris uero quinquaginta assibus sacramento
contendebatur; nam ita lege XII tabularum cautum erat. <at> si de libertate
hominis controuersia erat, etiamsi pretiosissimus homo esset, tamen ut L assibus sacramento
contenderetur, eadem lege cautum est fauore scilicet libertatis, ne onerarentur adsertores.
<...10¾ vv.gap/>>
[15]
Cum iste omnes actiones <...4½
vv....>
<...4 fere vv....>
<...5½ vv....> ad iudicem accipiundum uenirent;
postea uero reuersis dabatur. ut autem <die> XXX. iudex detur, per legem
Pinariam factum est; ante eam autem legem statim dabatur iudex. illud ex superioribus
intellegimus, si de re minoris quam <M> aeris agebatur, quinquagenario
sacramento, non quingenario eos contendere solitos fuisse. postea tamen quam iudex datus esset,
comperendinum diem, ut ad iudicem uenirent, denuntiabant; deinde cum ad iudicem uenerant,
antequam apud eum causam perorarent, solebant breuiter ei et quasi per indicem rem exponere;
quae dicebatur 'causae coniectio' quasi 'causae suae in breue coactio'.
[16]
Si in rem agebatur, mobilia quidem et mouentia, quae modo in ius
adferri adduciue possent, in iure uindicabantur ad hunc modum: qui uindicabat, festucam
tenebat; deinde ipsam rem adprehendebat, uelut hominem, et ita dicebat: HVNC EGO HOMINEM EX
IVRE QVIRITIVM MEVM ESSE AIO; SECVNDVM SVAM CAVSAM SICVT DIXI, ECCE TIBI, VINDICTAM INPOSVI, et
simul homini festucam inponebat. aduersarius eadem similiter dicebat et faciebat. cum uterque
uindicasset, praetor dicebat: MITTITE AMBO HOMINEM, illi mittebant. qui prior
uindica<uerat, sic dice>bat: POSTVLO, ANNE DICAS, QVA EX CAVSA
VINDICAVERIS. ille respondebat: IVS FECI, SICVT VINDICTAM INPOSVI. deinde qui prior
uindicauerat, dicebat: QVANDO TV INIVRIA VINDICAVISTI,
D AERIS SACRAMENTO TE PROVOCO;
adversarius quoque dicebat similiter ET EGO
[V:]
TE <D AERIS SACRAMENTO PROVOCO; aut si res infra M
asses erat,> scilicet L asses sacramenti nominabant. deinde eadem sequebantur, quae,
cum in personam ageretur. postea praetor secundum alterum eorum uindicias dicebat, id est
interim aliquem possessorem constituebat, eumque iubebat praedes adversario dare litis et
uindiciarum, id est rei et fructuum; alios autem praedes ipse praetor ab utroque accipiebat
sacramenti <causa>, quod id in publicum cedebat. festuca autem utebantur
quasi hastae loco, signo quodam iusti domini<i, quando iusto domini>o ea
maxime sua esse credebant, quae ex hostibus cepissent; unde in centumviralibus iudiciis hasta
proponitur.
[17]
Si qua res talis erat,
ut sine incommodo non
posset in ius adferri uel adduci, uelut si columna aut <nauis aut> grex
alicuius pecoris esset, pars aliqua inde sumebatur <eaque in ius
adferebatur>, deinde in eam partem quasi in totam rem praesentem fiebat uindicatio;
itaque [uel] ex grege uel una ouis aut capra in ius adducebatur uel etiam pilus inde
sumebatur et
[F:]
QVINGENTIS ASSIBVS SACRAMENTO TE PROVOCO; aut si res infra mille
asses erat, quinquagenarium scilicet sacramentum nominabant. deinde eadem sequebantur, quae, si
in personam ageretur. postea praetor secundum alterum eorum uindicias dicebat, id est interim
aliquem possessorem constituebat, eumque iubebat praedes aduersario dare litis et uindiciarum,
id est rei et fructuum; alios autem praedes ipse praetor ab utroque accipiebat sacramenti
causa, quia id in publicum cedebat. festuca autem utebantur quasi hastae loco, signo quodam
iusti dominii, quando iusto dominio ea maxime sua esse credebant, quae ex hostibus cepissent;
unde in centumuiralibus iudiciis hasta proponitur.
[17]
Si qua res talis erat, ut sine incommodo non possit in ius
adferri uel adduci, uerbi gratia si columna aut nauis aut grex alicuius pecoris esset, pars
aliqua inde sumebatur eaque in ius adferebatur, deinde in eam partem quasi in totam rem
praesentem fiebat uindicatio; itaque ex grege uel una ouis siue capra in ius adducebatur uel
etiam pilus inde sumebatur et
in ius adferebatur; ex naue uero et columna aliqua pars
defringebatur; similiter si de fundo uel de aedibus siue de hereditate controuersia erat, pars
aliqua inde sumebatur et in ius adferebatur, et in eam partem proinde atque in totam rem
praesentem fiebat uindicatio, uelut ex fundo gleba sumebatur et ex aedibus tegula, et, si de
hereditate controuersia erat, aeque <...½
v....>
[V:]
[...] que legis actione restitutum est.
[17a]
Per iudicis
postulationem agebatur, si qua de re, ut ita ageretur, lex iussisset, sicuti lex XII tabularum
de eo quod ex stipulatione petitur. eaque res talis fere erat: qui agebat, sic dicebat: EX
SPONSIONE TE MIHI X MILIA SESTERTIA DARE OPORTERE AIO: ID POSTVLO, AIAS AN NEGES. aduersarius
dicebat non oportere. actor dicebat: QVANDO TV NEGAS, TE PRAETOR IVDICEM sive ARBITRVM POSTVLO,
VTI DES. itaque in eo genere actionis sine poena quisque negabat. item de hereditate diuidenda
inter coheredes eadem lex per iudicis postulationem agi iussit. idem fecit lex Licinnia, si de
aliqua re communi diuidenda ageretur. itaque nominata causa, ex qua agebatur, statim arbiter
petebatur.
[17b]
Per condictionem ita agebatur: AIO TE MIHI SESTERTIA X MILIA
DARE OPORTERE; ID POSTVLO, AIAS AN NEGES. aduersarius dicebat non oportere. actor dicebat:
QVANDO TV NEGAS, IN DIEM TRICENSIMVM <TIBI> IVDICIS CAPIENDI CAVSA CONDICO.
deinde die XXX ad iudicem capiendum praesto esse debebant. 'condicere' autem 'denuntiare' est
prisca lingua.
[18]
Itaque haec quidem actio proprie 'condictio' uocabatur, nam
actor aduersario denuntiabat, ut ad iudicem capiendum
die XXX adesset;
[F:]
que legis actione restitutum est.
[17a]
Per iudicis postulationem agebatur, si qua de re, ut ita ageretur, lex iussisset, sicuti lex
XII tabularum de eo, quod ex stipulatione petitur. eaque res talis fere erat: qui agebat, sic
dicebat: EX SPONSIONE TE MIHI X MILIA SESTERTIA DARE OPORTERE AIO; ID POSTVLO, AIAS AN NEGES.
aduersarius dicebat non oportere. actor dicebat: QVANDO TV NEGAS, TE PRAETOR IVDICEM siue
ARBITRVM POSTVLO VTI DES. itaque in eo genere actionis sine poena quisque negabat. item de
hereditate diuidenda inter coheredes eadem lex per iudicis postulationem agi iussit. idem fecit
lex Licinnia, si de aliqua re communi diuidenda ageretur. itaque nominata causa, ex qua
agebatur, statim arbiter petebatur.
[17b]
Per condictionem ita agebatur: AIO TE MIHI SESTERTIA X MILIA
DARE OPORTERE; ID POSTVLO, AIAS AN NEGES. aduersarius dicebat non oportere. actor dicebat:
QVANDO TV NEGAS, IN DIEM TRICENSIMVM TIBI IVDICIS CAPIENDI CAVSA CONDICO. deinde die tricensimo
ad iudicem capiendum praesto esse debebant. 'condicere' autem 'denuntiare' est prisca lingua.
[18]
Itaque haec quidem actio proprie 'condictio' uocabatur, nam
actor aduersario denuntiabat, [ut] ut ad accipiendum iu
nunc uero non proprie
'condictionem' dicimus actionem in personam, <qua> intendimus DARI NOBIS
OPORTERE; nulla enim hoc tempore eo nomine denuntiatio fit.
[19]
Haec
autem legis actio constituta est per legem Siliam et Calpurniam, lege quidem Silia certae
pecuniae, lege uero Calpurnia de omni certa re.
[20]
Quare autem haec
actio desiderata sit, cum de eo, quod nobis dari oportet, potuerimus aut sacramento aut per
iudicis postulationem agere, ualde quaeritur.
[21]
Per manus
iniectionem aeque <de> his rebus agebatur, de quibus, ut ita ageretur, lege
aliqua cautum est, uelut iudicati lege XII tabularum. quae actio talis erat: qui agebat, sic
dicebat: QVOD TV MIHI IVDICATVS siue DAMNATVS ES SESTERTIA X MILIA, QVANDOQVE NON SOLVISTI, OB
EAM REM EGO TIBI SESTERTIVM X MILIVM IVDICATI MANVM INICIO, et simul aliquam partem corporis
eius prendebat; nec licebat iudicato manum sibi depellere et pro se lege agere, sed uindicem
dabat, qui pro se causam agere solebat. qui uindicem non dabat, domum ducebatur ab actore et
uinciebatur.
[22]
Postea quaedam leges ex aliis quibusdam causis PRO
IVDICATO manus iniectionem in quosdam dederunt, sicut lex Publilia in eum, pro quo sponsor
dependisset, si in sex mensibus proximis, quam pro eo depensum esset, non soluisset sponsori
pecuniam; item lex Furia de sponsu aduersus eum, qui a sponsore plus quam uirilem partem
exegisset, et denique conplures aliae leges in multis causis talem actionem dederunt.
[23]
Sed aliae leges [in multis causis] ex quibusdam
<causis>
[si] constituerunt quasdam actiones per manus iniectionem, sed 'puram', id est non PRO
IVDICATO, uelut lex <Furia> testamentaria aduersus eum, qui legatorum nomine
mortisue causa plus M assibus cepisset, cum ea lege non esset exceptus, ut ei plus capere
liceret; item lex Marcia aduersus faeneratores, ut, si usuras exegissent, de his reddendis per
manus iniectionem cum eis ageretur.
[24]
Ex quibus legibus et, si
quae aliae similes essent, cum agebatur, <reo licebat> manum sibi depellere
et pro se lege agere. nam et actor in ipsa legis actione non adiciebat hoc uerbum: PRO
IVDICATO, sed nominata causa, ex qua agebat, ita dicebat: OB EAM REM EGO TIBI MANVM INICIO, cum
hi, quibus pro iudicato actio data erat, nominata causa, ex qua agebant, ita inferebant: OB EAM
REM EGO TIBI PRO IVDICATO MANVM INICIO. nec me praeterit in forma legis Furiae testamentariae
PRO IVDICATO uerbum inseri, cum res in ipsa lege non sit; quod uidetur nulla ratione factum.
[25]
Sed postea lege Vallia, excepto iudicato et eo, pro quo
depensum est, ceteris omnibus, cum quibus per manus iniectionem agebatur, permissum est sibi
manum depellere et pro se agere. itaque iudicatus et is, pro quo depensum est, etiam post hanc
legem uindicem dare debebant et, nisi darent, domum ducebantur. idque, quamdiu legis actiones
in usu erant, semper ita obseruabantur; unde nostris temporibus is, cum quo iudicati depensiue
agitur, iudicatum solui satisdare cogitur.
[26]
Per pignoris capionem lege agebatur de quibusdam rebus moribus,
<de quibusdam rebus> lege.
[27]
Introducta est
moribus rei militaris; nam et propter stipendium licebat militi ab eo, qui aes tribuebat, nisi
daret, pignus capere; dicebatur autem ea pecunia, quae stipendii nomine dabatur, 'aes
militare'. item propter eam pecuniam licebat pignus capere, ex qua equus emendus erat; quae
pecunia dicebatur 'aes equestre'. item propter eam pecuniam, ex qua hordeum equis erat
conparandum; quae pecunia dicebatur 'aes hordiarium'.
[28]
Lege autem
introducta est pignoris capio uelut lege XII tabularum aduersus eum, qui hostiam emisset nec
pretium redderet; item aduersus eum, qui mercedem non redderet pro eo iumento, quod quis ideo
locasset, ut inde pecuniam acceptam in dapem, id est in sacrificium, inpenderet; item lege
censoria data est pignoris capio publicanis uectigalium publicorum populi Romani aduersus eos,
qui aliqua lege uectigalia deberent.
[29]
Ex omnibus autem istis
causis certis uerbis pignus capiebatur, et ob id plerisque placebat hanc quoque actionem legis
actionem esse; quibusdam autem <contra> placebat, primum quod pignoris capio
extra ius peragebatur, id est non apud praetorem, plerumque etiam absente aduersario, cum
alioquin ceteris actionibus non aliter uti <quis> posset quam apud praetorem
praesente aduersario; praeterea quod nefasto quoque die, id est, quo non licebat lege agere,
pignus capi poterat.
[30]
Sed istae omnes legis actiones paulatim in odium uenerunt,
namque ex nimia subtilitate ueterum, qui tunc iura condiderunt, eo res perducta est, ut uel,
qui minimum errasset, litem perderet. itaque per legem Aebutiam et duas Iulias sublatae sunt
istae legis actiones, effectumque est, ut per concepta uerba, id est per formulas, litigemus.
[31]
. Tantum ex duabus causis permissum est [id
<est> legis actionem facere] lege agere: damni infecti et, si
centumuirale iudicium futurum est; sane, cum ad centumuiros itur, ante lege agitur sacramento
apud praetorem urbanum uel peregrinum [praetorem]; damni uero infecti nemo uult lege
agere, sed potius stipulatione, quae in edicto proposita est, obligat aduersarium suum, idque
et commodius ius et plenius est. per pignoris capionem <...24
vv.......> apparet.
[32]
Contra in ea forma,
quae publicano proponitur, talis fictio est, ut, quanta pecunia olim, si pignus captum esset,
id pignus is, a quo captum erat, luere deberet, tantam pecuniam condemnetur.
[33]
Nulla autem formula ad condictionis fictionem exprimitur; siue enim
pecuniam siue rem aliquam certam debitam nobis petamus, eam ipsam DARI NOBIS OPORTERE
intendimus nec ullam adiungimus condictionis fictionem; itaque simul intellegimus eas formulas,
quibus pecuniam aut rem aliquam NOBIS DARI OPORTERE intendimus, sua ui ac potestate ualere.
eiusdem naturae sunt actiones commodati, fiduciae, negotiorum gestorum et aliae innumerabiles.
[34]
Habemus adhuc alterius generis fictiones in quibusdam formulis,
uelut cum is, qui ex edicto bonorum possessionem petit, ficto se herede agit; cum enim
praetorio iure et non legitimo succedat in locum defuncti, non habet directas actiones et neque
id, quod defuncti fuit, potest intendere SVVM ESSE neque id, quod ei debebatur, potest
intendere <DARI> SIBI OPORTERE; itaque ficto se herede intendit, uelut hoc
modo: IVDEX ESTO. SI AVLVS AGERIVS, id est, si ipse actor, LVCIO TITIO HERES ESSET, TVM SI
FVNDVM, DE QVO AGITVR, EX IVRE QVIRITIVM EIVS ESSE OPORTERET; et, si illi debeatur pecunia,
praeposita simili fictione heredis ita subicitur: TVM SI PARERET NVMERIVM NEGIDIVM AVLO
<AGERIO> SESTERTIA X MILIA DARE OPORTERET.
[35]
Similiter et bonorum emptor ficto se herede agit. sed interdum et alio modo agere solet; nam ex
persona eius, cuius bona emerit, sumpta intentione conuertit condemnationem in suam personam,
id est, ut, quod illius esset uel illi dari oporteret, eo nomine aduersarius huic condemnetur.
quae species actionis appellatur 'Rutiliana', quia a praetore Publio Rutilio, qui et bonorum
uenditionem introduxisse dicitur, conparata est. superior autem species actionis, qua ficto se
herede bonorum emptor agit, 'Seruiana' uocatur.
[36]
<...> Datur autem haec actio ei, qui ex iusta causa traditam sibi rem
nondum usucepit eamque amissa possessione petit; nam quia non potest EAM EX IVRE QVIRITIVM SVAM
ESSE intendere, fingitur rem usucepisse, et ita quasi ex iure Quiritium dominus factus esset,
intendit uelut hoc modo: IVDEX ESTO. SI QVEM HOMINEM AVLVS AGERIVS EMIT <ET>
IS EI TRADITVS EST, ANNO POSSEDISSET, TVM SI EVM HOMINEM, DE QVO AGITVR, EIVS EX IVRE QVIRITIVM
ESSE OPORTERET et reliqua.
[37]
Item ciuitas Romana peregrino
fingitur, si eo nomine agat aut cum eo agatur, quo nomine nostris legibus actio constituta est,
si modo iustum sit eam actionem etiam ad peregrinum extendi. uelut si furti agat peregrinus aut
cum eo agatur, in <peregrinum> formula ita concipitur: IVDEX ESTO. SI PARET
<OPE> CONSILIOVE DIONIS HERMAEI <LVCIO> TITIO FVRTVM
FACTVM ESSE PATERAE AVREAE, QVAM OB REM EVM, SI CIVIS ROMANVS ESSET, PRO FVRE DAMNVM DECIDERE
OPORTERET et reliqua;
item si peregrinus furti agat, ciuitas ei Romana fingitur.
similiter si ex lege Aquilia peregrinus damni iniuriae agat aut cum eo agatur, ficta ciuitate
Romana iudicium datur.
[38]
Praeterea aliquando fingimus aduersarium
nostrum capite deminutum non esse; nam si ex contractu nobis obligatus obligataue sit et capite
deminutus deminutaue fuerit, uelut mulier per coemptionem, masculus per adrogationem, desinit
iure ciuili debere nobis, nec derecto intendi potest SIBI DARE EVM EAMVE OPORTERE; sed ne in
potestate eius sit ius nostrum corrumpere, introducta est [actio] contra eum eamue
actio utilis rescissa capitis deminutione, id est, in qua fingitur capite deminutus deminutaue
non esse.
[39]
Partes autem formularum hae sunt: demonstratio,
intentio, adiudicatio, condemnatio.
[40]
Demonstratio est ea pars
formulae, quae principio ideo inseritur, ut demonstretur res, de qua agitur, uelut haec pars
formulae: QVOD AVLVS AGERIVS NVMERIO NEGIDIO HOMINEM VENDIDIT, item haec: QVOD AVLVS AGERIVS
<APVD> NVMERIVM NEGIDIVM HOMINEM DEPOSVIT.
[41]
Intentio est ea pars formulae, qua actor desiderium suum concludit, uelut haec pars formulae:
SI PARET NVMERIVM NEGIDIVM AVLO AGERIO SESTERTIA X MILIA DARE OPORTERE; item haec: QVIDQVID
PARET NVMERIVM NEGIDIVM AVLO AGERIO DARE FACERE <OPORTERE;> item haec: SI
PARET HOMINEM EX IVRE QVIRITIVM AVLI AGERII ESSE.
[42]
Adiudicatio
est ea pars formulae, qua permittitur iudici rem alicui ex litigatoribus adiudicare, uelut si
inter coheredes familiae erciscundae agatur aut inter socios communi diuidundo aut inter
uicinos finium regundorum; nam illic ita est: QVANTVM ADIVDICARI OPORTET, IVDEX, TITIO
ADIVDICATO.
[43]
Condemnatio est ea pars formulae, qua iudici
condemnandi absoluendiue potestas permittitur, uelut haec pars formulae: IVDEX, NVMERIVM
NEGIDIVM AVLO AGERIO SESTERTIA X MILIA CONDEMNA; SI NON PARET, ABSOLVE; item haec: IVDEX,
NVMERIVM NEGIDIVM AVLO AGERIO DVMTAXAT <X MILIA> CONDEMNA; SI NON PARET,
ABSOLVITO; item haec: IVDEX, NVMERIVM NEGIDIVM AVLO AGERIO [X MILIA] CONDEMNATO et
reliqua, ut non adiciatur DVMTAXAT <X MILIA>.
[44]
Non tamen istae omnes partes simul inueniuntur; sed quaedam inueniuntur, quaedam non
inueniuntur. certe intentio aliquando sola inuenitur, sicut in praeiudicialibus formulis,
qualis est qua quaeritur, aliquis libertus sit, uel quanta dos sit, et aliae complures;
demonstratio autem et adiudicatio et condemnatio numquam solae inueniuntur; nihil enim omnino
sine intentione uel condemnatione ualet <demonstratio>; item condemnatio
sine [demonstratione uel] intentione uel adiudica<tio sine
demonstra>tione nullas uires habet, <et> ob id numquam solae
inueniuntur.
[45]
Sed eas quidem formulas, in quibus de iure quaeritur, 'in ius
conceptas' uocamus, quales sunt, quibus intendimus NOSTRVM ESSE ALIQVID EX IVRE QVIRITIVM aut
NOBIS DARI OPORTERE aut PRO FVRE DAMNVM <DECIDI OPORTERE; sunt et aliae, in>
quibus iuris ciuilis intentio est.
[46]
Ceteras uero 'in factum
conceptas' uocamus, id est, in quibus nulla talis intentio concepta est,
<sed> initio formulae nominato eo, quod factum est, adiciuntur ea uerba,
per quae iudici damnandi absoluendiue potestas datur; qualis est formula, qua utitur patronus
contra libertum, qui eum contra edictum praetoris in ius uocauit; nam in ea ita est:
RECVPERATORES SVNTO. SI PARET ILLVM PATRONVM AB ILLO PATRONI LIBERTO CONTRA EDICTVM ILLIVS
PRAETORIS IN IVS VOCATVM ESSE, RECVPERATORES, ILLVM LIBERTVM ILLI PATRONO SESTERTIA X MILIA
CONDEMNATE; SI NON PARET, ABSOLVITE. ceterae quoque formulae, quae sub titulo 'de in ius
vocando' propositae sunt, in factum conceptae sunt, uelut aduersus eum, qui in ius uocatus
neque uenerit neque uindicem dederit; item contra eum, qui ui exemerit eum, qui in ius
uocaretur; et denique innumerabiles eius modi aliae formulae in albo proponuntur.
[47]
Sed ex quibusdam causis praetor et in ius et in factum conceptas formulas
proponit, ueluti depositi et commodati. illa enim formula, quae ita concepta est: IVDEX ESTO.
QVOD AVLVS AGERIVS APVD NVMERIVM NEGIDIVM MENSAM ARGENTEAM DEPOSVIT, QVA DE RE AGITVR, QVIDQVID
OB EAM REM NVMERIVM NEGIDIVM AVLO AGERIO DARE FACERE OPORTET EX FIDE BONA, EIVS
[IDEM], IVDEX, NVMERIVM NEGIDIVM AVLO AGERIO CONDEMNATO[, NISI RESTITVAT]; SI
NON PARET, ABSOLVITO, in ius concepta est. at illa formula, quae ita concepta est: IVDEX ESTO.
SI PARET AVLVM AGERIVM APVD NVMERIVM NEGIDIVM MENSAM ARGENTEAM DEPOSVISSE EAMQVE DOLO MALO
NVMERII NEGIDII AVLO AGERIO REDDITAM NON ESSE, QVANTI EA RES ERIT, TANTAM PECVNIAM, IVDEX,
NVMERIVM NEGIDIVM AVLO AGERIO CONDEMNATO; SI NON PARET, ABSOLVITO, in factum concepta est.
similes etiam commodati formulae sunt.
[48]
Omnium autem formularum,
quae condemnationem habent, ad pecuniariam aestimationem condemnatio concepta est. itaque et,
si corpus aliquod petamus, uelut fundum, hominem, uestem, a<urum a>rgentum,
iudex non ipsam rem condemnat eum, cum quo actum est, sicut olim fieri solebat,
<sed> aestimata re pecuniam eum condemnat.
[49]
Condemnatio autem uel certae pecuniae in formula proponitur uel incertae.
[50]
Certae pecuniae uelut in ea formula, qua certam pecuniam petimus; nam illic ima parte
formulae ita est: IVDEX, NVMERIVM NEGIDIVM AVLO AGERIO SESTERTIA X MILIA CONDEMNA; SI NON
PARET, ABSOLVE.
[51]
Incertae uero condemnatio pecuniae duplicem
significationem habet. est enim una cum aliqua praefinitione, quae uulgo dicitur 'cum
taxatione', uelut si incertum aliquid petamus; nam illic ima parte formulae ita est: IVDEX,
NVMERIVM NEGIDIVM AVLO AGERIO DVMTAXAT SESTERTIA X MILIA CONDEMNA; SI NON PARET, ABSOLVE. uel
incerta est et infinita, uelut si rem aliquam a possidente NOSTRAM ESSE petamus, id est, si in
rem agamus uel ad exhibendum; nam illic ita est: QVANTI EA RES ERIT, TANTAM PECVNIAM, IVDEX,
NVMERIVM NEGIDIVM EIDEM CONDEMNA; SI NON PARET, ABSOLVITO. quid ergo est? iudex, si condemnet,
certam pecuniam condemnare debet, etsi certa pecunia in condemnatione posita non sit.
[52]
Debet autem iudex attendere, ut cum certae pecuniae condemnatio
posita sit, neque maioris neque minoris summa posita condemnet, alioquin litem suam facit; item
si taxatio posita sit, ne pluris condemnet, quam taxatum sit, alias enim similiter litem suam
facit; minoris autem damnare ei permissum est. at si etiam <...1½
v....>, qui formulam accipit, intendere debet, nec amplius [...] certa
condemnatione constringitur. <...2 vv....> -us,
quam uelit.
[53]
Si quis intentione plus conplexus fuerit, causa cadit, id est
rem perdit, nec a praetore in integrum restituitur, exceptis quibusdam casibus, in quibus
[...] praetor non patitur <...1½ v....>.
[53a]
Plus autem quattuor modis petitur: re, tempore, loco, causa.
re, ueluti si quis pro X milibus, quae ei debentur, XX milia petierit, aut si is, cuius ex
parte res esset, totam eam aut maiore ex parte suam esse intenderit.
[53b]
Tempore, ueluti si quis ante diem uel ante condicionem petierit.
[53c]
Loco, ueluti si, quod certo loco dari promissum est, id alio loco sine
commemoratione eius loci petatur, uelut si a te stipulatus sim: SESTERTIA X MILIA EPHESI DARE
SPONDES?, deinde vero Romae pure hoc modo intendam: SI PARET TE SESTERTIA X MILIA EX STIPVLATV
DARE MIHI OPORTERE. plus enim petere ideo intellegor, quia utilitate permissori adimo, quam, si
Ephesi daret, habiturus esset. Ephesi tamen etiam pure potero petere, id est non adiecto loco.
[53d]
Causa plus petitur, uelut si quis in intentione tollat
electionem debitoris, quam is habet obligationis iure, uelut si quis ita stipulatus sit:
SESTERTIA X MILIA AVT HOMINEM STICHVM DARE SPONDES?, deinde alterutrum eorum ex his petat; nam
quamuis petat, quod minus est, plus tamen petere uidetur, quia potest aduersarius interdum
facilius id praestare, quod non petitur. similiter si quis genus stipulatus sit, deinde speciem
petat, uelut si quis purpuram stipulatus sit generaliter, deinde
Tyriam specialiter
petat; quin etiam licet uilissimam petat, idem iuris est propter eam rationem, quam proxime
diximus. idem iuris est, si quis generaliter hominem stipulatus sit, deinde nominatim aliquem
petat, uelut Stichum, quamuis uilissimum. itaque sicut ipsa stipulatio concepta est, ita et
intentio formulae concipi debet.
[54]
Illud satis apparet in incertis
formulis plus peti non posse, quia cum certa quantitas non petatur, sed QVIDQVID ADVERSARIVM
DARE FACERE OPORTERE intendatur, nemo potest plus intendere. idem iuris est et, si in rem
incertae partis actio data sit, uelut talis: QVANTAM PARTEM PARET IN EO FVNDO, QVO DE AGITVR,
ACTORIS ESSE. quod genus actionis in paucissimis causis dari solet.
[55]
Item palam est, si quis aliud pro alio intenderit, nihil eum periclitari eumque ex
integro agere posse, quia nihil ante uidetur egisse, uelut si is, qui hominem Stichum petere
deberet, Erotem petierit, aut si quis EX TESTAMENTO DARI SIBI OPORTERE intenderit, cui ex
stipulatu debebatur, aut si cognitor aut procurator intenderit SIBI DARI OPORTERE.
[56]
Sed plus quidem intendere, sicut supra diximus, periculosum est; minus
autem intendere licet. sed de reliquo intra eiusdem praeturam agere non permittitur; nam qui
ita agit, per exceptionem excluditur, quae exceptio appellatur 'litis diuiduae'.
[57]
At si in condemnatione plus positum sit, quam oportet, actoris quidem
periculum nullum est; sed <is, qui> iniquam formulam acceperit, in integrum
restituitur, ut minuatur condemnatio. si uero minus positum fuerit, quam oportet, hoc solum
consequitur <actor,> quod posuit; nam tota quidem res in iudicium deducitur,
constringitur autem condemnationis fine, quam iudex egredi non potest. nec ex ea parte praetor
[V:]
in integrum restituit; facilius enim reis praetor succurrit quam
actoribus. loquimur autem exceptis minoribus XXV
[O:]
in integrum restituit; facilius enim reis praetor succurrit quam
actoribus. loquimur autem exceptis minoribus XXV
annorum; nam huius aetatis hominibus in
omnibus rebus lapsis praetor succurrit.
[58]
Si in demonstratione
plus aut minus positum sit, nihil in iudicium deducitur, et ideo res in integro manet; et hoc
est, quod dicitur falsa demonstratione rem non perimi.
[59]
Sed sunt,
qui putant minus recte conprehendi, ut, qui forte Stichum et Erotem emerit, recte uidetur ita
demonstrare: QVOD EGO DE TE HOMINEM EROTEM EMI, et, si uelit, de Sticho alia formula iterum
agat, quia uerum est eum, qui duos emerit, singulos quoque emisse; idque ita maxime Labeoni
uisum est. sed si is, qui unum emerit, de duobus egerit, falsum demonstrat. idem et in aliis
actionibus est, uelut commodati et depositi.
[60]
Sed nos apud
quosdam scriptum inuenimus in actione depositi et denique in ceteris omnibus, ex quibus
damnatus unusquisque ignominia notatur, eum, qui plus, quam oporteret, demonstrauerit, litem
perdere, uelut si quis una re deposita duas pluresue <se de>posuisse
demonstrauerit, aut si is, cui pugno mala percussa est, in actione iniuriarum etiam aliam
partem corporis percussam sibi demonstrauerit; quod an debeamus credere uerius esse,
diligentius requiremus. certe cum duae sint depositi formulae, alia in ius concepta, alia in
factum, sicut supra quoque notauimus, et in ea quidem formula, quae in ius concepta est, initio
res, de qua agitur, demonstratorio modo designetur, deinde inferatur iuris intentio his uerbis:
QVIDQVID OB EAM REM ILLVM ILLI DARE FACERE OPORTET, in ea uero, quae in factum concepta est,
statim initio intentionis alio modo res, de qua agitur, designetur his uerbis: SI PARET ILLVM
APVD <ILLVM REM> ILLAM DEPOSVISSE, dubitare non debemus, quin, si quis in
formula, quae in factum composita est, plures res designauerit, quam deposuerit, litem perdat,
quia in intentione plus posuisse uidetur. <...24
vv....>
[61]
<...24 vv....> continetur, ut habita ratione
eius, quod inuicem actorem ex eadem causa praestare oporteret, in reliquum eum, cum quo actum
est, condemnare.
[62]
Sunt autem bonae fidei iudicia haec: ex empto
uendito, locato conducto, negotiorum gestorum, mandati, depositi, fiduciae, pro socio, tutelae,
rei uxoriae <, commodati, pigneraticia, familiae erciscundae, communi
dividundo>.
[63]
Liberum est tamen iudici nullam omnino
inuicem conpensationis rationem habere, nec enim aperte formulae uerbis praecipitur, sed, quia
id bonae fidei iudicio conueniens uidetur, ideo officio eius contineri creditur.
[64]
Alia causa est illius actionis, qua argentarius experitur; nam is cogitur
cum conpensatione agere, et ea conpensatio uerbis formulae exprimitur, adeo quidem, ut
[itaque] ab initio conpensatione facta minus intendat SIBI DARI OPORTERE. ecce enim
si sestertia X milia debeat Titio, atque ei XX debeantur, sic intendit: SI PARET TITIVM SIBI X
MILIA DARE OPORTERE AMPLIVS, QVAM IPSE TITIO DEBET.
[65]
Item
[de] bonorum emptor cum deductione agere iubetur, id est, ut in hoc solum aduersarius
eius condemnetur, quod superest deducto eo, quod inuicem ei bonorum emptor defraudatoris nomine
debet.
[66]
Inter conpensationem autem, quae argentario opponitur, et
deductionem, quae obicitur bonorum emptori, illa differentia est, quod in conpensationem hoc
solum uocatur, quod eiusdem generis et naturae est, ueluti pecunia cum pecunia conpensatur,
triticum cum tritico, uinum cum uino, adeo ut quibusdam placeat non omni modo uinum cum uino
aut triticum cum tritico conpensandum, sed ita, si eiusdem naturae qualitatisque sit. in
deductionem autem uocatur et, quod non est eiusdem generis; itaque, <...>
si vero pecuniam petat bonorum emptor et inuicem frumentum aut uinum is debeat, deducto, quanti
id erit, in reliquum experitur.
[67]
Item uocatur in deductionem et
id, quod in diem debetur; conpensatur autem hoc solum, quod praesenti die debetur.
[68]
Praeterea conpensationis quidem ratio in intentione ponitur,
quo
fit, ut, si facta conpensatione plus nummo uno intendat argentarius, causa cadat et ob id rem
perdat;
[V:]
deductio uero ad condemnationem ponitur, quo loco plus petenti
periculum non interuenit; utique bonorum emptore agente, qui licet de certa pecunia agat,
incerti tamen condemnationem concipit.
[69]
Quia tamen superius mentionem habuimus de actione, qua in
peculium filiorum familias seruorumque ageretur, opus est, ut de hac actione et de ceteris,
quae eorundem nomine in parentes dominosue dari solent, diligentius admoneamus.
[70]
Inprimis itaque, si iussu patris dominiue negotium gestum erit,
in solidum praetor actionem in patrem dominumue comparauit; et recte, quia, qui ita negotium
gerit, magis patris dominiue quam filii seruiue fidem sequitur.
[71]
Eadem ratione comparauit duas alias actiones, exercitoriam et institoriam. tunc autem
exercitoria locum habet, cum pater dominusue filium seruumue magistrum naui praeposuerit et
quid cum eo eius rei gratia, cui praepositus fuerit, negotium gestum erit. cum enim ea quoque
res ex uoluntate patris dominiue contrahi uideatur, aequissimum esse uisum est in solidum
actionem dari; quin etiam licet extraneum quisque magistrum naui praeposuerit, siue seruum siue
liberum, tamen ea praetoria actio in eum redditur. ideo autem 'exercitoria' actio appellatur,
quia 'exercitor' uocatur is, ad quem cottidianus nauis quaestus peruenit. institoria uero
formula tum locum habet, cum quis tabernae aut cuilibet negotiationi filium seruumue aut
quemlibet extraneum, siue seruum siue liberum, praeposuerit et quid cum eo eius rei gratia, cui
praepositus est, contractum fuerit. ideo autem 'institoria' uocatur, quia, qui tabernae
praeponitur, 'institor' appellatur. quae et ipsa formula in solidum est.
[72]
Praeterea tributoria quoque actio in patrem dominumue constituta
est, cum filius seruusue in peculiari merce sciente patre dominoue negotietur; nam si quid eius
rei gratia cum eo contractum fuerit, ita praetor ius dicit, ut, quidquid in his mercibus erit,
quodque inde receptum erit, id pater dominusue inter se, si quid debebitur, et ceteros
creditores pro rata portione distribuant. et si creditores querantur minus sibi distributum,
quam oporteret, in id, quod deest hanc eis actionem pollicetur, quae ut diximus, 'tributoria'
uocatur.
[72]
Est etiam de peculio et de in rem uerso actio a praetore
constituta. licet enim negotium ita gestum sit cum filio seruoue, ut neque uoluntas neque
consensus patris dominiue interuenerit, si quid tamen ex ea re, quae cum illis gesta est, in
rem patris dominiue uersum sit, quatenus in rem eius uersum fuerit, eatenus datur actio.
at si nihil sit uersum, praetor dat actionem DE PECVLIO.
si igitur uerbi gratia ex
sestertiis X, quae seruus tuus a me mutua accepit, creditori tuo sestertia V soluerit aut rem
necessariam, velut familiae frumentum, sestertiis V emerit et reliqua V quolibet modo
consumpserit, pro V quidem in solidum condemnari debes, pro ceteris V eatenus, quatenus in
peculio sit. ex quo scilicet apparet, si tota sestertia X in rem tuam uersa fuerint, tota me
sestertia X consequi posse.
licet enim una est formula, qua de peculio et de in rem verso
agitur, tamen duas habet condemnationes. itaque iudex, apud quem ea formula agitur, ante
dispicere solet, an in rem patris dominiue uersum sit, nec aliter ad peculii aestimationem
transit, quam si aut nihil in rem patris dominiue uersum intellegatur aut non totum.
[73]
Cum autem quaeritur, quantum in peculio sit, ante deducitur,
quod patri dominoue, quique in eius potestate sit, a filio seruoue debetur, et quod superest,
hoc solum peculium esse intellegitur.
[O:]
deductum uero ad condemnationem ponitur, quo loco plus petenti
periculum non interuenit; utique bonorum emptore agente, qui licet de certa pecunia agat,
incerti tamen condemnationem concipit.
[69]
Quia tamen superius mentionem habuimus de actione, qua in
peculium filiorum familias seruorumque ageretur, opus est, ut de hac actione et de ceteris,
quae in eorundem nomine in parentes dominosue dari licet, diligentius admoneamus.
[70]
Inprimis itaque, si iussu patris dominiue negotium gestum erit,
in solidum praetor actionem in patrem dominumue comparauit; et recte, quia, qui ita negotium
gerit, magis patris dominiue quam filii seruiue fidem sequitur.
[71]
Eadem ratione comparauit duas alias actiones, exercitoriam et institoriam. tunc autem
exercitoria locum habet, cum pater dominusue filium seruumue magistrum naui praeposuerit et
quid cum eo eius rei gratia, cui praepositus fuerit, negotium gestum erit. cum enim ea quoque
res ex uoluntate patris dominiue contrahi uideatur, aequissimum esse uisum est in solidum
actionem dari; quin etiam licet extraneum quisque magistrum naui praeposuerit, siue seruum siue
liberum, exercitoria actio in eum redditur. ideo 'exercitoria' autem appellatur, quia
'exercitor' uocatur is, ad quem cotidianus nauis quaestus peruenit. institoria uero formula tum
locum habet, cum quis tabernae aut cuilibet negotiationi filium, seruum aliumve quemlibet
extraneum, siue seruum siue liberum, praeposuerit et qui[s]<d> cum
eo eius rei gratia, cui praepositus est, contractum fuerit. ideo autem 'institoria' uocatur,
quia, qui tabernae praeponitur, 'institor' appellatur. quae et ipsa formula in solidum est.
[72]
Praeterea tributoria quoque actio in patrem dominumue constituta
est; cum filius seruosue ex peculiari merce sciente patre dominoue negotietur; nam si quis eius
rei gratia cum eo contractum fuerit, praetor ita ius dicit, ut, quidquid in his mercibus erit,
quod inde receptum erit, ita pater dominusue inter se, si quid debebitur, et ceteros creditores
pro rata portione distribuunt. et, si creditores querantur minus sibi distributum, quam
oporteret, in id, quod deest, hanc eis actionem pollicetur, quae ut diximus, 'tributoria'
uocatur.
[72a]
Est etiam de peculio et de in rem uerso actio a praetore
constituta. licet enim negotium ita gestum sit cum filio seruoue, ut neque uoluntas neque
consensus patris dominiue interuenerit, si quid tamen ex ea re, quae cum illis gesta est, in
rem patris dominiue uersum sit, quatenus in rem eius uersum fuerit, eatenus datur actio.
<...1 v....>
at si nihil sit uersum, praetor dat actionem DVMTAXAT DE PECVLIO, et praetor utitur his
uerbis. quod edictum loquitur et de eo, qui dolo malo peculium ademerit.
si igitur uerbi
gratia ex sestertiis X, quae seruus tuus a me mutua accepit, creditori tuo sestertia V soluerit
aut rem necessariam, puta familiae cibaria, sestertia V emerit et reliqua V quolibet modo
consumpserit, pro V quidem in solidum condemnari debes, pro ceteris vero V eatenus, quatenus in
peculio sit. ex quo scilicet apparet, si tota sestertia X in rem tuam uersa fuerint, tota
sestertia X me consequi posse.
[73]
Cum autem quaeritur, quantum in peculio sit, ante deducitur,
quod patri dominoue, quique in eius potestate sit, a filio seruoue debetur, et quod superest,
hoc solum peculium esse intellegitur.
aliquando tamen id, quod ei debet filius seruusue,
qui in potestate patris dominiue sit, non deducitur ex peculio, uelut si is, cui debet, in
huius ipsius peculio sit.
[74]
Ceterum dubium non est, quin et is,
qui iussu patris dominiue contraxit cuique exercitoria uel institoria formula competit, de
peculio aut de in rem uerso agere possit; sed nemo tam stultus erit, ut, qui aliqua illarum
actionum sine dubio solidum consequi possit, in difficultatem se deducat probandi habere
peculium eum, cum quo contraxerit, exque eo peculio posse sibi satis fieri, uel id, quod
persequitur, in rem patris dominiue uersum esse.
[74a]
Is quoque, cui
tributoria actio conpetit, de peculio uel de in rem uerso agere potest; sed huic sane plerumque
expedit hac potius actione uti quam tributoria; nam in tributoria eius solius peculii ratio
habetur, quod in his mercibus est, [in] quibus negotiatur filius seruusue, quodque
inde receptum erit, at in actione <de peculio> peculii totius. et potest
quisque tertia forte aut quarta uel etiam minore parte peculii negotiari, maximam uero partem
peculii in aliis rebus habere. longe magis, si potest adprobari id, quod <dederit,
qui> contraxit, in rem patris dominiue uersum esse, ad hanc actionem transire debet;
nam, ut supra diximus, eadem formula et de peculio et de in rem uerso agitur.
[75]
Ex maleficio filiorum familias seruorumque, ueluti si furtum fecerint aut
iniuriam commiserint, noxales actiones proditae sunt, uti liceret patri dominoue aut litis
aestimationem sufferre aut noxae dedere. erat enim iniquum nequitiam eorum ultra ipsorum
corpora parentibus dominisue damnosam esse.
[76]
Constitutae sunt
autem noxales actiones aut legibus aut edicto praetoris: legibus, uelut furti lege XII
tabularum, damni iniuriae [velut] lege Aquilia; edicto praetoris, uelut iniuriarum et
ui bonorum raptorum.
[77]
Omnes autem noxales actiones capita
sequuntur. nam si filius tuus seruusue noxam commiserit, quamdiu in tua potestate est, tecum
est actio; si in alterius potestatem peruenerit, cum illo incipit actio esse; si sui iuris
coeperit esse, derecta actio cum ipso est et noxae deditio extinguitur. ex diuerso quoque
derecta actio noxalis esse incipit; nam si pater familias noxam commiserit et is se in
adrogationem tibi dederit aut seruus tuus esse coeperit, <quod> quibusdam
casibus accidere primo commentario tradidimus, incipit tecum noxalis actio esse, quae ante
derecta fuit.
[78]
Sed si filius patri aut seruus domino noxam
commiserit, nulla actio nascitur; nulla enim omnino inter me et eum, qui in potestate mea est,
obligatio nasci potest; ideoque et, si in alienam potestatem peruenerit aut sui iuris esse
coeperit, neque cum ipso neque cum eo, cuius nunc in potestate est, agi potest. unde quaeritur,
si alienus seruus filiusue noxam commiserit mihi et is postea in mea esse coeperit potestate,
utrum intercidat actio an quiescat. nostri praeceptores intercidere putant, quia in eum casum
deducta sit, in quo <ab initio> consistere non potuerit, ideoque licet
exierit de mea potestate, agere me non posse. diuersae scholae auctores, quamdiu in mea
potestate sit, quiescere actionem putant, quia ipse mecum agere non possum; cum uero exierit de
mea potestate, tunc eam resuscitari.
[79]
Cum autem filius familias
ex noxali causa mancipio datur, diuersae scholae auctores putant ter eum mancipio dari debere,
quia lege XII tabularum cautum sit, <ne filius de potestate patris aliter>
exeat, quam si ter fuerit mancipatus; Sabinus et Cassius ceterique nostrae scholae auctores
sufficere unam mancipationem crediderunt et illas tres legis XII tabularum ad uoluntarias
mancipationes pertinere.
[80]
Haec ita de his personis, quae in potestate
<sunt>, siue ex contractu siue ex maleficio earum controuersia sit. quod
uero ad eas personas, quae in manu mancipioue sunt, <...> ita ius
dicitur, ut, cum ex contractu earum ageretur, nisi ab eo, cuius iuri subiectae sint, in solidum
defendantur, bona, quae earum futura forent, si eius iuri subiectae non essent, ueneant. sed
cum rescissa capitis deminutione cum iis imperio continenti iudicio agitur, <...10 fere vv....>
<...14 fere vv....>
[81]
Quid ergo est? etiamsi ei (de qua re modo diximus) quoque non
permissum fuerit ei mortuos homines dedere, tamen et, si quis eum dederit, qui fato suo uita
excesserit, aeque liberatur.
[82]
Nunc admonendi sumus agere nos aut nostro nomine aut alieno,
ueluti cognitorio, procuratorio, tutorio, curatorio, cum olim, quo tempore legis actiones in
usu fuissent, alieno nomine agere non liceret, praeterquam ex certis causis.
[83]
Cognitor autem certis uerbis in litem coram aduersario substituitur; nam
actor ita cognitorem dat: QVOD EGO A TE uerbi gratia FVNDVM PETO, IN EAM REM LVCIVM TITIVM TIBI
COGNITOREM DO; aduersarius ita: QVIA TV A ME FVNDVM PETIS, IN EAM <REM> TIBI
PVBLIVM MEVIVM COGNITOREM DO. potest, ut actor ita dicat: QVOD EGO TECVM AGERE VOLO, IN EAM REM
COGNITOREM DO; aduersarius ita: QVIA TV MECVM AGERE VIS, IN EAM REM COGNITOREM DO. nec
interest, praesens an absens cognitor detur; sed si absens datus fuerit, cognitor ita erit, si
cognouerit et susceperit officium cognitoris.
[84]
Procurator uero nullis certis uerbis in litem substituitur, sed
ex solo mandato et absente et ignorante aduersario constituitur; quin etiam sunt, qui putant
eum quoque procuratorem uideri, cui non sit mandatum, si modo bona fide accedat ad negotium et
caueat ratam rem dominum habiturum; quamquam et ille, cui mandatum <est>,
plerumque satisdare debet, quia saepe mandatum initio litis in obscuro est et postea apud
iudicem ostenditur.
[85]
Tutores autem et curatores quem ad modum constituantur, primo
commentario rettulimus.
[86]
Qui autem alieno nomine agit, intentionem quidem ex persona
domini sumit, condemnationem autem in suam personam conuertit. nam si uerbi gratia L. Titius
<pro> Publio Meuio agat, ita formula concipitur: SI PARET NVMERIVM NEGIDIVM
PVBLIO MEVIO SESTERTIA X MILIA DARE OPORTERE, IVDEX NVMERIVM NEGIDIVM LVCIO TITIO SESTERTIA X
MILIA CONDEMNA; SI NON PARET, ABSOLVE; in rem quoque si agat, intendit: PVBLII MEVII REM ESSE
EX IVRE QVIRITIVM, et condemnationem in suam personam conuertit.
[87]
Ab aduersarii quoque parte si interueniat aliquis, cum quo actio
constituitur, intenditur DOMINVM DARE OPORTERE, condemnatio autem in eius personam conuertitur,
qui iudicium acceperit; sed cum in rem agitur, nihil <in> intentione facit
eius persona, cum quo agitur, siue suo nomine siue alieno aliquis iudicio interueniat; tantum
enim intenditur REM ACTORIS ESSE.
[88]
Videamus nunc, quibus ex causis is, cum quo agitur, uel hic, qui
a<git, co>gatur satisdare.
[89]
Igitur si uerbi
gratia in rem tecum agam, satis mihi dare debes; aequum enim uisum est, te eo, quod interea
tibi rem, quae an ad te pertineat, dubium est, possidere conceditur, cum satisdatione mihi
cauere, ut, si uictus sis nec rem ipsam restituas nec litis aestimationem sufferas, sit mihi
potestas aut tecum agendi aut cum sponsoribus tuis.
[90]
Multoque
magis debes satisdare mihi, si alieno nomine iudicium accipias.
[91]
Ceterum cum in rem actio duplex sit, aut enim per formulam
petitoriam agitur aut per sponsionem, si quidem per formulam petitoriam agitur, illa stipulatio
locum habet, quae appellatur 'iudicatum solui', si uero per sponsionem, illa, quae appellatur
'pro praede litis et uindiciarum'.
[92]
Petitoria autem formula haec
est, qua actor intendit REM SVAM ESSE.
[93]
Per sponsionem uero hoc
modo agimus: prouocamus aduersarium tali sponsione: SI HOMO, QVO DE AGITVR, EX IVRE QVIRITIVM
MEVS EST, SESTERTIOS XXV NVMMOS DARE SPONDES?, deinde formulam edimus, qua intendimus
sponsionis summam NOBIS DARI OPORTERE; qua formula ita demum uincimus, si probauerimus rem
nostram esse.
[94]
Non tamen haec summa sponsionis exigitur; non enim poenalis est,
sed praeiudicialis, et propter hoc solum fit, ut per eam de re iudicetur; unde etiam is, cum
quo agitur, non restipulatur. ideo autem appellata est 'pro praede uindiciarum' stipulatio,
quia in locum praedium successit, quia olim, cum lege agebatur, pro lite et uindiciis, id est
pro re et fructibus, a possessore petitori dabantur praedes.
[95]
Ceterum si apud centumuiros agitur, summam sponsionis non per
formulam petimus, sed per legis actionem, sacramento enim reus prouocatur; eaque sponsio
sestertiorum CXXV nummum fieri solet propter legem Crepereiam.
[96]
Ipse autem, qui in rem agit, si suo nomine agat, satis non dat.
[97]
Ac nec, si per cognitorem quidem agatur, ulla satisdatio uel ab
ipso uel a domino desideratur. cum enim certis et quasi sollemnibus uerbis in locum domini
substituatur cognitor, merito domini loco habetur.
[98]
Procurator uero, si agat, satisdare iubetur ratam rem dominum
habiturum; periculum enim est, ne iterum dominus de eadem re experiatur. quod periculum
<non> interuenit, si per cognitorem actum fuerit, quia, de qua re quisque
per cognitorem egerit, de ea non magis amplius actionem habet, quam si ipse egerit.
[99]
Tutores et curatores eo modo, quo et procuratores, satisdare debere uerba
edicti faciunt; sed aliquando illis satisdatio remittitur.
[100]
Haec ita, si in rem agatur; si uero in personam, ab actoris
quidem parte, quando satisdari debeat, quaerentes eadem repetemus, quae diximus in actione, qua
in rem agitur.
[101]
Ab eius uero parte, cum quo agitur, si quidem
alieno nomine aliquis interueniat, omni modo satisdari debet, quia nemo alienae rei sine
satisdatione defensor idoneus intellegitur; sed si quidem cum cognitore agatur, dominus
satisdare iubetur, si uero cum procuratore, ipse procurator. idem et de tutore et de curatore
iuris est.
[102]
Quod si proprio nomine aliquis iudicium
[aliquid] accipiat in personam, certis ex causis satisdare solet, quas ipse praetor
significat. quarum satisdationum duplex causa est, nam aut propter genus actionis satisdatur
aut propter personam, quia suspecta sit: propter genus actionis, uelut iudicati depensiue aut
cum de moribus mulieris agitur; propter personam, uelut si cum eo agitur, qui decoxerit cuiusue
bona a creditoribus possessa proscriptaue sunt, siue cum eo herede agatur, quem praetor
suspectum aestimauerit.
[103]
Omnia autem iudicia aut legitimo iure consistunt aut imperio
continentur.
[104]
Legitima sunt iudicia, quae in urbe Roma uel intra
primum urbis Romae miliarium inter omnes ciues Romanos sub uno iudice accipiuntur; eaque
<e> lege Iulia iudiciaria, nisi in anno et sex mensibus iudicata fuerint,
expirant. et hoc est, quod uulgo dicitur e lege Iulia litem anno et sex mensibus mori.
[105]
Imperio uero continentur recuperatoria et, quae sub uno iudice
accipiuntur interueniente peregrini persona iudicis aut litigatoris; in ea causa sunt,
quaecumque extra primum urbis Romae miliarium tam inter ciues Romanos quam inter peregrinos
accipiuntur. ideo autem imperio contineri iudicia dicuntur, quia tamdiu ualent, quamdiu is, qui
ea praecepit, imperium habebit.
[106]
Et, si quidem imperio
continenti iudicio peractum fuerit, siue in rem siue in personam, siue ea formula, quae in
factum concepta est, siue ea, quae in ius habet intentionem, postea nihilo minus ipso iure de
eadem re agi potest; et ideo necessaria est exceptio rei iudicatae uel in iudicium deductae.
[107]
Si uero legitimo iudicio in personam actum sit ea formula,
quae iuris ciuilis habet intentionem, postea ipso iure de eadem re agi non potest, et ob id
exceptio superuacua est; si uero uel in rem uel in factum actum fuerit, ipso iure nihilo minus
postea agi potest, et ob id exceptio necessaria est rei iudicatae uel in iudicium deductae.
Alia causa fuit olim legis actionum; nam qua de re actum semel erat, de
ea postea ipso iure agi non poterat; nec omnino ita, ut nunc, usus erat illis temporibus
exceptionum.
[109]
Ceterum potest ex lege quidem esse iudicium, sed
legitimum non esse; et contra ex lege non esse, sed legitimum esse. nam si uerbi gratia ex lege
Aquilia uel Voconia uel Furia in prouinciis agatur, imperio continebitur iudicium;
idemque iuris est, et si Romae apud recuperatores agamus uel apud unum iudicem interueniente
peregrini persona; et ex diuerso, si ex ea causa, ex qua nobis edicto praetoris datur actio,
Romae sub uno iudice inter omnes ciues Romanos accipiatur iudicium, legitimum est.
[110]
Quo loco admonendi sumus eas quidem actiones, quae ex lege senatusue
consultis proficiscuntur, perpetuo solere praetorem accommodare, eas uero, quae ex propria
ipsius iurisdictione pendent, plerumque intra annum dare.
[111]
Aliquando tamen <...½ v....>, quibus imitatur
ius legitimum, quales sunt eae, quas dat bonorum possessoribus ceterisque, qui heredis loco
sunt [...]. furti quoque manifesti actio, quamuis ex ipsius praetoris iurisdictione
proficiscatur, perpetuo datur; et merito, cum pro capitali poena pecuniaria constituta sit.
[Contra]
[112]
Non omnes autem actiones, quae in aliquem aut ipso iure
conpetunt aut a praetore dantur, etiam in heredem aeque conpetunt aut dari solent; est enim
certissima iuris regula ex maleficiis poenales actiones in heredem nec conpetere nec dari
solere, uelut furti, ui bonorum raptorum, iniuriarum, damni iniuriae. sed heredibus
[eiusdem uidelicet] actoris huius modi actiones competunt nec denegantur, excepta
iniuriarum actione et, si qua alia similis inueniatur actio.
[113]
Aliquando tamen <etiam> ex contractu actio
neque heredi neque in heredem conpetit; nam adstipulatoris heres non habet actionem, et
sponsoris et fidepromissoris heres non tenetur.
[114]
Superest, ut dispiciamus, si ante rem iudicatam is, cum quo
agitur, post acceptum iudicium satisfaciat actori, quid officio iudicis conueniat, utrum
absoluere an ideo potius damnare, quia iudicii accipiendi tempore in ea causa fuerit, ut
damnari debeat. nostri praeceptores absoluere eum debere existimant; nec interest, cuius
generis sit iudicium; et hoc est, quod uolgo dicitur Sabino et Cassio placere omnia iudicia
absolutoria esse. Diversae scholae de strictis iudiciis contra placuit; de bonae fidei iudiciis
autem idem sentiunt, quia in eiusmodi iudiciis liberum est officium iudicis. tantumdem et de in
rem actionibus putant, quia <...16½ vv....>
actum fuit.
[...]
[115]
Sequitur, ut de exceptionibus dispiciamus.
[116]
Conparatae sunt autem exceptiones defendendorum reorum gratia, cum quibus
agitur. saepe enim accidit, ut quis iure ciuili teneatur, sed iniquum sit eum iudicio
condemnari, uelut <si> stipulatus sim a te pecuniam tamquam credendi causa
numeraturus nec numerauerim; nam eam pecuniam a te peti posse certum est, dare enim te oportet,
cum ex stipulatu tenearis; sed quia iniquum est te eo nomine condemnari, placet per exceptionem
doli mali te defendi debere. item si pactus fuero tecum, ne id, quod mihi debeas, a te petam,
nihilo minus id ipso iure te petere possum DARI MIHI OPORTERE, quia obligatio pacto conuento
non tollitur; sed placet, debere me petentem per exceptionem pacti conuenti repelli.
[117]
In his quoque actionibus, quae <non> in personam sunt,
exceptiones locum habent, uelut si metu me coegeris aut dolo induxeris, ut tibi rem aliquam
mancipio dem, tua est; si vero eam rem a me petas, datur mihi exceptio, per quam, si metus
causa te fecisse uel dolo malo arguero, repelleris;
item si fundum litigiosum sciens a
non possidente emeris eumque a possidente petas, opponitur tibi exceptio, per quam omni modo
summoueris.
[118]
Exceptiones autem alias in edicto praetor habet propositas,
alias causa cognita accommodat. quae omnes uel ex legibus uel ex his, quae legis uicem
optinent, substantiam capiunt uel ex iurisdictione praetoris proditae sunt.
[119]
Omnes autem exceptiones in contrarium concipiuntur, quam
adfirmat is, cum quo agitur; nam si uerbi gratia reus dolo malo aliquid actorem facere dicat,
qui forte pecuniam petit, quam non numerauit, sic exceptio concipitur: SI IN EA RE NIHIL DOLO
MALO AVLI AGERII FACTVM SIT NEQVE FIAT; item si dicat [ut] contra pactionem pecuniam
peti, ita concipitur exceptio: SI INTER AVLVM AGERIVM ET NVMERIVM NEGIDIVM NON CONVENIT, NE EA
PECVNIA PETERETVR; et denique in ceteris causis similiter concipi solet, ideo scilicet, quia
omnis exceptio obicitur quidem a reo, sed ita formulae inseritur, ut condicionalem faciat
condemnationem, id est, ne aliter iudex eum, cum quo agitur, condemnet, quam si nihil in ea re,
qua de agitur, dolo actoris factum sit; item ne aliter iudex eum condemnet, quam si nullum
pactum conuentum de non petenda pecunia factum fuerit.
[120]
Dicuntur
autem exceptiones aut 'peremptoriae' aut 'dilatoriae'.
[121]
Peremptoriae sunt, quae perpetuo ualent nec euitari possunt, uelut, 'quod metus causa' aut
'dolo malo' aut 'quod contra legem senatusue consultum factum' est aut 'quod res iudicata est'
uel 'in iudicium deducta est', item 'pacti conuenti', quod factum est, ne omnino pecunia
peteretur.
[122]
Dilatoriae sunt exceptiones, quae ad tempus ualent, ueluti
illius 'pacti conuenti', quod factum est uerbi gratia, ne intra quinquennium peteretur; finito
enim eo tempore non habet locum exceptio. cui similis exceptio est 'litis diuiduae' et 'rei
residuae'; nam si quis partem rei petierit et intra eiusdem praeturam reliquam partem petat,
hac exceptione summouetur, quae appellatur 'litis diuiduae';
item si is, qui cum eodem
plures lites habebat, de quibusdam egerit, de quibusdam distulerit, ut ad alios iudices eant,
si intra eiusdem praeturam de his, quas distulerit, agat, per hanc exceptionem, quae appellatur
'rei residuae', summouetur.
[123]
Obseruandum est autem ei, cui dilatoria obicitur exceptio, ut
differat actionem; alioquin si obiecta exceptione egerit, rem perdit; non enim post illud
tempus, quo integra re <eam> euitare poterat, adhuc ei potestas agendi
superest re in iudicium deducta et per exceptionem perempta.
[124]
Non solum autem ex tempore, sed etiam ex persona dilatoriae
exceptiones intelleguntur, quales sunt cognitoriae; uelut si is, qui per edictum cognitorem
dare non potest, per cognitorem agat, uel dandi quidem cognitoris ius habeat, sed eum det, cui
non licet cognituram suscipere. nam si obiciatur exceptio cognitoria, si ipse talis erit, ut ei
non liceat cognitorem dare, ipse agere potest; si uero cognitori non liceat cognituram
suscipere, per alium cognitorem aut per semet ipsum liberam habet agendi potestatem, et tam hoc
quam illo modo euitare <potest> exceptionem. quodsi dissimulauerit eam et
per cognitorem egerit, rem perdit.
[125]
Sed peremptoria quidem
exceptione si reus per errorem non fuerit usus, in integrum restituitur adiciendae exceptionis
gratia; dilatoria uero si non fuerit usus, an in integrum restituatur, quaeritur.
[126]
Interdum euenit, ut exceptio, quae prima facie iusta uideatur,
inique noceat actori; quod cum accidat, alia adiectione opus est adiuuandi actoris gratia. quae
adiectio 'replicatio' uocatur, quia per eam 'replicatur' atque resoluitur uis exceptionis. nam
si uerbi gratia pactus sum tecum, ne pecuniam, quam mihi debes, a te peterem, deinde postea in
contrarium pacti sumus, id est, ut petere mihi liceat, et, si agam tecum, excipias tu, ut ita
demum mihi condemneris: SI NON CONVENERIT, NE EAM PECVNIAM PETEREM, nocet mihi exceptio pacti
conuenti; namque nihilo minus hoc uerum manet, etiamsi postea in contrarium pacti sumus. sed
quia iniquum est me excludi exceptione, replicatio mihi datur ex posteriore pacto hoc modo: SI
NON POSTEA CONVENIT, VT MIHI EAM PECVNIAM PETERE LICERET.
[126a]
Item si argentarius pretium rei, quae in auctionem uenerit,
persequatur, obicitur ei exceptio, ut ita demum emptor damnetur, si ei res, quam emerit,
tradita est; et est iusta exceptio. sed si in auctione praedictum est, ne ante emptori
<res> traderetur, quam si pretium soluerit, replicatione tali argentarius
adiuuatur: AVT SI PRAEDICTVM EST, NE ALITER EMPTORI RES TRADERETVR, QVAM SI PRETIVM EMPTOR
SOLVERIT.
[127]
Interdum autem euenit, ut rursus replicatio, quae
prima facie iusta sit, inique reo noceat; quod cum accidat, adiectione opus est adiuuandi rei
gratia, quae 'duplicatio' uocatur.
[128]
Et si rursus [si]
ea prima facie iusta uideatur, sed propter aliquam causam inique actori noceat, rursus ea
adiectione opus est, qua actor adiuuetur, quae dicitur 'triplicatio'.
[129]
Quarum omnium adiectionum usum interdum etiam ulterius, quam diximus, uarietas
negotiorum introduxit.
[130]
Videamus etiam de praescriptionibus, quae receptae sunt pro
actore.
[131]
Saepe enim ex una eademque obligatione aliquid iam
praestari oportet, aliquid in futura praestatione est, uelut cum in singulos annos uel menses
certam pecuniam stipulati fuerimus; nam finitis quibusdam annis aut mensibus huius quidem
temporis pecuniam praestari oportet, futurorum autem annorum sane quidem obligatio contracta
intellegitur, praestatio uero adhuc nulla est. si ergo uelimus id quidem, quod praestari
oportet, petere et in iudicium deducere, futuram uero obligationis praestationem in integro
relinquere, necesse est, ut cum hac praescriptione agamus: EA RES AGATVR, CVIVS REI DIES FVIT.
alioquin si sine hac praescriptione egerimus, ea scilicet formula, qua incertum petimus, cuius
intentio his uerbis concepta est: QVIDQVID PARET NVMERIVM NEGIDIVM AVLO AGERIO DARE FACERE
OPORTERE, totam obligationem, id est etiam futuram, in hoc iudicium deducimus, et quae ante
tempus obligatio- <...1½ v....>.
[131]
Item si uerbi gratia ex empto agamus, ut nobis fundus mancipio
detur, debemus hoc modo praescribere: EA RES AGATVR DE FVNDO MANCIPANDO, ut postea, si uelimus
uacuam possessionem nobis tradi, <...1 v....>
sumus, totius illius iuris obligatio illa incerta actione: QVIDQVID OB EAM REM NVMERIVM
NEGIDIVM AVLO AGERIO DARE FACERE OPORTET, per intentionem consumitur, ut postea nobis agere
uolentibus de uacua possessione tradenda nulla supersit actio.
[132]
'Praescriptiones' sic appellatas esse ab eo, quod ante formulas 'praescribuntur', plus quam
manifestum est.
[133]
Sed his quidem temporibus, sicut supra quoque
notauimus, omnes praescriptiones ab actore proficiscuntur. olim autem quaedam et pro reo
opponebantur, qualis illa erat praescriptio: EA RES AGATVR, SI IN EA RE PRAEIVDICIVM HEREDITATI
NON FIAT, quae nunc in speciem exceptionis deducta est et locum habet, cum petitor hereditatis
alio genere iudicii praeiudicium hereditati faciat, uelut cum singulas res petat; est enim
iniquum per unius [...]
[134]
<...24 vv....> intentione formulae de iure
quaeritur, id est, cui dari oportet; et sane domino dari oportet, quod seruus stipulatur; at in
praescriptione de facto quaeritur, quod secundum naturalem significationem uerum esse debet.
[135]
Quaecumque autem diximus de seruis, eadem de ceteris quoque
personis, quae nostro iuri subiectae
sunt, dicta intellegemus.
[136]
Item admonendi sumus, si cum ipso agamus, qui incertum promiserit, ita nobis
formulam esse propositam, ut praescriptio inserta sit formulae loco demonstrationis hoc modo:
IVDEX ESTO. QVOD AVLVS AGERIVS DE NVMERIO NEGIDIO INCERTVM STIPVLATVS EST, CVIVS REI DIES FVIT,
QVIDQVID OB EAM REM NVMERIVM NEGIDIVM AVLO AGERIO DARE FACERE OPORTET et reliqua.
[137]
At si cum sponsore aut fideiussore agatur, praescribi solet in persona
quidem sponsoris
hoc modo: EA RES AGATVR, QVOD AVLVS AGERIVS DE LVCIO TITIO INCERTVM
STIPVLATVS EST, QVO NOMINE NVMERIVS NEGIDIVS SPONSOR EST, CVIVS REI DIES FVIT; in persona uero
fideiussoris: EA RES AGATVR, QVOD NVMERIVS NEGIDIVS PRO LVCIO TITIO INCERTVM FIDE SVA ESSE
IVSSIT, CVIVS REI, DIES FVIT; deinde formula subicitur.
[138]
Superest, ut de interdictis dispiciamus.
[139]
Certis igitur ex
causis praetor aut proconsul principaliter auctoritatem suam finiendis controuersiis
interponit, quod tum maxime facit, cum de possessione aut quasi possessione inter aliquos
contenditur; et in summa aut iubet aliquid fieri aut fieri prohibet. formulae autem et uerborum
conceptiones, quibus in ea re utitur, 'interdicta decretaue' <vocantur>.
[140]
Vocantur autem 'decreta', cum fieri aliquid iubet, uelut cum
praecipit, ut aliquid exhibeatur aut restituatur, 'interdicta' uero, cum prohibet fieri, uelut
cum praecipit, ne sine uitio possidenti uis fiat, neue in loco sacro aliquid fiat. unde omnia
interdicta aut 'restitutoria' aut 'exhibitoria' aut 'prohibitoria' uocantur.
[141]
Nec tamen, cum quid iusserit fieri aut fieri prohibuerit, statim peractum
est negotium, sed ad iudicem recuperatoresue itur et ibi editis formulis quaeritur, an aliquid
aduersus praetoris edictum factum sit uel an factum non sit, quod is fieri iusserit. et modo
cum poena agitur modo sine poena; cum poena, uelut cum per sponsionem agitur, sine poena, uelut
cum arbiter petitur; et quidem ex prohibitoriis interdictis semper per sponsionem agi solet, ex
restitutoriis uero uel exhibitoriis modo per sponsionem, modo per formulam agitur, quae
'arbitraria' uocatur.
[142]
Principalis igitur diuisio in eo est, quod aut prohibitoria
sunt interdicta aut restitutoria aut exhibitoria.
[143]
Sequens in eo
est diuisio, quod uel adipiscendae possessionis causa conparata sunt uel retinendae uel
reciperandae.
[144]
Adipiscendae possessionis causa interdictum accommodatur
bonorum possessori, cuius principium est: QVORVM BONORVM; eiusque uis et potestas haec est, ut,
quod quisque ex his bonis, quorum possessio alicui data est, [si] pro herede aut pro
possessore possideret, id ei, cui bonorum possessio data est, restituatur. pro herede autem
possidere uidetur tam is, qui heres est, quam is, qui putat se heredem esse; pro possessore is
possidet, qui sine causa aliquam rem hereditariam uel etiam totam hereditatem sciens ad se non
pertinere possidet. ideo autem 'adipiscendae possessionis' uocatur
<interdictum>, quia ei tantum utile est, qui nunc primum conatur adipisci
rei possessionem; itaque si quis adeptus possessionem amiserit, desinit ei id interdictum utile
esse.
[145]
Bonorum quoque emptori similiter proponitur interdictum,
quod quidam 'possessorium' uocant.
[146]
Item ei, qui publica bona
emerit, eiusdem condicionis interdictum proponitur, quod appellatur 'sectorium', quod
'sectores' uocantur, qui publice bona mercantur.
[147]
Interdictum
quoque, quod appellatur 'Saluianum', apiscendae possessionis <causa>
comparatum est, eoque utitur dominus fundi de rebus coloni, quas is pro mercedibus fundi
pignori futuras pepigisset.
[148]
Retinendae possessionis causa solet interdictum reddi, cum ab
utraque parte de proprietate alicuius rei controuersia est et ante quaeritur, uter ex
litigatoribus possidere et uter petere debeat. cuius rei gratia comparata sunt VTI POSSIDETIS
et VTRVBI.
[149]
Et quidem VTI POSSIDETIS interdictum de fundi uel
aedium possessione redditur, VTRVBI uero de rerum mobilium possessione.
[150]
Et, si quidem de fundo uel aedibus interdicitur, eum potiorem esse praetor iubet,
qui eo tempore, quo interdictum redditur, nec ui nec clam nec precario ab aduersario possideat;
si uero de re mobili, eum potiorem esse iubet, qui maiore parte eius anni nec ui nec clam nec
precario ab aduersario possederit; idque satis ipsis uerbis interdictorum significatur.
[151]
Sed in VTRVBI interdicto non solum sua cuique possessio
prodest, sed etiam alterius, quam iustum est ei accedere, uelut eius, cui heres extiterit,
eiusque, a quo emerit uel ex donatione aut dotis nomine acceperit. itaque si nostrae
possessioni iuncta alterius iusta possessio exsuperat aduersarii possessionem, nos eo
interdicto uincimus.
nullam autem propriam possessionem habenti accessio temporis nec
datur nec dari potest, nam ei, quod nullum est, nihil accedere potest. sed et, si uitiosam
habeat possessionem, id est aut ui aut clam aut precario ab aduersario adquisitam, non datur
accessio, nam ei <possessio> sua nihil prodest.
[152]
Annus autem retrorsus numeratur; itaque si tu uerbi gratia VIII mensibus possederis
prioribus et ego VII posterioribus, ego potior ero, quod trium priorum mensium possessio nihil
tibi in hoc interdicto prodest, quod alterius anni possessio est.
[153]
Possidere autem uidemur non solum, si ipsi possideamus, sed etiam, si nostro nomine aliquis
in possessione sit, licet is nostro iuri subiectus non sit, qualis est colonus et inquilinus.
per eos quoque, apud quos deposuerimus aut quibus commodauerimus aut quibus gratuitam
habitationem praestiterimus, ipsi possidere uidemur; et hoc est, quod uolgo dicitur retineri
possessionem posse per quemlibet, qui nostro nomine sit in possessione. quin etiam plerique
putant animo quoque retineri possessio<nem, id est, ut, quamuis neque ipsi simus in
possessione> neque nostro nomine alius, tamen si non relinquendae possessionis
animo, sed postea reuersuri inde discesserimus, retinere possessionem uideamur. apisci uero
possessionem per quos possimus, secundo commentario rettulimus; nec ulla dubitatio est, quin
animo possessionem apisci non possimus.
[154]
Reciperandae possessionis causa solet interdictum dari, si quis
ex possessione ui deiectus sit; nam ei proponitur interdictum, cuius principium est: VNDE TV
ILLVM VI DEIECISTI, per quod is, qui deiecit, cogitur ei restituere rei possessionem, si modo
is, qui deiectus est, nec ui nec clam nec precario <ab eo> possidet; namque
eum, qui a me ui aut clam aut precario possidet, inpune deicio.
[155]
Interdum tamen etsi eum ui deiecerim, qui a me ui aut clam aut precario possideret, cogor ei
restituere possessionem, uelut si armis eum ui deiecerim; nam propter atrocitatem delicti in
tantum patior actionem, ut omni modo debeam ei restituere possessionem. 'armorum' autem
appellatione non solum scuta et gladios et galeas significari intellegemus, sed et fustes et
lapides.
[156]
Tertia diuisio interdictorum in hoc est, quod aut simplicia
sunt aut duplicia.
[157]
Simplicia sunt, uelut in quibus alter actor,
alter reus est, qualia sunt omnia restitutoria aut exhibitoria; namque actor est, qui desiderat
aut exhiberi aut restitui, reus is est, a quo desideratur, ut exhibeat aut restituat.
[158]
Prohibitoriorum autem interdictorum [interdum] alia
duplicia, alia simplicia sunt.
[159]
Simplicia sunt, uelut quibus
prohibet praetor in loco sacro aut in flumine publico ripaue eius aliquid facere reum; nam
actor est, qui desiderat, ne quid fiat, reus is, qui aliquid facere conatur.
[160]
Duplicia sunt uelut VTI POSSIDETIS interdictum et VTRVBI. ideo autem
'duplicia' uocantur, quod par utriusque litigatoris in his condicio est, nec quisquam praecipue
reus uel actor intellegitur, sed unusquisque tam rei quam actoris partes sustinet, quippe
praetor pari sermone cum utroque loquitur. nam summa conceptio eorum interdictorum haec est:
VTI NVNC POSSIDETIS, QVOMINVS ITA POSSIDEATIS, VIM FIERI VETO; item alterius: VTRVBI HIC HOMO,
DE QVO AGITVR, APVD QVEM MAIORE PARTE HVIVS ANNI FVIT, QVOMINVS IS EVM DVCAT, VIM FIERI VETO.
[161]
Expositis generibus interdictorum sequitur, ut de ordine et de
exitu eorum dispiciamus; et incipiamus a simplicibus.
[162]
<Si> igitur restitutorium uel exhibitorium interdictum redditur, uelut ut
restituatur ei possessio, qui ui deiectus est, aut exhibeatur libertus, cui patronus operas
indicere uellet, modo sine periculo res ad exitum perducitur, modo cum periculo.
[163]
Namque si arbitrum postulauerit is, cum quo agitur, accipit formulam,
quae appellatur 'arbitraria', et iudicis arbitrio si quid restitui uel exhiberi debeat, id sine
periculo exhibet aut restituit et ita absoluitur; quodsi nec restituat neque exhibeat, quanti
ea res est, condemnatur. sed et actor sine poena experitur cum eo, quem neque exhibere neque
restituere quicquam oportet, praeterquam si calumniae iudicium ei oppositum fuerit decimae
partis, quamquam Proculo placuit non esse permittendum calumniae iudicio
<opponi> ei, qui arbitrum postulauerit, quasi hoc ipso confessus uideatur
restituere se uel exhibere debere. sed alio iure utimur et recte; potius enim, ut modestiore
uia litiget, arbitrum quisque petit, quam quia confitetur.
[164]
Obseruare <autem> debet is, qui uult
arbitrum petere, ut statim petat, antequam ex iure exeat, id est, antequam a praetore discedat;
sero enim petentibus non indulgetur.
[165]
Itaque si arbitrum non
petierit, sed tacitus de iure exierit, cum periculo res ad exitum perducitur; nam actor
prouocat aduersarium sponsione, <quod> contra edictum praetoris non
exhibuerit aut non restituerit; ille autem aduersus sponsionem aduersarii restipulatur; deinde
actor quidem sponsionis formulam edit aduersario, ille huic inuicem restipulationis. sed actor
sponsionis formulae subicit et aliud iudicium de re restituenda uel exhibenda, ut, si sponsione
uicerit, NISI EI RES EXHIBEATVR AVT RESTITVATVR, QVANTI EA RES ERIT, adversarius ei
condemnetur; <...18 fere vv....>
<...6 fere vv....>
[...]
[166]
<...24 vv....>
[...] fructus licitando, is tantisper in possessione constituitur, si modo aduersario suo
fructuaria stipulatione cauerit, cuius uis et potestas haec est, ut, si contra eum de
possessione pronuntiatum fuerit, eam summam aduersario soluat. haec autem licendi contentio
'fructus licitatio' uocatur, scilicet quia <...1½
vv....>. postea alter alterum sponsione prouocat: QVOD ADVERSVS EDICTVM
PRAETORIS POSSIDENTI SIBI VIS FACTA EST, et inuicem ambo restipulantur aduersus sponsionem: uel
stupulationibus iunctis duabus una inter eos sponsio itemque restipulatio una tantum ad eam
fit, quod et commodius ideoque magis in usu est.
[166a]
Deinde ab
utroque editis formulis omnium sponsionum ei restipulationum, quas fieri placuit, iudex, apud
quem de ea re agitur, illud scilicet requirit, <quod> praetor interdicto
conplexus est, id est, uter eorum eum fundum easue aedes per id tempus, quo interdictum
redditur, nec ui nec clam nec precario possideret. cum iudex id explorauerit et forte secundum
me iudicatum sit, aduersarium mihi et sponsionis et restipulationis summas, quas cum eo feci,
condemnat et conuenienter me sponsionis et restipulationis, quae mecum factae sunt, absoluit;
et hoc amplius, si apud aduersarium meum possessio est, quia is fructus licitatione uicit, nisi
restituat mihi possessionem, Cascelliano siue secutorio iudicio condemnatur.
[167]
Ergo is, qui fructus licitatione uicit, si non probat ad se pertinere
possessionem, sponsionis et restipulationis et fructus licitationis summam poenae nomine
soluere et praeterea possessionem restituere iubetur et hoc amplius fructus, quos interea
percepit, reddit; summa enim fructus licitationis non pretium est fructuum, sed poenae nomine
soluitur, quod quis alienam possessionem per hoc tempus retinere et facultatem fruendi nancisci
conatus est.
[168]
Ille autem, qui fructus licitatione uictus est, si
non probauerit ad se pertinere possessionem, tantum sponsionis et restipulationis summam poenae
nomine debet.
[169]
Admonendi tamen sumus liberum esse ei, qui
fructus licitatione uictus erit, omissa fructuaria stipulatione, sicut Cascelliano siue
secutorio iudicio de possessione reciperanda experitur, ita similiter de fructus licitatione
agere. in quam rem proprium iudicium conparatum est, quod appellatur 'fructuarium', quo nomine
actor iudicatum solui satis accipit. dicitur autem et hoc iudicium 'secutorium', quod
'sequitur' sponsionis uictoriam; sed non aeque 'Cascellianum' uocatur.
[170]
Sed quia nonnulli interdicto reddito cetera ex interdicto
facere nolebant atque ob id non poterat res expediri, praetor in eam rem prospexit et
comparauit interdicta, quae 'secundaria' appellamus, quod 'secundo' loco redduntur. quorum uis
et potestas haec est, ut, qui cetera ex interdicto non faciat (uelut qui uim non faciat aut
fructus non liceatur aut qui fructus licitationis satis non det aut si sponsiones non faciat
sponsionumue iudicia non accipiat, siue possideat, [...] restituat aduersario possessionem,
siue non possideat, uim illi possidenti non faciat. itaque etsi alias potuerit interdicto VTI
POSSIDETIS uincere, si cetera ex interdicto fecisset, si non fecit, tamen per interdictum
secundarium uincitur, <...4½ vv....>
<...9 vv....>
<...18 fere vv.>gap/>>
[171]
[...] Nunc admonendi sumus magnam curam egisse eos, qui olim iura condiderunt, ne facile
homines ad litigandum procederent; idque eo maxime fieri potest, quod temeritas tam agentium
quam eorum, cum quibus agitur, modo pecuniaria poena modo iuris iurandi religione coercenda
est. eaque praetor quoque <tuetur>. ideo ex parte eius, cum quo agitur,
aduersus infitiantes ex quibusdam causis dupli actio constituitur, uelut si iudicati aut
depensi aut damni iniuriae aut legatorum per damnationem relictorum nomine agitur. ex quibusdam
causis sponsionem facere permittitur, uelut de pecunia certa credita et pecunia constituta, sed
certae quidem creditae pecuniae tertiae partis, constitutae uero pecuniae partis dimidiae.
[172]
Quod si neque sponsionis neque dupli actionis periculum ei,
cum quo agitur, coniungatur ac ne statim quidem ab initio pluris quam simpli sit actio,
permittit praetor iusiurandum exigere NON CALVMNIAE CAVSA INFITIAS IRE. unde quamuis heredes
uel qui heredum loco habentur, non pluris quam simpli obligati sint, item feminae pupillique
eximantur periculo sponsionis, iubet tamen eos iurare.
[173]
Statim
autem ab initio pluris quam simpli actio est uelut furti manifesti quadrupli, nec manifesti
dupli, concepti et oblati tripli: nam ex his causis et aliis quibusdam, siue quis neget siue
fateatur, pluris quam simpli est actio.
[174]
Actoris quoque calumnia coercetur modo calumniae iudicio, modo
contrario, modo iure iurando, modo restipulatione.
[175]
Et quidem
calumniae iudicium aduersus omnes actiones locum habet et est decimae partis, praeterquam quod
aduersus adsertorem tertiae partis est.
[176]
Liberum est autem ei,
cum quo agitur, aut calumniae iudicium opponere aut ius iurandum exigere NON CALVMNIAE CAVSA
AGERE.
[177]
Contrarium autem iudicium ex certis causis constituitur, uelut
si iniuriarum agatur et si cum muliere eo nomine agatur, quod dicatur uentris nomine in
possessionem missa dolo malo ad alium possessionem transtulisse, et si quis eo nomine agat,
quod dicat se a praetore in possessionem missum ab alio quo admissum non esse.
sed
aduersus iniuriarum quidem actionem decimae partis datur, aduersus uero duas istas quintae.
[178]
Seuerior autem coërcitio est per contrarium iudicium; nam
calumniae iudicio X partis nemo damnatur nisi qui intellegit non recte se agere, sed uexandi
aduersarii gratia actionem instituit potiusque ex iudicis errore uel iniquitate uictoriam
sperat quam ex causa ueritatis. calumnia enim in adfectu est, sicut furti crimen. contrario
uero iudicio omni modo damnatur actor, si causam non tenuerit, licet aliqua opinione inductus
crediderit se recte agere.
[179]
Vtique autem ex quibus causis
contrario iudicio agi potest, etiam calumniae iudicium locum habet; sed alterutro tantum
iudicio agere permittitur. qua ratione, si ius iurandum de calumnia exactum fuerit, quem ad
modum calumniae iudicium non datur, ita et contrarium non dari debet.
[180]
Restipulationis quoque poena ex certis causis fieri solet; et
quem ad modum contrario iudicio omni modo condemnatur actor, si causam non tenuerit, nec
requiritur, an scierit non recte se agere, ita etiam restipulationis poena omni modo damnatur
actor, si uincere non potuerit.
[181]
Qui autem restipulationis
poenam patitur, ei neque calumniae iudicium opponitur neque iuris iurandi religio iniungitur;
nam contrarium iudicium ex his causis locum non habere palam est.
[182]
Quibusdam iudiciis damnati ignominiosi fiunt, uelut furti, ui
bonorum raptorum, iniuriarum, item pro socio, fiduciae, tutelae, mandati, depositi. sed furti
aut ui <bonorum> raptorum aut iniuriarum non solum damnati notantur
ignominia, sed etiam pacti, ut in edicto praetoris scriptum est; et recte, plurimum enim
interest, utrum ex delicto aliquis an ex contractu debitor sit. nec tamen ulla parte edicti id
ipsum nominatim exprimitur, ut aliquis ignominiosus sit is, sed qui prohibetur et pro alio
postulare et cognitorem dare procuratoremue habere, item <pro>curatorio aut
cognitorio nomine iudicio interuenire, ignominiosus esse dicitur.
[183]
In summa sciendum est eum, qui cum aliquo consistere uelit,
<in ius uocare> oportere et eum, qui uocatus est, si non uenerit, poenam ex
edicto praetoris committere. quasdam tamen personas sine permissu praetoris in ius uocare non
licet, uelut parentes patronos patronas, item liberos et parentes patroni patronaeue; et in
eum, qui aduersus ea egerit, poena constituitur.
[184]
Cum autem in ius uocatus fuerit aduersarius neque eo die finiri
potuerit negotium, uadimonium ei faciendum est, id est, ut promittat se certo die sisti.
[185]
Fiunt autem uadimonia quibusdam ex causis 'pura', id est sine
satisdatione, quibusdam cum satisdatione, quibusdam iure iurando, quibusdam recuperatoribus
suppositis, id est, ut qui non steterit, is protinus a recuperatoribus in summam
uadimonii condemnetur; eaque singula diligenter praetoris edicto significantur.
[186]
Et, si quidem iudicati depensiue agetur, tanti fit uadimonium, quanti ea
res erit; si uero ex ceteris causis, quanti actor iurauerit NON CALVMINAE CAVSA POSTVLARE SIBI
VADIMONIVM PROMITTI: nec tamen <pluris quam partis dimidiae nec> pluribus
quam sestertium C milibus fit uadimonium.
itaque si centum milium res erit nec iudicati
depensiue agetur, non plus quam sesterta quinquaginta milium fit uadimonium.
[187]
Quas autem personas sine permissu praetoris inpune in ius
uocare non possumus, easdem nec uadimonio inuitas obligare [non] possumus,
praeterquam, si praetor aditus permittat.