no previous next

Ps. Augustinus

Paraphrasis Themistiana

digilibLT 2019
Informazioni editoriali

TRACTATUS A……I DE CATEGORIIS ARISTOTELIS

1

Cum omnis scientia disciplinaque artium diversarum non nisi oratione tractetur, nullus tamen, o fili, in quovis genere pollens inventus est qui de ipsius orationis vellet origine principiove tractare, idcircoque miranda est Aristotelis philosophi diligentia qui, disserendi de omnibus cupidus, ab ipsius coepit examine quam sciret et praetermissam a cunctis et omnibus necessariam.

2

Is igitur nos docuit ex octo his quas grammatici partes orationis vocant eam solam recte appellari orationis partem quae indicaret aliquid vocabuloque signaret. Itaque solas orationis partes, auctore Aristotele, nomen et verbum debemus accipere, ceteras vero ex his fieri aut ʻcompagines orationisʼ potius quam ʻpartes eiusʼ debere nominari: nomen namque personam demonstrat, verbum quid quisque faciat quidve patiatur.

3

Dehinc, hoc docente, debemus advertere quo compendio paulatim oratio, coartata per gradus, cuncta quae sunt uno vocabulo capta concluserit. Nam, cum sit diversa innumerabilisque mortalium nuncupatio nec comprehendi possit nominum tam lata diversitas, uno tamen vocabulo cum ʻhominemʼ dixeris noscis omnes; similiter cetera: equus ille Ξάνθος vel Αἴθων vel Δῖος vel ille atque ille; et quamquam sit horum quoque nominum infinita comprehensio, ʻequumʼ tamen cum quis dixerit monstrabit omnes. Et si quis leonibus - quod fieri solet - vel bobus imponat nomina, in immensum tenditur uniuscuiusque cognitio, et acies mentis obtunditur; sed, cum ʻleonemʼ vel ʻtaurumʼ dixeris, omnes qui ubique sunt sub uno nomine naturae succidunt.

4

Verum orationis vis, quae infinita genera procreandi varietate singulis vocabulis colligaverat, parum fecisse visa est nisi eadem coacta in unum singulari nuncupatione concluderet; ideoque et hominem et feram et equum dixit ʻanimalʼ dans cunctis nomen quod omnia possideret. Nec minus ea quae sine anima sunt brevi ex immensa demonstratione signavit; nam, cum sit arbor et nucis et castaneae et glandis et mali ceteraque inexplicabilia genera virgultorum, ʻsurculumʼ vocans singulari omnia et communi vocabulo astrinxit. Similiter ornamentorum diversos lapides compendiose vocavit ʻgemmasʼ.

5

Postremo, licet abunde prospexerat dispersa passim genera speciali nota concilians, tamen ingenti quodam et capaci ad infinitum nomine omne quidquid est comprehendens dixit οὐσίαν, extra quam nec inveniri aliquid nec cogitari potest. Haec est una de categoriis decem.

6

Appellatas vero categorias constat propterea quod non possint nisi ex subiectis agnosci, ὡς κατά τινων λεχθεῖσαι; quis enim quid sit homo possit agnoscere nisi aliquem sibi hominem ponat ante oculos quasi subiectum ʻhominiʼ?

7

Ne autem, progrediente tractatu in quo plurimis exemplis opus est, eadem ad docendum nomina repetantur ac saepe accidat ut vel ʻHortensiiʼ vel altius ʻhominisʼ vel superius ʻanimalisʼ vel excelsius ʻusiaeʼ in fastidium frequentata exempla reciderent, alia his vocabula, quibus ad disserendum philosophi uterentur, inflexit. Itaque Hortensium et nucis arborem et equum Xanthum et his similia, αἰσθητά, ἄτομα, ἓν ἀριθμῷ, καθέκαστα vocavit: αἰσθητά quod tactu sentiantur, ἄτομα quod dividi et secari nequeant (quis enim credat Hortensium caedi posse per partes? quod si fiat, Hortensius iam non erit), ἓν ἀριθμῷ quod sint numeri unius, καθέκαστα quod singularia (neque enim haec in uno quovis geminari possunt).

8

Deinde altiora, id est hominem, equum, leonem, arborem ars dixit εἴδη, quasi partes generis et rerum formas; dehinc superiora, id est animalia et virgulta et gemmas et lapides, ʻgeneraʼ nuncupavit, ex quibus partes vel formae nascuntur. Eadem tamen ʻgeneraʼ, ʻspeciesʼ vel εἴδη nominari possunt quod habent excelsius aliquid, id est usian, ex qua oriri videantur et nasci. Ipsam vero usian, supra quam nihil est, ʻgenusʼ appellari voluerunt.

9

His ita compositis, ea quae mente concepta signari et demonstrari possunt agressurus, Aristoteles omisit illa interim quae de verborum ratione tractantur, cum in linguae usu provenerit ut uno nomine res multae et multis nominibus res una nuncupetur.

10

His rebus quas unum nomen complectitur duo vocabula ars dedit, ut ex his alia ʻomonymaʼ alia ʻsynonymaʼ vocaret. Omonyma sunt cum res quidem plures commune nomen accipiunt, interpretatione vero eiusdem rei separantur, ut homo pictus et verus; in hoc namque idem nomen est; verum si ad definitionem vel ad interpretationem ʻhominisʼ redeas, invenientur ista disparia. Cum enim dixeris verum hominem animal esse quod risum capiat et vim rationis admittat, cum de picto idem non possis dicere, necessario inveniuntur esse disparia.

11

Regulariter autem accipere debemus omne nomen, licet proprium, quod possit esse commune cum ceteris ʻomonymonʼ vocari; ut ʻCiceroʼ non unus sed plures. Sed si, omisso nomine, signis potius demonstrare velis quis sit ille Cicero, quis alius, quis tertius, alia de alio signa narranda sunt, ut alium crassum dicas, alterum tenuem, vel longus dicatur alius, alter brevis, candido colore quis, alter nigro. Haec igitur, quoniam inter se discrepant solo sociata nomine, ʻomonymaʼ dicta sunt, vocabulo iuncta, rei interpretatione discreta.

12

Synonyma vero sunt res quae et nomine et sui interpretatione iunguntur, ut est ʻanimalʼ: id enim de homine et de equo et fera et de avibus dici potest; animal est quod cibum capiat, quod mortale sit, quod sensu moveatur.

13

Nunc ad eas res quae singulae multis nominibus signari assolent veniamus, quamquam hanc partem Aristoteles - ut superius dictum est - praetermiserit idcirco quod de his quae significantur, non de his quae significant, disserendum putavit (in his autem non rerum sed nominum vertitur quaestio). Haec divisa sunt similiter in partes duas, et alia polyonyma, alia etheronyma sunt.

14

Polyonyma sunt, cum multa nomina unam rem significant, neque ulla de differentia nominum redditur ratio, ut ʻensisʼ, ʻmucroʼ, ʻgladiusʼ: haec namque, cur unam rem tot significent, nec discerni nec definiri potest.

15

Dehinc etheronyma multis aeque nominibus res singulas tenent. Verum in his habet rationem diversitas nominum, velut est ʻhomo mortalis terrenusʼ: ʻhomoʼ ab humanitate, ʻmortalisʼ a necessitate mortis, ʻterrenusʼ a terra in qua cuncta gignuntur.

16

Claret igitur in his nominum originem quaeri in superioribus rerum; quamobrem his omissis Aristoteles superiorum maluit movere tractatum.

17

Ergo ad omonyma redeamus, quae dividuntur in partes duas: aut enim fortuitu fiunt aut hominum voluntate nascuntur. Fortuitu fiunt cum, quodam casu, simile quis alteri accipit nomen: voluntate, cum similitudo nominis ex industria imponentis affigitur.

18

Horum autem quae industria vel voluntate nascuntur quattuor sunt genera: εἰκών, κατὰ ἀναλογίαν, ἀπὸ ἑνός, πρὸς ἕν; ut eadem latinus quoque sermo declarat: similitudo, pro parte, ab uno, ad unum. Similitudo est ut ʻhomo pictusʼ et ʻverusʼ; sola enim similitudine copulantur. Pro parte est (quod κατὰ ἀναλογίαν Graeci vocant) ut, quo pacto ʻprincipium animalisʼ cor dicimus, ita ʻprincipium aquaeʼ fontem dicimus: pro parte enim sui similitudo nominis videtur adiuncta. Ab uno est cum dicimus a ʻmedicinaʼ ʻmedicinale ferramentumʼ, ʻmedicinalis scientiaʼ, ʻmedicinale praeceptumʼ, ʻmedicinalis ususʼ; ab uno enim cuncta descendunt. Ad unum est ut ʻilla potio salubris estʼ, ʻille medicus salubrisʼ, ʻferramentum illud salubreʼ: haec enim cuncta unum, id est salutem, videntur attingere.

19

Sed plerique movere assolent quaestionem de quibus magis Aristoteles voluerit inchoare tractatum: primo de iis quae sunt, secundo de iis quae percipiuntur, tertio de iis quae dicuntur. Primo: sunt, res omnes quas natura peperit; secundo: percipiuntur, ea quorum imagines animo videndo formamus et condimus; tertio: dicuntur, illa quibus ea quae sunt impressa animis efferuntur (id namque quod quis concipit animo, lingua prosequente declarat).

20

Sed, ut erudito nostrae aetatis Themistio philosopho placet, de his Aristoteles tractare incipit quae percipiuntur quaeque ipse vocat graeco nomine σημαινόμενα sive φαντασίας, ʻimagines rerum insidentes animoʼ; verum, cum de perceptis proposuerit disputare, et de iis quae sunt et de iis quae dicuntur necessario locuturus est. Percepta enim ex his oriuntur quae sunt, quae videndo percipimus; perceptorum autem deerit demonstratio nisi eorum quae dicuntur auxilio fuerint demonstrata.

21

Ergo, quamquam separatim postea ea quae sunt definiturus sit, mixtam tamen de tribus disputationem debemus accipere. Nam de perceptis qui loquitur, et originem rerum trahit et praesidia orationis implorat. Superfluam igitur quaestionem movet qui dicit scrutari oportere cur Aristoteles in principio suo omonyma detexerit, si de his quae percipiuntur fuerat tractaturus, cum liqueat non posse dici aliquid nisi quod perceptum fuerit, nec percipi aliquid posse nisi res fuerit de qua imago intuendo capiatur.

22

His igitur cognitis, paronyma videamus quae sunt in omonymorum et synonymorum medio constituta, et quae nec paronyma dici possunt nisi in se habuerint utrorumque contractum (id est nisi et nomen omonymorum et negotium synonymorum videantur habere commune) ut a ʻsapientiaʼ ʻsapientemʼ vel ʻmedicumʼ a ʻmedicinaʼ dicamus; eadem in medico quae in medicina et actus similitudo videtur et nominis. Propterea recte ʻparonymumʼ dictum est quod aliunde nomen acceperit.

23

Verum, ne eadem videantur paronyma et omonyma quae ab uno dicuntur (id est ἀπὸ ἑνός), hanc differentiam debemus agnoscere, quod ipsa paronyma inter se quidem propter similitudinem nominis omonyma sunt, illius tamen nominis paronyma dicuntur unde nomen acceperint, ut puta a ʻsapientiaʼ dicamus ʻhominem sapientemʼ, ʻsapiens consiliumʼ: inter se haec omonyma sunt, ipsius vero sapientiae paronyma.

24

Observari tamen oportet ut commutationem ultimae syllabae habeant neque ita finiantur paronyma quemadmodum desinunt ea de quibus originem ducunt, ut ʻmedicinaʼ et ʻmedicusʼ: ʻmedicinaʼ aliis litteris clauditur, aliis ʻmedicusʼ. Hanc igitur differentiam nisi paronyma habuerint, et nisi cum synonymis negotio, cum omonymis nomine fuerint copulata, omonyma potius quam paronyma nominantur; ut, si a ʻmalitiaʼ ʻvitiosumʼ dicamus, negotio quidem cum synonymis convenit sed ab omonymis discrepat nomine (neque enim ʻvitiosusʼ et ʻmalitiaʼ similia sunt, quamquam eodem intellectu sentiantur); quod si a ʻmalitiaʼ dicatur ʻmalusʼ, recte utrumque convenit.

25

In ultima vero syllaba non mutatur hoc modo, ut si dicamus a ʻsapientiaʼ ʻverba sapientiaʼ; hic, cum nulla syllaba commutata est, paronymi exclusa est nuncupatio. Vnde constat haec et his similia omonymis potius debere coniungi.

26

Scire etiam debemus verba aut simplicia esse aut certe coniuncta: coniuncta sunt ʻequus curritʼ; simplicia, cum haec separantur et dicuntur singula, ut ʻequusʼ, ʻcurritʼ. Sed iam satis de his quae significant dictum puto.

20

Restat ut † eorum quae sunt quo pacto Aristoteles tractaverit enarremus. Sunt, igitur, illa quae aut percipimus sensibus aut mente et cogitatione colligimus: sensibus tenemus quae aut videndo aut contrectando aut audiendo aut gustando aut odorando cognoscimus; mente ut, cum quis equum aut hominem vel quodlibet animal viderit, quamquam unum corpus esse respondeat, intelligit tamen multis partibus esse concretum (siquidem alia sit pars capitis, alia pedum ceterorumque membrorum, in ipso capite partes suas aures habeant, habeat propriam lingua, ipsae quoque partes singulae multa in se habeant quae dividi et separari possint, ut caro sit aliud, aliud corium, aliud venae, aliud nervi, capilli aliud; ergo haec mente vel intellectu colligimus ad quae nostri sensus penetrare non possunt).

28

Consideramus et illa, et animi intentione cognoscimus, vel hominem vel aliud animal crescere, senescere, nunc stare nunc movere gressus, modo angi curis modo securo pectore conquiescere, sanitate alias frui alias dolorem perpeti, ex nigro album, nigrum ex albo colore mutare, peritum ex imperito, ex indocto doctum, ex mansueto ferum, ex feroci mansuetum.

29

Cum igitur, in iis quae sunt, alia sensibus, alia mentibus colligantur, separari haec propriis nominibus homines eruditi maluerunt, et id quod dinoscitur sensibus ʻusianʼ dici, illud autem quod animi tractatu colligitur ac saepe mutatur συμβεβηκός (id est ʻaccidensʼ) nominari voluerunt. Et quoniam in permanente usia ea quae accidunt inesse noscuntur, ipsam usian ὑποκείμενον (id est ʻsubiacensʼ) et ʻnon-in-subiectoʼ appellari voluerunt, illa vero quae accidunt, ἐν ὑποκειμένῳ (id est ʻin subiacentiʼ) dixerunt.

30

Sine dubio tamen illud oportet a nobis agnosci, ut potiorem usian accidentibus dicimus, sic potius ἄτομον vel καθέκαστον, id est hunc hominem vel hunc leonem, iis quae fuerint communia vel communi vocata ʻanimaliumʼ nomine iudicare.

31

Rursus ad ea quae significantur Aristoteles regressus est, quot modis ea quae sunt significari assolent monstraturus. Ex his igitur quae sunt, alia de subiecto significantur et in subiecto non sunt; ut est homo, de subiecto quidem significatur aliquo homine (neque enim ʻhomoʼ dici posset nisi esset aliquis de quo diceretur), in subiecto autem nullo est, cum ipse sit usia quam superius diximus in nullo umquam subiacenti esse quippe cum sit ceteris ipsa subiecta. Alia vero nec in subiecto sunt nec de subiecto significantur; ut est Cicero nec in subiecto est, quia usia est, nec de subiecto aliquo significatur, siquidem a se ortum vocabulum teneat neque intellegi possit aliunde.

32

Dicta sunt duo quae ad usian pertinent quo pacto significentur, quorum superius κοινόν (id est commune), inferius καθέκαστον (id est pro parte) dicitur. Nunc ea quae sunt ex accidentibus, quonam modo significentur dicendum est.

33

Sunt igitur ex iis alia quae et in subiecto sint et de subiecto significentur, ut est scientia vel color (sunt enim in subiecto aliquo, id est in animo vel corpore; neque enim scientia potest esse nisi sit anima subiecta qua contineatur, nec significari scientia possit nisi de subiecta grammatica; vel color quisquam esse possit nisi in subiecto corpore, nec significari possit nisi de subiecto aliquo colore; ita fit ut et in subiecto sint et de subiecto significentur).

34

Alia vero sunt ex iisdem συμβεβηκόσι (id est accidentibus) quae in subiecto quidem sunt sed de subiecto minime significantur; ut est haec grammatica vel hic albus color, in subiecto quidem sunt animo vel corpore, de subiecto autem non significantur (neque enim his aliunde vocabulum pendet, sed suo et speciali nomine designantur). In iis quoque superius accidens ʻcommuneʼ nominamus, inferius (ubi iam certa res est) ʻpro parteʼ, hoc est καθέκαστον, dicitur.

35

Verum ne aliquid non apertum praeterire Aristoteles existimaretur et oriundis quaestionibus occasionem dare, de eo quod in subiecto est voluit tractare diligentius ac definire quid esset, ut calumniantibus aditus clauderetur. Definit ergo in subiecto esse quod in altero est aliquo, non ut pars sit quaedam, neque sine eo in quo est potest umquam esse. Haec definitio addita propterea est, quia dici posset et digitum vel pedem in subiecto esse, id est in corpore; hoc igitur exclusit cauta definitione, dicendo id esse in subiecto quod pars eius non sit in quo est (digitum autem vel pedem partem esse corporis constat).

36

Dehinc a calumniantibus dici posset aquam vel vinum in quodam cado quasi in subiecto esse; sed id oriri docta definitio non sinit, addens id esse in subiecto quod sine subiecto esse non possit (vinum autem vel aquam sine cado in quo fuerit posse esse alibi non potest dubitari).

37

Interea hoc loco debemus advertere qua arte definitio disponatur. Primum enim hanc per immensum tendi oportet, incipientem a genere, dehinc paulatim currendo per partes pervenire debet ad id in quo solum est id quod definitur. Vt ii qui signa formant primo immensum subdeligunt lapidem, dehinc paulatim minuendo et abscidendo superflua ad formandos vultus et membra perveniunt; sic definitio a genere incipiens, depulsa paulatim generalitate verborum, ad proprium demonstrandae rei cubile tendit accedere.

38

Sed ad propositum revertamur; tractatus enim de iis erat quae sunt quemadmodum significentur. De quibus quoniam multa iam dicta sunt, illud regulariter tenendum nobis est, omnia καθέκαστα vel ἓν ἀριθμῷ vel ἄτομα vel αἰσθητά, id est hunc hominem vel hunc equum vel hanc arborem de subiecto significari non posse; sin vero, haec eadem de accidentibus fuerint, id est hic color, haec disciplina in subiecto esse † posse (quemadmodum enim superius demonstratum est, omne accidens sine subiecto esse non potest). Docti igitur sumus quo pacto vel subiectum vel in-subiecto possimus agnoscere.

39

Dehinc nos Aristoteles docet et illa quae de subiecto significantur qua ratione noscamus. In his autem speciale illud est quod eadem in ipso subiecto inveniuntur, quae sunt in eo quod de subiecto significatur. Vt enim animal de subiecto significatur homine vel equo, sic et homo de subiecto aliquo homine significetur necesse est; Cicero autem et homo est et animal. Quaecumque igitur praedicari de animali possunt, eadem et de homine et de Cicerone praedicantur.

40

Quapropter ea quae in eo quod de subiecto significatur inveniuntur, et in eo quod subiectum est necesse est inveniri; ut, si dicas «animal est quod cibum capiat, quod mortale sit, quod sensu moveatur», animal autem de subiecto significatur homine, eadem tamen et de homine dici necesse est quae de animali dicta sunt. Deinde quae de homine dicta fuerint, eadem et de Socrate; certum autem est Socraten subiectum esse homini, hominem autem animali.

41

Quidquid igitur in iis quae de subiecto significantur dictum fuerit, idem et de iis quae subiecta dicimus praedicabitur. Regulariter autem illa de subiecto significantur quae per se ipsa cognosci non possunt; ut animal intellegi non potest nisi de subiecto homine, sic homo adverti non potest nisi de subiecto aliquo homine dinoscatur.

42

Nunc, quoniam de categoriarum omnium generibus et speciebus et differentia locuturus est, inspiciendum primum videtur quid sit genus, quid species, quid differentia.

43

Genus est igitur quod secundum multa et differentia quid sit specie ostenditur atque significatur, ut est usia; omnia quidem ʻusianʼ dicimus, sed hoc commune nomen specie separatur cum dicimus ʻanimalʼ vel ʻlapidemʼ; ita fit ut, uno quasi coniuncta vocabulo, specie separentur.

44

Differentia vero est quae secundum multa et differentia, non quid sit sed quale sit specie praedicatur, ut est animal ʻgressutum, volatile, aquatile, bipes, quadrupesʼ. Et genus ergo et differentia specie significantur, sed genus quid sit, differentia autem quale sit specie possunt agnosci.

45

Species autem est (quam quidam et ʻformamʼ vocant) quae secundum multa et differentia quid sit numero praedicatur atque agnoscitur, ut est ʻhomoʼ. Hoc nomen homines cunctos amplectitur, et videtur idem facere quod species quae de aliquo homine praedicatur, qui numerum in seipso contineat; id est hic primus, ille secundus, ille tertius.

46

Vt tamen haec tria uno exemplo monstremus, genus est ʻanimalʼ, differentia ʻbipes, quadrupesʼ, species ʻhomo, equusʼ. Sed ut genus nullum est quod non habeat differentiam, sic nec differentiam intellegere debemus quae species non habebit, ut nigrum et album non habent differentiam propterea quod ex se species non emittunt (quae enim alia species inveniri potest albi vel nigri?)

47

Quoniam igitur quid sit genus, quid differentia, quid species separatum est, ad Aristotelis iam dicta veniamus. † Hoc etenim † eorum generum quae inter se diversa sunt nec differentias easdem posse esse nec species; alia enim et species et differentia est dum quaeritur quid sit, alia dum quale sit, alia dum quantum sit; ut, si velis animalis dicere differentiam, dicas ʻvolatile, bipes, gressutumʼ, si velis speciem, dicas ʻhominemʼ vel ʻavemʼ vel ʻequumʼ. Numquidnam et de disciplina eadem differentia vel species dici potest? Propterea quod genera diversa sunt animal et disciplina; animal enim categoria est usiae, disciplina categoria qualitatis.

48

Denique illa genera quae alterna sibi societate coniuncta sunt, easdem differentias et easdem species habent, ut est usia: huius species est animal, sed idem animal genus est ceteris, ideoque et species et genus dicitur. Quoniam igitur haec duo genera invicem se tenent (quae Aristoteles quoque ὑπʼ ἄλληλα nominavit), easdem differentias habent; ut, si dicas usian esse animal mortale, bipes, risus capax, eadem et de animali potes dicere: «animal est homo bipes, risus capax, mortalis» (eadem et de homine potes dicere: «homo est animal mortale, bipes, risus capax»).

49

Certum est ergo invicem sibi coniunctis generibus easdem et species et differentias inveniri, in diversis autem generibus hoc provenire non posse.

50

Rursus Aristoteles ad ea quae dicuntur revertitur, quamquam superius dixerimus alterum sine altero tractari non posse (nam et qui dicit aliquid, de eo dicit quod est, et id quod est non potest ab altero intellegi nisi dicatur).

51

Eorum ergo quae nulla sui copulatione dicuntur, quodcumque singulare dictum fuerit aut usian significat aut quantitatem aut qualitatem aut ad aliquid aut iacere aut facere aut pati aut ubi aut quando aut habere. Hae sunt categoriae decem, quarum prima usia est - scilicet quae novem ceteras sustinet - reliquae vero novem συμβεβηκότα (id est accidentia) sunt.

52

Ex quibus novem sunt alia in ipsa usia, alia extra usian, alia et intra et extra. Qualitas, quantitas et iacere in ipsa usia sunt (mox enim ut usian vel hominem vel equum dixerimus, advertamus necesse est bipedalem, tripedalem, aut album aut nigrum, aut stantem aut iacentem; haec in ipsa sunt, et sine hac esse non possunt).

53

Alia sunt extra usian: ubi, quando, habere (et locus enim ad usian non pertinet, et tempus et vestiri et armari ab usia separata sunt).

54

Alia sunt communia, id est et intra et extra usian: ad aliquid, et facere et pati; ad aliquid, ut maius et minus (utraque enim dici non possunt nisi coniuncto altero quo maius sit vel minus; propterea ergo unum in se habent, aliud extra se). Item facere et extra est et intra ut caedere quisque dici non potest nisi alterum caedat, vel legere nisi ipse legens aliud sit, aliud quod legit (ita ergo et in usia est et extra). Pati similiter; caedi enim vel uri nullus potest nisi ab altero patiatur; propterea hoc quoque et in usia est et extra usian.

55

Haec igitur, cum singularia sunt, nihil affirmant, copulata vero faciunt ex se aliquem sermonem <...> vel προστακτικόν vel εὐκτικόν vel ἐρωτηματικόν vel ἀνακλητικόν, id est (ut haec quoque latino ore monstremus) vel imperativum vel optativum vel interrogativum vel vocativum. Haec quoque sermonis quasi quattuor genera suspensa sunt interim, ideoque semiplena; neque enim iam intellegitur vel quid imperativum sit vel quid optatum vel quid interrogatum vel quid vocatum, nisi accesserit genus ἀποφαντικόν (id est pronuntiativum) quod habeat in se quandam confirmandi sententiam quae aliquid aut addat aut demat (quod Aristoteles κατάφασιν et ἀπόφασιν dixit); ut est ʻcoelum hoc volubile estʼ, ʻcoelum hoc non est volubileʼ.

56

Ipsum deinde pronuntiativum (quod diximus ἀποφαντικόν aut falsum est aut verum. Quamobrem, omissis illis quattuor quae magis ad grammaticos vel oratores pertinent, huius apofantici - quod philosophos attingit - Aristoteles habuit mentionem.

DIVISIO SVBSTANTIAE

57

Expositis ergo omnibus quae disputaturis necessaria videbantur, singulas categorias oportuit definiri. Sed usian, quoniam secundum artem definiri non poterat - quae praecipit ut definitio, quo possit tendi latius, a genere sumat exordium, ipsa autem usia genus non habet cum omnia ipsa sustineat - per partes eam voluit definire, ut quid sit, non solum eius definitione, verum partium quoque cognitione noscatur. Est igitur usia proprie et principaliter dicta quae neque in subiecto est neque de subiecto significatur, ut est hic homo vel hic equus.

58

Secundae dicuntur usiae genus et species, id est animal et homo. Has ergo ʻsecundas substantiasʼ nominari dicit propterea quod illa sit potior quae neque in subiecto est neque de subiecto praedicatur. ʻSecundaeʼ autem ʻsubstantiaeʼ idcirco dictae sunt genus et species quod solae indicent primam; ut, si quis nolit vel nesciat dicere ʻSocratenʼ, dicat ʻanimalʼ vel ʻhominemʼ, id est genus vel speciem. His vero dictis, quid sit Socrates agnoscitur; aliud autem si dicat, vel ʻcurritʼ vel ʻambulatʼ, nihil possit agnosci.

59

Manifestum est autem ea quae de subiecto significantur cum iis quae subiecta sunt et nomen et rationem nominis habere communem; ut ʻhomoʼ de subiecto significatur aliquo homine, sed non solum nomen, verum etiam rationem eamdem in subiecto invenies quam in eo quod de subiecto significatur poteris invenire.

60

Ipsarum deinde secundarum usiarum potior est species genere; magis enim proxima est species primae usiae quam genus. Si enim quis velit ostendere quid sit prima usia, facilius monstrabit si dixerit speciem quam si dixerit genus; ut, si quis Socraten volens dicere, omisso eius nomine, magis eum significet si ʻhominemʼ dixerit quam si ʻanimalʼ (ʻanimalʼ enim et equum et aquilam possumus agnoscere). Deinde, ut primae substantiae subiectae sunt omnibus et his omnia continentur, ita etiam species generi, atque ideo magis usia ista quam cetera.

61

Videndum est etiam ne, quam speciem solum putamus, eadem sit et genus (ut, si quis ʻanimalʼ dixerit, dixit et genus); dehinc, si dicat ʻhominemʼ, ʻequumʼ, ʻpiscemʼ, ʻavemʼ, pronuntiemus omnia solas species esse? Cum enim sint homo et equus, species manifestae sunt; piscis autem et avis, et genera et species (non enim una est forma avium vel piscium); propterea ergo et ʻspeciesʼ et ʻgeneraʼ nominantur. Illae autem quae species solum sunt, id est homo, equus, aquila, taurus, aequa virtute usia sunt; ut enim homo usia est, sic et equus et aquila et taurus [in suo].

62

Decursis igitur partibus per quas usia definita est, et alio modo voluit eam definire si ostenderet ea quae necesse est in ea naturaliter inveniri. Ea enim quae insunt cuique, aut in solo et in omni, aut in solo et non in omni, aut in omni et non in solo, aut nec in solo nec in omni (haec Graeci vocant, ἐν μόνῳ καὶ παντί, ἐν μόνῳ καὶ οὐ παντί, ἐν παντὶ καὶ οὐ μόνῳ, ἢ οὔτε ἐν μόνῳ οὔτε ἐν παντί.

63

Vt si, hominem definire volens, dicat ʻrisus capacem esseʼ; hoc et in solo est et in omni (solus namque homo ridet et cunctis ridere naturale est). In solo et non in omni; ut <si quis> definiens hominem ʻcapacem disciplinaeʼ dicat esse (hoc in solo quidem homine inveniri potest, non tamen in omni; neque enim omnes disciplinas aliquas didicerunt). In omni et non in solo; ut si quis hominem definiens dicat id esse hominem quod ambulat, quod cibum capit (hoc in omni quidem est homine, non tamen in solo; nam et pecudes cibum capiunt et ferae currunt). Nec in solo nec in omni; ut si quis in hominis definitione id esse dicat hominem quod album est (nec in solo nec in omni est; neque enim aut homo solus candidus invenitur, et non bos aut equus, aut omnis homo albus est).

64

Duo ergo sunt quae ad investigandum aliquam viam monstrant, et duo quae certum aliquid significare non possunt. Id quod est nec in solo nec in omni, nihil ex hoc possumus agnoscere siquidem generale est; alterum in omni non in solo non habet differentiam, proptereaque similiter respuendum est.

65

Duo sunt reliqua, quae certis signis id in quo fuerint poterunt demonstrare, id est in solo et in omni (dubitari enim non potest quin, cum inveneris, pronunties quid sit id in quo inesse cognoscitur); alterum est in solo non in omni, non quidem virtutis eiusdem, verumtamen quod ad definiendam rem necessario quaerendum sit si primum non potuerit inveniri.

66

Nunc igitur, ut designet usian, ab in-omni-non-in-solo argumentari incipit cum demonstrat esse secundas usias, quas idcirco secundas dicit esse quia id in his inveniri poterit quod in primis. Denique dicit commune hoc esse cuilibet usiae, ut in subiecto non sit.

67

Cum igitur nec genus nec species in subiecto inveniantur, manifestum est haec ʻsecundas usiasʼ debere nominari. Deinde hinc quoque ostendit genus et speciem secundas usias esse, quod omnia quae sunt cum iis quae sibi subiecta sunt interdum solum nomen, non tamen et rationem possunt habere communem; genus autem et species cum subiectis (id est cum aliquo homine) certam et rationis habent nominis societatem.

68

Monstratis ergo secundis usiis, id est genere et specie, differentia sola restabat quae, consideranti diligentius, quasi accidens videtur esse; siquidem ʻbipesʼ vel ʻmortaleʼ vel ʻrationaleʼ cum animal dicitur, non quid sit sed quale sit potius demonstratur, ideoque videtur vim tenere qualitatis. Verum quando a genere prima oritur differentia, et sic sequitur species, in accidentibus non debet numerari.

69

Atque ideo Aristoteles eam significatione quidem mixtam dixit esse, virtute autem inter usias habendam decrevit; eadem enim in hac inveniri pronuntiat quae et in ceteris substantiis reperiuntur, id est cum subiecto posse et nomen et rationem habere consimilem (cum enim ʻgressutum hominemʼ dicimus, in subiecto idem et vocabulum et eius rationem eandem possumus invenire; Socrates enim et homo est et gressutus).

70

Similiter prosequitur cetera argumentando variata, demonstrans quaedam inesse usiae quae sola et omnis habeat, quaedam quae sola et non omnis, quaedam quae omnis et non sola, quaedam nec sola nec omnis. Quae, quoniam in Aristotele ipso manifesta sunt, superfluum visum est aperire, maxime cum hic sermo non transferre omnia quae a philosopho sunt scripta decreverit, sed ea planius enarrare quae rudibus videbantur obscura.

DE QVANTITATE

71

Descripta igitur usia, quoniam definiri non potuit propter eas causas quas superius memoravi, accidentium definitionem necessarius ordo poscebat. Quorum primum est quantum, nec sine causa; nam, cum aliquid viderimus, id necesse est quantum sit aestimare. Quantum vero sit inveniri non potest, nisi fuerit adhibita mensura collectum.

72

Si ergo, omissa latitudine, solam quis longitudinem voluerit emetiri, longitudo sine latitudine mensurae subiecta γραμμή dicitur; non quod sit longitudo aliqua quae careat latitudine, sed quod solam quis metiens longitudinem γραμμήν dicitur metiri. Emensa vero cum longitudine latitudo dicitur ἐπιφάνεια. Sin autem et altitudo fuerit mensurae sociata, corpus cuncta perficiunt; quod tamen non ita accipimus quemadmodum solemus accipere naturale, ne ad usian reverti videamur.

73

Deinde metimur et locum in quo aliquid constitutum est. Tempus quoque mensurae subicitur; nam, cum movetur aliquid, ipso motu necesse est et temporis habere mensuram cum dicimus ʻprimoʼ vel ʻsecundoʼ vel ʻtertio anno pervenitʼ, et ʻmenseʼ vel ʻdieʼ vel ʻhoraʼ vel ʻmomentoʼ.

74

Hoc modo igitur quantum sit quidque colligitur; ipsius autem quanti aliud est cohaerens, aliud separatum. Cohaerens est gramme, epiphania, corpus, locus et tempus; in his enim singularum partium terminos non potest habere mensura.

75

Simul namque ut grammes medio punctum figens quasi certum mensurae terminum dederis, utrarumque partium quae, divisa gramme, factae sunt, fit terminus ille communis, ut incertum sit cui parti affixus terminus videatur; adeo sibi pars utraque cohaeret atque coniuncta est.

76

Epiphania quoque, simili de causa, conexa dicitur et cohaerens; denique si quis hanc dividere voluerit, in eius medio grammen ponat necesse est, haec gramme quae epiphaniam dividit cum ex hac duas partes fecerit. Ipsarum duarum partium ipsa gramme terminus incipit esse communis; sic enim sibi conexa est ut non appareat cui terminus videatur infixus.

77

Similiter corpus si quis secare voluerit, dividendi corporis terminus gramme vel epiphania sit necesse est; ipsa enim praecisio quam gramme facit cum epiphania necesse est descendat in corpus; atque ideo incertum est sive gramme sive epiphania cui parti terminum dederint, cum, diviso corpore, in utraque parte epiphaniam necesse sit reperiri. Ideoque corpus cohaerens est in quo faciendarum duarum partium communis est terminus.

78

Temporis quoque similis ratio est cui dividendo, si velimus terminum dare, dicamus ʻmodoʼ. ʻModoʼ autem inter praeteritum et futurum tempus ita confusum est, ut incertum sit quo debeat separari. Locus autem, quoniam corpus quodcumque circumdat et corporis partibus occupatur, ita communi termino partitur quemadmodum partitur et corpus, ac propterea necesse est eum ʻcohaerentemʼ ut caetera nominari.

79

Separata vero sunt numerus et oratio. Quis enim non advertat propriis terminis unum separatum esse a duobus, duos a tribus? Et in oratione singulae syllabae separatae sunt; natura enim et numero segregantur cum alteram ʻbrevemʼ dicimus alteram ʻlongamʼ, et ʻunamʼ vel ʻduasʼ. Nimirum apparet haec quae diximus et ad quantum pertinere et ʻseparataʼ oportere nominari.

80

Horum quantorum est et alia differentia; nam ex his alia sunt quorum partes positionem habeant ex qua possit agnosci quae pars cuique iungatur, alia vero quorum partes positionem habere non possunt. Positionem autem dico cum videmus cuiusque rei dexteram, laevam, superiora, inferiora, ante, post, longe, iuxta.

81

Sunt ergo quorum partes sibi manifesta positione iunguntur haec: gramme, epiphania, corpus, locus. Sive enim in gramme sive in epiphania sive in quolibet horum positis terminis partes feceris, quamquam sibi cohaerentes videantur atque coniunctae, tamen adverti corporaliter licet quae pars ubi sit, cui vicina sit, cuique iungatur.

82

Sunt vero quorum partes positionem non habent haec: tempus, numerus, oratio. ʻVnumʼ enim cum dicimus (ipsum numerum solum dicentes, non aliquid corporaliter numerantes), non videmus eius dexteram vel sinistram: quippe cum in verbo sit et in nullo sit corpore, positionem suarum partium non potest demonstrare; nisi forte ordinem dixerimus, quod unum sequuntur duo; positio autem in his dumtaxat non potest inveniri.

83

Similiter et in tempore atque sermone, maxime cum haec mox videantur labi, cum dixeris; et tempus currit; et sermo, cum nondum dictus fuerit non apparet. Manifestum est igitur haec tria positionem diversarum partium non habere.

84

Proprie igitur haec sola, quae dicta sunt ʻquantaʼ nominantur; si qua vero praeter haec inveniri potuerint, debent pro accidentibus poni; sunt enim quaedam quae accidentibus ipsis accidunt. Vt, si dicamus ʻmultum albumʼ, propterea ʻmultumʼ album dicitur non quod ipsum album sit immensum, sed quod epiphania, in qua album est, multa cernatur; manifestum est igitur, cum ʻmultumʼ album dicimus, ex epiphaniae quantitate album quod illi accidit aestimari. Similiter, cum longos actus dicimus, non quod actus immensi sint longi dicuntur, sed ex temporis mensura, quo continentur actus, actuum quantitas aestimatur.

85

Illud tamen speciale debemus agnoscere, quanto contrarium nihil esse; epiphaniae enim sive grammae sive duobus cubitis sive tribus contrarium nihil est. Nisi forte errore quodam multum et exiguum putemus esse contraria, non advertentes haec in eorum numerum quae ad-aliquid dicuntur debere transferri. Nihil enim multum vel exiguum dicitur nisi alteri fuerit comparatum; cum enim dicimus montem ʻbrevemʼ, grandiorem esse alterum cui comparatus est indicamus; vel, cum dicimus ʻgrandeʼ milii granum, comparatione sui generis in quo brevius aliquid invenitur, illud esse grandius. Ac propterea manifestum est multum et exiguum, vel grande et breve cum aliquo comparata sui vocabulum reperire.

86

Nec in hoc solo errat qui putat multum et exiguum quanto debere coniungi, verum etiam si existimet esse contraria: quod fieri penitus non potest. Nam si haec quodam errore decepti contraria dicimus, fiet ut in una re uno atque eodem tempore contraria videantur incidere. Vna enim res et ʻmaiorʼ a minore et ʻbrevisʼ a maiore uno atque eodem tempore poterit nominari, quod fieri nec rerum natura patitur nec ratio ipsa permittit. Ac propterea eorum sententia repellenda est qui haec credunt esse contraria.

87

Magis in quanto contrarietas circa locum videri potest. Veteres enim supra et infra propter coeli terraeque distantiam contraria sibi esse dixerunt, undique versum asserentes terram subter esse, coelum super. Contemplantibus enim nobis naturam rerum, terra quae videtur in medio, ubique subter est; nam et antipodes nostri, qui nobis dicuntur adversa figere vestigia, coelum super se habent. Claret igitur terram semper in inferioribus constitutam.

88

Deinde illa quoque a physicis iungitur ratio quod propterea ex diversitate locorum terra coelo contraria est (id est illud super, haec deorsum) quod omnia quae pondere gravia sunt naturaliter feruntur ad terram, ad coelum vero levari necesse est quae videntur esse leviora. Hinc igitur coelum terramque contraria sibi esse dixerunt quod hanc deorsum, illud vero superius naturalis necessitas collocavit. Ex hac igitur ratione videtur contrariorum omnium definitio constituta: dicuntur enim illa esse contraria quae, cum sint ex uno eodemque genere, multo tamen a se spatio separantur.

89

Sed haec qui asserunt habent advertere ad aliquid dictis potius debere coniungi, siquidem ʻsupraʼ dici non potest nisi et ʻinfraʼ fuerit designatum. Quod si calumniari quibusdam libet, ʻsupraʼ et ʻinfraʼ categoria magis quae ʻubiʼ dicitur videri potest (cum enim ʻsupraʼ vel ʻinfraʼ dicimus, ubi aliquid geratur agnoscitur); sed haec, ut diximus, garrientium sint; nos vero in quanto admitti contrarium credere non debemus.

90

Advertere interea licet huius occasione tractatus aliud esse super et subter naturale, aliud vero quod circa nos; naturale enim non potest immutari, nostrum autem migratione hominum commutatur; ut, si quis, cum in inferioribus fuerit, ad superiora conscendat aut e superioribus velit ad inferiora descendere, omnia quae illi ante fuerant commutantur, cum descendenti inferiora quae fuerant superiora cernuntur.

91

Illud quoque quanto inest - in omni quidem, non tamen in solo - ut non recipiat magis et minus (quod graece dictum est μᾶλλον καὶ ἧττον). ʻBipedaleʼ enim cum dicimus, non possumus aliud ʻbipedale magisʼ vel ʻminusʼ dicere; simili enim modo bipedale secundum est quemadmodum et primum; quod si aliud alio amplius fuerit, iam non bipedalis sed alterius mensurae suscipit nomen. Nec numerus magis et minus sustinet, siquidem tres ʻmagis aut minus tresʼ nominare dementiae est; et tempus non potest esse tempore magis aut minus. Claret igitur his expositis magis et minus in quanto inveniri non posse.

92

Proprium vero quanti et quod in omni et in solo invenitur, illud est, † ut omnia eius ʻpariaʼ aut ʻimpariaʼ dicantur, ut numerus ʻparʼ et ʻimparʼ (non ʻaequalis numerusʼ si par est, aut, si impar, non ʻinaequalisʼ) dicatur; similiterque eius omnia non ʻaequaliaʼ et ʻinaequaliaʼ, sed ʻpariaʼ aut ʻimpariaʼ nuncupantur †. Cetera vero quae ad quantum non pertinent, ʻsimilia sibiʼ potius quam ʻaequaliaʼ nominamus, ut album ʻalbo simileʼ aut ʻnon simileʼ dicatur. Hoc enim verbum specialiter iis quae in quanto sunt videtur infixum.

DE AD-ALIQVID

93

Categoriarum tertia est quae latine ʻad-aliquidʼ, graece πρός τι censetur. Et quidem hanc tertiam non ordo, sed tractatus necessitas fecit; nam, post quantum, quale sequebatur; verum, quoniam in fine quanti quaedam eiusdem generis <in> ad-aliquid videbantur posse transferri, hanc categoriam, quae quarta fuerat, necessario tertiam voluit ordinare ut, discussis atque monstratis omnibus quae cuique convenirent, frequens orta confusio solveretur.

94

Incipit autem non a definitionibus suis Aristoteles, sed ab eorum terminis qui ante se ad-aliquid perperam definire voluerunt. Ita tamen haec debemus audire quasi tractatui necessaria. Astute enim et dat illis auxilium philosophus et medelam male positis terminis quaerit, postea suae prolatione sententiae omnia quae improprie definita sunt, repulsurus.

95

ΠΕΡΙ ΤΟΥ ΠΡΟΣ ΤΙ. - ʻAd-aliquidʼ ergo categoriam vocamus eam quae id quod est dicitur ex altero sine cuius societate esse non possit et cuius vis omnis ex alterius coniunctione descendit; ut duplum simpli dicitur duplum, maius minoris dicitur maius, simile simili dicitur simile. Claret igitur ad-aliquid non sua vi sed alterius coniunctione consistere.

96

Eodem modo accipienda sunt cetera quae eiusdem categoriae esse noscuntur, ut est habitus, affectio, disciplina, positio, sensus (haec Aristoteles ἕξιν, διάθεσιν, ἐπιστήμην, θέσιν, αἴσθησιν nominavit). Et haec namque pendent ex altero, siquidem habitus alicuius habitus dicitur, et affectio alicuius ad aliquid affectio, et scientia et positio et sensus simili ratione noscuntur.

97

Non nos autem turbet quod quaedam huius categoriae esse narrantur quae et qualitati videantur esse coniuncta; habitus enim et affectio et scientia et cetera quae cum his dicta sunt, qualitati videntur maxime convenire. Sed differentiam debemus advertere qua hae duae categoriae, id est qualitas et ad-aliquid sive πρός τι καὶ ποιότης, a se invicem separantur. Quoties enim scientia cuiuslibet rei quae sit scibilis scientia dicitur, et sensus rei eius quae sit sensibilis sensus dicitur, tunc ad-aliquid debemus accipere. At cum scientia vel disciplina non rei cuiuslibet, sed hominis dicitur, qualitatem debemus agnoscere.

98

Haec est interim differentia; licet, si proprie hanc categoriam (quae ad-aliquid dicitur) volumus definire ut a ceteris separetur (in omnes enim videtur incurrere), alio modo eam debemus definire ne semper parum considerantibus error oriatur. Tunc ergo et vere et proprie ʻad-aliquidʼ dicitur cum sub uno ortu atque occasu et id quod iungitur et id cui iungitur invenitur; ut puta servus et dominus, utrumque vel simul est vel simul non est (etenim cum ʻdominumʼ dixeris, necessario exsistet et sevus, cum vero dominum tuleris, nec servus apparet); similiter duplum et simplum alterutrum se vel interimunt vel ostendunt (apparente enim duplo nascitur simplum duplo pereunte nec simplum poterit permanere; similiterque si simplum non sit, nec duplum est, at si simplum fuerit, et duplum necessario apparebit).

99

Specialiter tamen ac regulariter, ut haec categoria manifestius dinoscatur, haec via est, qua debemus advertere non recte dici ad-aliquid nisi cum καθέκαστον πρὸς καθέκαστον ἀναφέρεται, hoc est singulare ad singulare refertur; siquidem, cum dicimus ʻduplumʼ, sine dubio non generaliter sed specialiter hoc ʻduplumʼ dicimus, et huius simpli duplum dicimus. Ac propterea tunc vere ad-aliquid categoria est quoties, verbi gratia, Socraten Chrysippo dicimus vultu esse consimilem (ceterum quo pacto vel quis vel cui sit similis demonstrabimus nisi et quis similis sit et cui sit similis personaliter indicemus?).

100

Sunt quidam qui huic definitioni velint movere superfluam quaestionem asserentes inveniri posse ʻad-aliquidʼ dictum quod ante sit, et postea nascatur quod de ipso debeat nuncupari, ut iam videantur haec duo nec ortu nec occasu sibi esse coniuncta. Ac dant exempla scibilis et scientiae, asserentes ante scibile fuisse et post eius scientiam consecutam (verbi gratia apud geometricos ante γραμμή vel circulus fuit, sed eorum scientia postea a sapientibus comprehensa est) proptereaque ante fuisse scibile in quo possit scientia reperiri. Hoc argumento igitur monstrant multa esse huius categoriae quibus non ortus et occasus videatur esse communis.

101

Et sensibilis enim sensusque exemplum simili ratione constare contendunt, siquidem sensibilia ante fuerint; elementa enim quibus omne corpus constat ante fuerunt quam corpus ex his aliquod nasceretur in quo sensus existeret. His igitur argumentis ostendunt definitionem categoriae quae ad-aliquid dicitur non recte esse defixam.

102

Haec solent parum diligenter naturam rerum intuentes astruere. Omnia enim quae sunt, aut naturali potentia dicuntur esse aut operatione faciendi, quas Graeci δύναμιν καὶ ἐνέργειαν vocant. Quas si quis separare voluerit nec ulla societate confundere, intelleget ʻad-aliquidʼ dictum non posse esse sine altero cuius esse dicitur; scibili enim [sive circulo] in ipso ortu naturae scientia sociata est; simul namque ut scibile esse coepit, habuit scientiam sui, sed necdum ἐνεργείᾳ (id est operatione) monstrata<m>. Non ergo tunc coepit esse scientia eius quando coepit operari, sed cum ipso scibili orta est, et operatio est postea consecuta. Discernere enim nos oportet operationis exordium; tunc enim possumus advertere scientiam cum scibili esse procreatam, operationem vero eius apparuisse postea indagatione prudentium. Quibus depulsis, optima definitio est ad aliquid relatorum semper ea simul vel exstingui vel nasci.

103

Illud sane debemus memoria continere non omnia ʻad-aliquidʼ dicta iisdem casibus referri ad ea quibus iunguntur, sed alia genitivo casui, alia dativo, pleraque ablativo copulari. Et genitivo quidem ut servus domini, duplum simpli; dativo, simile simili, par pari; ablativo vero, sensibile sensu sensibile, scibile scientia scibile, et cetera huiusmodi quae variis casibus alterius societate nectuntur.

104

Inest autem huic categoriae et soli et omni ut inter coniuncta duo, quae ex se pendeant, sit alterna conversio (quae graece dicitur ἀντιστροφή), et duplum enim simpli dicitur et simplum dupli, et servus domini et dominus servi. Apparet ergo haec copulata vicaria in semet replicatione converti, si tamen scienter et prudenter fiat ista conversio; nam, si imperite haec vocabula convertantur, oritur magna confusio, ut, si quis imperite dixerit ʻavis pennamʼ stulta conversio est (non enim penna omnis avis est, siquidem sunt quaedam pennae quae non sunt avium, ut cicadarum, muscarum, ceterorumque animalium quae similiter natura formavit); quod si quis ʻpennam pennati pennamʼ dixerit, quasi rata conversio est.

105

Hoc loco libitum est quasdam tenebras, quae emergere ex categoriarum similitudine assolent, aperire; siquidem, cum dicimus ʻpennam pennatiʼ et ʻcaput capitatiʼ, videmur usiae partes in accidentibus ponere (penna enim sine dubio pars usiae est vel caput vel manus, quae, si ad aliquid referantur, inter usias et ad-aliquid videbitur nulla esse discretio).

106

Vt igitur amoveatur universa confusio, advertere nos oportet quo pacto et vere et proprie ad-aliquid definitum sit. Ita enim se eius definitio habet ut dicatur ʻad-aliquidʼ cuius id quod est pendet ex altero cuique necesse sit singulariter (id est καθʼ ἕκαστον) vicaria in semet mutatione converti. Hoc quis considerato reperiet nec pennati pennam nec capitati caput recte posse ʻad-aliquidʼ nominari; non enim, ut pennati pennam dicimus, sic possumus dicere pennae pennatum vel capitis capitatum (id namque qui dixerit irridebitur). Esse enim pennato non ex penna descendit, neque penna ex pennato constat. Similiterque capitatum non constat ex capite, neque caput videtur ex capitato consistere.

107

At quod vere ʻad-aliquidʼ dicitur, converti per vices potest, ut superius diximus, dominus servi dominus et servus domini servus; et rursus, subtracto servo, dominus non est, remoto domino, nec servus apparet; pennatum vero esse poterit etiam penna pereunte, et rursum penna potest esse pereunte pennato. Considerata ergo definitione huius categoriae, poterit etiam confusionis ex similitudine exortae discretio reperiri.

108

Eodem pacto possumus hanc categoriam et ab oppositorum similitudine separare; nam et opposita (quae ἀντικείμενα Aristoteles vocat) quandam huius categoriae similitudinem reddunt, siquidem calidum et frigidum videntur sibi oppositionis societate coniuncta; sed calidum non frigidi calidum sed frigido oppositum dicimus; et iustum non iniusti iustu, sed iniusto contrarium nominamus.

109

Aristoteles quidem, ut in principio huius categoriae diximus, multa exempla proponit quae ad hanc non sub certa forma pertinere videantur, volens de consequentibus reprehendere vitia ceterorum qui hanc secus definire voluerunt. Denique et virtutem malitiae et scientiae ignorantiam quasi ad-aliquid posuit eaque dixit posse recipere contrarium, non quo ita res postulet sed ut indocte disserentium vitia posset ostendere; haec namque, ut superius explicavimus, opposita potius quam ad-aliquid dicta iudicanda sunt.

110

Mihi vero - ut et ipsi Aristoteli placet - magis et minus haec categoria, non omnis quidem nec sola, videtur posse suscipere; simile enim cuilibet et magis simile et minus simile possumus dicere. Sed hoc non in omnibus, ut dixi, quae sunt ad-aliquid poterit inveniri; namque nec magis pater nec minus pater dici potest, nec minus filius aut magis filius, nec minus duplum aut magis duplum.

111

Non nos autem fallat ut putemus ad-aliquid esse quoties, verbi gratia, dicimus ʻcuius equusʼ vel ʻcuius lignumʼ vel ʻcuius fundusʼ; haec enim, dominum vel possidentis personam monstrantia, non ʻad-aliquidʼ dicta censenda sunt.

112

Qua de categoria, quantum potuimus explanavimus; licet tanta huic cum ceteris videatur esse permixtio ut ipse quoque Aristoteles huius discretionem haud facile repererit, cuius etiam longa ac diuturna non sit indecens retractatio.

DE QVALITATE

113

Nunc de qualitate tractemus secundum quam ea quae sunt qualia nuncupantur. Multi autem quaerunt quid sit qualitas et quid quale, quorum facilis separatio est; ʻqualitatemʼ namque dicimus dulcedinem, austeritatem, albedinem, nigredinem; ʻqualeʼ vero intellegitur quoties album aliquid vel dulce vel austerum vel nigrum dicimus (licet Aristoteles indifferenter et pro ʻqualitateʼ ʻqualeʼ posuerit et ʻqualitatemʼ pro ʻqualiʼ, proptereaque etiam nos eundem secuti similia senserimus).

114

Hanc autem categoriam propterea ceteris difficiliorem volunt, quia facilius quam ceterae in omnes videtur incurrere; ut puta in usia invenitur, cum dicimus ʻhomo grammaticusʼ; in quanto ʻalbaʼ vel ʻnigra epiphaniaʼ; in ad-aliquid ʻprudens paterʼ, ʻoptimus filiusʼ; in facere ʻdure saltatʼ; in pati ʻfert fortiter vulneraʼ; in loco ʻobscurus locusʼ; in tempore ʻcalidus mensisʼ aut ʻfrigidusʼ; in iacere ʻpronus aut supinus iacetʼ; in habere ʻdecenter armatusʼ. Erit igitur non parvae prudentiae qualitatem cum ceteris paene confusam mentis vivacitate secernere.

115

Huius sunt species numero quattuor, quas Aristoteles pro generibus posuit, scilicet propterea quia et ipsae singulae habent species suas. Id vero cum acciderit ʻsubalternaʼ nominantur (quae Graeci ὑπʼ ἄλληλα vocaverunt). Ergo primum genus est habitus et affectio, secundum potentia naturalis, tertium passivae qualitates sive passiones, quartum formae ac figurae (haec Aristoteles ἕξιν καὶ διάθεσιν dixit, φυσικὴν δύναμιν, παθητικὰς ποιότητας καὶ πάθη, σχήματα καὶ μορφάς).

116

Habitus est affectio animi longo tempore perseverans, ut est virtus et disciplina quae perseveratione sui et perpetuitate temporis aestimantur, nisi forte eas languor aliquis corporis et casu iniecta debilitas amputaverit. Affectio vero est mutabilis mentis impulsio vel cupiditas levis quae brevi tempore deleatur. Habitus ergo et affectio videri potest (ab hac namque incipit et, si ipsa permanserit, habitus nascitur); affectio autem habitus videri non potest (si enim ad habitum pervenerit, vocabulum proprium non tenebit).

117

Hoc loco non est incongruum - quod saepe quaesitum est - brevi tractatu dissolvere ac docere, quid virtutem disciplinamque discernat: hoc profecto, quod disciplina in ea parte animae quae rationabilis dicitur tantummodo deversatur, virtus vero omnes animae partes amplectitur omnemque animam suo imperio gubernat et regit, ut et iracundiam domet et cupiditates amoveat, quod disciplina facere haudquaquam valet.

118

Potentia naturalis est quoties quis videtur vel posse vel non posse aliquid facere per naturam; ut, verbi gratia, plerumque visis corporibus puerorum et contemplatis artubus, pronuntiamus aliquid de futuro eosque dicimus vel cursores vel pugillatores fore; non quod iam hac arte vel studio teneantur, sed videantur positione corporis haec facilius impleturi. Similiter et salubres et imbecilles dicimus qui aut facile aut non facile recipiunt aegritudinem. Eodem modo namque et in his potentia naturalis advertitur quae eos facit vel languori crebrius subiacere vel retinere perpetuam sospitatem. ʻDurumʼ quoque et ʻmolleʼ cum dicitur, ostendit potentiam naturalem; durum siquidem quod firmitate naturae corruptionem sui non facile admittit, molle vero in quo est natura laxior nec ad contraria repellenda sufficiens.

119

Tertium qualitatis genus est sive species, passivae qualitates et passiones, quae sunt huiusmodi: austeritas, caloratio et frigidatio (sic enim θερμότητα et ψυχρότητα placet dicere) et albedo et nigredo; quae non idcirco passivae qualitates dicuntur quod patiantur aliquid, sed quod faciant passiones (mel namque, ut dulce sit, non a dulcedine aliquid passum est, sed dulcem gustantibus efficit passionem).

120

Passivae autem qualitates rectius dicuntur albedo et nigredo et eorum media, id est rubor et pallor. Haec enim nonnisi animae vel corporis passione nascuntur; ut enim nigrescat aliquis, corporis passio est, ut pallescat vel rubescat, animae quae, cum turpitudinis verecundiam ferre non quiverit, quasi ad obtentum sui, sanguinis copiam in exteriores partes corporis fundit, eoque fit ut pudore nimio rubescamus. Pallor quoque simili animae passione constat, cum perculsa metu nimio ad cordis ulteriora confugit eamque sanguis insequitur adeo ut, desertum sanguine quod est in conspectu, corpus albescat. Haec animae passio ita a philosophis vera esse firmatur ut, etiamsi pallor vel rubor in corpore iugiter perseveret, simili passione asserant evenisse.

121

Hae igitur qualitates si in corpore perseverent, quia secundum eas quales dicimur, ipsae quoque qualitates passivae censentur; sin vero ad breve tempus exstiterint ita ut cito discedant, ʻpassionesʼ eas potius nominamus. Non enim quis si ad tempus iratus est aut erubuit aut incaluit aut refrixit, mox ad statum naturae rediturus iterum, ʻrubicundusʼ iam vel ʻiracundusʼ vel ʻcalidusʼ vel ʻfrigidusʼ appellari potest, si ad tempus aliquid passus est.

122

Erit igitur inter passivas qualitates et passiones ista discretio quod passiones ad tempus exortae facile commutantur, passivae vero qualitates, secundum quas ʻqualesʼ dicimur, perpetuo perseverant.

123

Quartam nunc qualitatis speciem retractemus in qua sunt formae et figurae. Figurae inanimalibus, formae animalibus tribuuntur. Figuras enim tunc designamus cum vel ʻtrigonumʼ vel ʻtetragonumʼ vel ʻconumʼ vel ʻcylindrumʼ vel ʻsphaeramʼ dicimus; formas autem cum ʻformososʼ asserimus aliquos vel ʻdeformesʼ. In eodem qualitatis genere sunt curvitas et rectitudo (audemus enim εὐθύτητα καὶ καμπυλότητα hoc pacto convertere; ab his namque ʻcurvumʼ vel ʻrectumʼ quidpiam dicitur).

124

Lenitudo quoque et asperitas et raritas ac densitas (e quibus ʻrarumʼ, ʻdensumʼ, ʻleneʼ et ʻasperumʼ designamus) qualitatum quidem numero sociantur; sed habent alteram interpretationem sui, siquidem ʻdensumʼ coartationem nimium coniunctarum partium videtur ostendere, ʻrarumʼ contra in quo intervallis frequentibus laxior partium videtur esse coniunctio; quin etiam ʻleneʼ illud proprie videtur ostendere in quo positio partium ita apte pariliterque digesta est ut nulla earum mensurae alterius emineret; contra, ʻasperumʼ discrepantia coniunctarum partium facit (asperitatem namque non gignit nisi inaequalitas partium, ut sit longior una, altera inferior).

125

Ac propterea haec quidam volunt categoriae alteri sociare, quae apud Graecos κεῖσθαι, apud nos ʻiacereʼ (sive, ut Augorius - quem ego inter doctissimos habeo - voluit, ʻsitusʼ) dicitur. Claret enim unumquodque earum partium quae corpus efficiunt positione constare; verumtamen, cum ʻleneʼ vel ʻasperumʼ vel ʻdensumʼ vel ʻrarumʼ dicimus, qualia demonstramus eaque omnia quae de his superius explicata sunt ad interpretationem non vocabuli, sed naturae videntur potius pertinere; qua de causa cogit ratio, ut haec quoque inter qualia numeremus.

126

Ab his igitur quas enumeravimus qualitatibus παρωνύμως qualia nominantur, ut ʻleneʼ a lenitate, a densitate ʻdensumʼ, ceteraque his similia. Sed plerumque accidit, [licet raro,] ut qualia non παρωνύμως a sua qualitate descendant, ut a virtute non potest dici ʻvirtuosusʼ, sed ʻmoderatusʼ et ʻindustriusʼ (nec in graeco quidem ἀπὸ τῆς ἀρετῆς ἀρετός dicitur, sed σπουδαῖος). Vnde apparet qualia, etiam neglecta plerumque paronymorum derivatione, constare. Haec hactenus.

127

Nunc qualitatis huius, propter quam diversas species explanavimus, consequentias et proprium videamus. Et primum contrarietatem recipere qualitates nulla dubitatio est. Quis enim dubitat saluti contrarium esse languorem, iustitiae iniustitiam, calorem frigori, malo bonum, non erudito litteris eruditum? Sed hoc non in omni qualitate reperies; nam pallido vel fusco vel quadrato vel trigono nihil potest esse contrarium.

128

Non ergo erit incommodum regulam quandam dare qua quae qualitates contrarietatem non recipiant possit adverti. Erit igitur notum doctis eas qualitates quae contrariis mediae sunt et eas quae ex formis figurisque nascuntur contrarietatem penitus excusare.

129

Contrariis autem medias dixi ut est fuscum vel pallidum; haec enim duo de albedine nigredineque nascuntur ac sunt his media, ipsa vero nigredo et albedo sunt sibi contraria; fusco autem pallidoque contrarium nihil est. Claret ergo contrariorum media contrarium non habere. Quin etiam qualitas quae ex forma vel figura consistit, contrarietatis ignara est; quid enim quadrato, quid trigono, quid circulo vel cono vel cylindro contrarium quis opponat? Regulariter ergo teneamus contrarietatis receptricem qualitatem nec omnem posse esse nec solam.

130

Nec illud est omittendum ut sciamus in contrariis qualitatum sub eadem categoria esse alterum sub qua aliud invenitur; ut iustitiae iniustitia contraria est, qualitas iustitia, et iniustitia igitur qualitas; qualitas est albedo, nigredinem quoque esse qualitatem necesse est. Itaque fit ut regulariter contrariae qualitates categoria semper eadem vinciantur.

131

Quaerentes interea quid sit proprium qualitatis, quoniam contrarietatem suscipere nec solius est nec totius, aliud perscrutemur. Video enim magis et minus (hoc est μᾶλλον καὶ ἧττον) in se recipere qualitatem; namque ʻmagis albumʼ vel ʻmagis nigrumʼ vel ʻmagis musicumʼ vel ʻminus musicumʼ possumus dicere. Verum id quoque nec in omni qualitate nec in sola poterit inveniri. Quis enim prudentiam <prudentia> prudentiorem possit dicere vel albedinem <albedine> clariorem vel doctrinam doctrina doctiorem vel trigono magis trigonum vel quadrato magis quadratius? Si enim trigonum fuerit, magis esse quam trigonum non potest; at si magis aut minus fuerit, iam trigonum non erit.

132

Separare tamen placet atque discernere eas qualitates quae magis et minus recipiunt ab iis quae hunc quasi gradum comparationis excusent. Sit ergo haec regula: qualitates ipsas magis et minus non posse suscipere, ea vero quae ex his fiunt, comparata, vel magis recipere posse vel minus; ut eloquentiam magis eloquentiam seu minus dicere nullus potest, eum vero qui eloquens dicitur magis vel minus ceteris eloquentem possumus dicere. Claret ergo magis et minus in qualibus inveniri posse, nunquam posse in qualitates incidere.

133

Figurae quoque, ut superius explicatum est, non admittunt magis et minus; siquidem circulo si aliquid addas aut minuas, ʻcirculiʼ iam vocabulum non tenebit et in alterius figurae nomen immigrat. Manifeste igitur designatum est quae qualitates huiusmodi gradus comparationis accipiunt et quae ab his videntur alienae esse.

134

Reliquum est ut qualitatis proprium (quod est apud Graecos ἴδιον) vestigemus. Namque usia habet hoc proprium ut singularis atque una numero contraria in se suscipiat (ʻsuscipiatʼ autem dixi, non ʻhabeatʼ, ʻcontrariaʼ; meminisse autem nos oportet quod usiae, cum de ea tractaremus, nihil diximus esse contrarium); ergo eius est proprium suscipere contraria (id est sanitatem modo, modo aegritudinem), quanti vero (id est τοῦ πόσου) ut par imparve dicatur, τοῦ δὲ πρός τι (id est ad-aliquid) ut sint ἀντιστρέφοντα (hoc est, ut in se convertantur ac sint sibi natura coniuncta), ita et qualitatis hoc proprium est ut cuncta qualia similia aut dissimilia nominentur. Et dulce enim dulci et albo album et stulto stultum et levi leve et calido calidum similia vel dissimilia proprie nuncupantur; aliter enim si dicta fuerint, nuncupationem propriam non habebunt.

135

Ne autem nonnulli in legendo turbentur quod affectio et habitus et disciplina quae, in ʻad-aliquidʼ dictis (id est ἐν πρός τι) positae, eidem qualitati quoque connexae sunt, hanc discretionem damus: ut tunc categoriae ad aliquid socientur quando sunt genera, cum vero species, qualitati. Vt puta, si ʻdisciplinamʼ dixeris quae est genus ceterarum, ad-aliquid referenda est (disciplina enim discibilis rei disciplina dicitur); quod si ʻmusicamʼ (musica species disciplinae est, non genus), qualitati nectenda est; neque enim musicam musici musicam possumus dicere, sed musici disciplinam.

136

Similiter et affectio et habitus, secundum genera et species, nunc ad-aliquid nunc qualitati nectuntur; siquidem si affectum vel habitum (hoc est ἕξιν et διάθεσιν) generis dixeris (id est disciplinae) ad-aliquid referentur; sin autem affectum vel habitum speciei esse dixeris (id est musicae vel grammaticae), qualitates debemus agnoscere.

137

Quamvis ipse quoque Aristoteles magnus ingenio huic paene permixtioni concesserit ac dixerit posse contingere ut, quod qualitati<s> fuerit, idem referatur ad aliquid, nec esse importunum si una res duarum categoriarum vocabulo concludatur.

DE FACERE ET PATI

138

Dicta sunt autem omnia quae ad quattuor categorias maximas atque difficiles pertinebant; nunc ordo commonet ut, post qualitatem, de facere et pati tractatus habeatur. Quae duo videntur, ex qualitatis fonte descendere; id namque quod calidum facit, calidum sit necesse est; calidum vero quale esse cognoscimus. Similiter quod calidum fit, passione sui accipit qualitatem; et qui docet, cum docet, doctor est et discipulum facit; uterque autem sive doctor sive discipulus qualis est; et cetera his similia considerata demonstrant recte has duas categorias praeposita qualitate tractari.

139

Haec autem duo, facere et pati, multi dixerunt non posse nisi iis quae fuerint contraria provenire. Id enim quod dulce est dulce non facit nisi id quod dulce non fuerit; nam si id quod patitur dulce fuerit, per naturam sui alterius dulcedinem quo recipiat non habebit; necesse est ergo dulce non esse id quod patitur ut dulcedinem recipiat alienam; ac propterea, cum quod facit dulce est et quod patitur dulce non est, necessario dicuntur videri contraria.

140

Nonnulli diversa senserunt, asserentes non posse haec nisi in similibus inveniri et sub eodem genere constitutis; nec posse aliquid pati vel facere nisi simile faciat aut a simili patiatur. Dulce enim et amarum vel calidum et frigidum, licet contraria videantur, tamen, cum sub eodem sensu sunt, similia esse confirmant.

141

Denique ab alienis penitusque discretis patiendi faciendive rationem dicunt non posse subsistere; ut, verbi gratia, quid faciat numerus in amaro vel quid albedo pati possit a numero? Sed haec sit conflictio ceterorum; nobis autem regula illa sufficiat ut sciamus facere et pati genere esse coniuncta, qualitate discreta. Etenim calidum, quod frigido praestat calorem sui, sub eodem genere est quo est et frigidum, sed discrepat qualitate quod calet; et doctus, cum docet indoctum, sub eodem genere est, sed qualitate discernitur.

142

Claret ergo facere et pati genere esse similia, contraria qualitate. Sed haec duo, ut superius diximus, adeo videntur qualitati non modo ordine sed etiam ratione coniungi, ut eadem recipiant quae recipere diximus qualitatem; namque et contrarietatem non respuunt, quam qualitas recipit, et magis et minus admittunt quorum qualitatem quoque diximus receptricem.

143

Harum vero categoriarum proprium (quod est graece ἴδιον), quoniam ipse quoque Aristoteles omisit, nec a nobis lector inquiret.

DE IACERE

144

Sequitur ut de iacere dicamus (sive de situ, ut quidam putant) quae categoria in ad aliquid relatis iam videtur esse tractata; siquidem quod iacet positum iacet, positum vero positionis est et positio positi. Qua de causa, ut ipse quoque Aristoteles - quem sequimur - fecit, ad alia transeamus.

DE VBI ET QVANDO

145

Vbi et quando videntur locus esse et tempus cum non sint; sed sunt in loco et tempore, ut Romae, in senatu, ante horam tertiam, post mensem martium. Haec, ut diximus, in loco sunt et in tempore, non locus et tempus.

146

Denique, ut claras et nullius tractatus indigas categorias, Aristoteles quoque transgressus est; quod nos etiam faciemus: de tempore enim et loco inter summos philosophos vetus et magna quaestio est, quibusdam volentibus haec corporata esse, aliis vero sine corporibus aestimari.

DE HABERE

143

Non uno modo habere aliquid dicimur; quantum enim tractando collegimus, sub hoc verbo octo sunt quasi quaedam species. Prima est quoties animo habemus aliquid, ut iustitiam, castitatem, vel iniustitiam vel libidinem. Secunda quoties in corpore habere aliquid dicimur, ut albedinem, nigredinem, varietatem, vel cetera quae per qualitatem corpori insidunt. Tertia de quantitate descendit, quoties quattuor vel quinque pedum habere dicimur longitudinem. Quarta cum non in toto corpore sed in parte corporis aliquid habere firmamur, ut in digito anulum, in pede calceos vel cothurnos. Quinta species est cum non in corpore sed circa corpus habere aliquid dicimur, ut est vestis atque indumenta omnia. Sexta quoties ipsas partes corporis habere narramur, ut manus, pedes, caput, aut reliqua quae sunt in compage membrorum. Septimus vero locus est quoties far vel vinum vas aliquod habere dicitur. Octavus habendi gradus est qui possessionem nostram vel dominium videtur ostendere, cum aedes vel rus quis habere dicitur vel maiorum sepulcra.

148

Hi sunt habendi modi quos designato numero comprehendimus; extra quem si quis potuerit invenire desidiae nostrae culpa non erit, cum philosophus ipse liberum arbitrium dimiserit inquirentibus. Sane illud verbum multi doctorum respuunt atque improprie proferri confirmant, cum mulier habere maritum dicitur vel vir uxorem vel pater filium vel filius genitorem, propterea quod asserunt nihil haberi posse quod habeat habentem; sed rectius dici autumant esse mulieri virum vel uxorem viro esse, patrem filio esse, famulis dominum, siquidem verbi huius vim in hoc esse contendunt ut significare non possit et habere aliquem et haberi.

149

Tandem, quasi magni aequoris freta transgressi, categoriarum numerum terminavimus, ut arbitror, non insuasibiliter doctis, satis vero clare volentibus discere. Sed quaedam restant, quae calcem libri huius nos tangere contradicunt; namque et in categoriis singulis de contrarietate tractatum est, cum quae reciperet contrarium et quae respueret diceremus; tamen quid sit ipsum contrarium nullus adhuc tractatus ostendit; et adhuc quaedam verba remanent quorum vis ac proprietas debeat explicari. Qua de causa ad oppositorum tractatum necessarium transeamus.

DE OPPOSITIS

150

Oppositorum species sunt quattuor; opponitur namque aliud alteri aut figura eius categoriae quae ad-aliquid dicitur; aut contrariorum modo; aut eorum quorum circa nos esse dicitur vel habitus vel privatio - habitum sane hoc loco ex habendo debemus accipere, non ut in superioribus definivimus esse habitum affectionem quandam animi sempiternam -; aut cum confirmamus aliquid vel negamus.

151

Vt, verbi causa, ab iis quae ad aliquid dicuntur ponamus exemplum, oppositum videtur duplum simplo vel pater filio; contrariorum vero exemplum sit malum bono; eorum quoque quae per habitum et privationem dicuntur, sit caecitas et visio; illorum etiam in quibus est negatio et affirmatio, sit ʻcurrit, non curritʼ.

152

Discretio vero contrariorum et eorum quae ad aliquid dicuntur contemplantibus manifesta est; ad aliquid enim dicta de sibi oppositis nominantur (simplum namque oppositum dupli est, et duplum oppositum simpli), contraria vero id quod dicuntur ex se habent neque alterius indigent (quis enim malum boni dixerit aut quis bonum mali?).

153

Haec est ergo harum duarum specierum quae ex oppositis veniunt dilucida et clara discretio. Ipsa vero contraria in tres species dividuntur: aut enim mediata sunt (id est habent inter se aliquid medium), aut sine medio, aut - ut in quibusdam reperit ratio - habent quidem medium, sed eius vocabulum non apparet nisi utriusque oppositi negatione consistat.

154

Mediata ergo sunt haec, album et nigrum, inter quae quando nasci potest pallidum vel fuscum, mediata haec opposita dicuntur. Quae vero mediata sunt, non necesse est unum de duobus oppositis in corpore reperiri: si enim nigrum non fuerit, potest esse fuscum, aut, si album defuerit, pallidum poterit inveniri. At vero ex his oppositis quae mediata non sunt, unum necesse est accidere de duobus, ut est salus et aegritudo; horum medium nihil est propterea quod aut salutem necesse est aut aegritudinem humana corpora retinere.

155

At illa quibus est quidem medium sed caret nomine nisi huic oppositorum negatione formetur, sunt haec, iustus et iniustus. Est aliquid in medio, sed non habet nomen, atque ideo utriusque oppositi negatio ei vocabulum creat, ut ʻnec iustum, nec iniustumʼ dicamus id, quod est medium.

156

Nunc ea opposita quae per habitum privationemque fiunt, diligentius retractemus; in his namque observari oportet ut sint utraque in eodem negotio, in eodem loco, in opportuno tempore. In eodem negotio sunt caecitas et visio (in videndo enim et in non videndo consistunt); haec et in eodem loco sunt (utrique namque et caecitati et visioni in oculis locus est).

157

Maxime tamen in his oportunitas temporis quaeritur; nemo enim recte calvus dicitur nisi eo tempore quo capillos habere debuerit non habebit; nec sine dentibus (quem νωδόν Graeci vocant) infantem quisquam poterit dicere eum cui dentes adhuc aetas parva denegavit; siquidem privatio (quae graece στέρησις dicitur) hanc vim tenet ut ostendat quemlibet habuisse aliquid et non habere.

158

Inter haec meminisse nos convenit, aliud esse visionem et caecitatem, aliud habere visionem vel ea esse privatum, ne, si haec esse eadem iudicemus, confundi ratio videatur. Quod si quis hoc dubium putat aut parum certum, quid quamque rem sequatur advertat; etenim, si esset idem caecus et caecitas, de uno utraque dicerentur; dicimus autem hominem caecum, sed homo dici caecitas non potest. Claret igitur aliud esse caecum, aliud caecitatem.

159

Nec affirmatio et negatio idem est quod sunt sub affirmatione negationeque cadentia. Affirmatio enim sive negatio est verbum confirmans aliquid aut negans; alia vero sunt quae sub his inveniuntur, ut est ʻSocrates disserit, non disserit Socratesʼ.

160

Similiter tamen omnia sibi habentur opposita. Aliquoties autem mala malis opponuntur, quoties contrariorum media bona sunt, ut est indigentia et redundantia (quod Graeci ἔνδειαν καὶ ὑπερβολήν vocant); his enim duobus malis sibi oppositis mediocritas media reperitur. Hanc rationem Peripatetici secuti virtutes medias esse dixerunt ut plus iusto πλεονεξίαν, minus iusto μειονεξίαν dicerent: inter quae mala mediam iustitiam locaverunt. Similiter inter versutiam hebetudinemque prudentiam posuerunt; inter libidinem insensibilitatemque (quod Graeci ἀναισθησίαν vocant) temperantia constituta est; inter timiditatem et audaciam, fortitudo. Ita occultum quoddam genus oppositorum repperit perscrutata ratio, ut interdum mala malis inveniantur esse contraria.

161

Sed Aristoteles harum quattuor specierum quae ex oppositis veniunt, proprietates et differentias latius et multis modis explicavit; nos autem genus et species posuisse sufficiat ne, minutioribus occupati, fastidium necessariis afferamus.

DE PRIORE

162

Quinque modis aliud altero prius dicitur: quorum primus est cum dicimus aliquem tempore seniorem; secundus modus est in quo aliquid nascitur ex priore, sed, priore pereunte, secundum perit, secundo pereunte prius incolume perseverat, ut est unum prius naturaliter a duobus (ex eo enim nascuntur duo, sed sine uno duo esse non possunt, sine duobus status unius manet; et duobus exstantibus esse unum necesse est, uno vero apparente duo esse nulla necessitas cogit).

163

Tertio modo ordo quidam prius alterum alteri facit, ut in disciplinis et artibus liberalibus invenimus; namque et in grammatica prius est singularum discere formas et nomina litterarum, dehinc syllabarum coniunctiones agnoscere, tunc verborum sumere notionem, postremus nobis est orationis usus assumendus propter quem cuncta eius, quasi praecurrentia, membra cognoscimus; et in rhetorica prioris locus similiter collocatur; nam prius prooemium dicimus, dehinc narrationem, post depulsionem, tunc confirmationem, postremus epilogus ponitur. His igitur exemplis tertium prioris modum sufficiat demonstrasse.

164

Quartus vero modus non multum probabilis et ab ipso Aristotele improbatus exponitur, ut fortuna meliores vel ditiores ʻprioresʼ vulgus assolet dicere. Sed, mea sententia, vis huius prioris explosa est.

165

Hi sunt quattuor eius quod ʻpriusʼ dicitur modi; sed occultior quidam quintus adiungitur, quoties ex duobus quae in se invicem convertuntur illud est prius quod esse alterum facit; ut, exempli gratia, si est homo, recte eum dicimus animal rationale, mortale, risus capax; et si vera est ista hominis definitio, esse hominem verum. Ita utrumque in se convertitur, hoc est et hominis veram definitionem esse et definitionis hominem verum.

166

Sed quoniam definitio vera esse non poterat nisi prius natura hominis appareret, idcirco ex his duobus, quae in semet converti diximus, homo prioris locum tenet cuius exstantia definitionis suae exprimit veritatem.

DE SIMVL

167

Sequitur ut proprietatem verbi quo simul esse quaedam dicimus exprimamus. Ratio enim videtur exigere ut post ʻpriorisʼ tractatum de his disputetur quae simul esse firmantur. Simul igitur dicuntur tribus modis <...> cum quaelibet simul exsistunt uno tempore vel apparent ita ut neutrum de duobus vel prius sit vel alterum consequatur, sed utriusque ortus videatur esse communis.

168

Secundus locus est cum naturaliter simul sunt, nullum tamen eorum praestat alteri, ut, verbi gratia, si simplum et duplum ponamus, necesse est simul esse naturaliter, sed neque duplum facit ut simplum sit neque simplum efficit duplum. Hoc loco confundere nos non oportet ne, quoniam, cum de ad aliquid dictis tractaremus, id esse ad aliquid diximus quod penderet ex altero, videamur nunc contra superius definita tractare; omnia namque ad aliquid dicta dici ex altero, non esse ex altero, disputavimus; nec ullus error est si quis verborum nostrorum pondera diligentius perscrutetur.

169

Tertius locus est quoties ex eodem genere manantia simul videntur esse natura, sed specie discernuntur, neque vero sibi, in eo quod dicuntur, aliquid praestant; ut est animal, idem genus est sed species longe discreta. Nec vero aut volatile quidquam pedestri tribuit ut sit aut volatili pedestre aut omnino aliud alteri in eo quod est ullam substantiam subministrat, nullumque alteri aliud prius est, sed simul omnia ab animali (id est ab uno genere) orta nascuntur.

DE MOTV

170

Omnis immutatio (quae μεταβολή graece est) fit modis tribus: aut ex non subiecto in subiectum ut est ortus vel nativitas (quam Graeci γένεσιν vocant), aut ex subiecto in non subiectum ut est interitus vel corruptio (quam φθοράν Graeci dixerunt), aut ex subiecto in subiectum ut est motus (qui graeceκίνησις dicitur). Sed et ipse motus tres species habet, incrementum, imminutionem, commutationem qualitatis sive loci (haec a Graecis αὔξησις, μείωσις, ἀλλοίωσις sive φορά dicta sunt; namque commutationem circa locum φοράν dici voluerunt, quam nos quoque ʻtransgressionemʼ maluimus dicere secuti doctores).

171

Verum hunc ordinem quem nos in praesenti, quasi discrepantes ab eo libro qui Categoriarum dicitur, diligenti examinatione digessimus, ipse quoque Aristoteles in naturalium libris exposuit, in Categoriis autem, secutus docendi compendium, speciem pro genere, id est motum pro immutatione non dubitavit assumere, ut motui diceret, quasi generi, sex species esse subiectas, γένεσιν, φθοράν, αὔξησιν, μείωσιν, ἀλλοίωσιν, κατὰ τὸν τόπον μεταβολήν (haec nos latino sermone ʻortumʼ diximus, ʻinteritumʼ, ʻaugmentumʼ, ʻimminutionemʼ, ʻcommutationem qualitatisʼ, ʻtransgressionem lociʼ).

172

Hae sex species omni a se ratione discretae sunt, nisi forte cuiquam parum docte intellegenti qualitatis commutatio (id est ἀλλοίωσις) etiam ceteris exsistentibus fieri videatur ut, cum nascitur aliquid aut interit aut crescit aut minuitur, tunc facta dicatur etiam commutatio. Sed id ratio falsum docet; nam quae crescunt aut minuuntur, quantitate immutantur, non commutantur qualitate (commutatio enim proprie qualitatis est; meminisse autem nos oportet aliud esse immutationem, aliud commutationem; namque immutatio genus est, commutatio species subiecta motui quem immutationis speciem diximus).

173

Denique, ut horum sit manifesta discretio, geometricum ponamus exemplum: si tetragonum maius, quod intra depictum est currentibus per medium lineis, in brevia tetragona partiaris eique, post, unum breve tetragonum detrahas, minuisti tetragonum maius; at si detracti loco addas gnomonem, qui hemicycli specie ponitur, plus tetragono maiori quam detraxeras reddidisti; idque quantitatis est, non qualitatis, et immutationi potius quam commutationi tribuitur, eoque a se plurimum differunt.

174

Fit autem differentia rerum omnium modis tribus, aut materia aut opere aut utroque: materia, si sint anuli similes duo unusque sit aureus alter argenteus; opere, si ex auro dissimiles anuli fabricentur; utroque, si anulus sit aureus et stilus argenteus.

175

Claret igitur has immutationis species nec materia sibi nec opere nec utroque coniungi; adeo autem seiunctae sunt ut earum nonnullae etiam sibi contrariae videantur. Quis enim dubitet γενέσει φθοράν (id est ortui interitum) esse contrarium, augmento imminutionem? Ipsa quoque commutatio sive qualitatis sive loci, licet non ex eodem specierum numero, tamen habent quod sibi contrarium videatur; nam commutatio qualitatis est cum ex albo fit aliquid nigrum vel album de nigro (quae sibi manifeste contraria sunt); loci quoque commutatio, quam ʻtransgressionemʼ diximus, superiorum et inferiorum contrarietatem patitur, ac propterea eam quoque apparet habere contraria.

176

Haec sunt, fili carissime, quae iugi labore assecuti, cum nobis Themistii nostra memoria egregii philosophi magisterium non deesset, ad utilitatem tuam de graeco in latinum convertimus, scilicet ut ex his quoque bonam frugem studii a nobis profecti suscipias, si te non, dissimilem nostri, aliarum rerum quae lubricae atque inanes sunt cupiditas retentaverit; nihil namque omisimus in hoc libro quod posset aut delectare iam doctos aut indoctos manifestius erudire.


no previous next